I, Distinctio 10, A. 1, Q. 2
I, Distinctio 10, A. 1, Q. 2
Utrum in divinis ponenda sit persona procedens per modum amoris sive caritatis.
Securido quaeritur, utruiii in divinis sit necesse ponere personam procedentem per modum amoris sive caritatis. Et quod sic, videtur.
1. Non est ' perfecta cognitio sine dilectione, -undamcnia.ergo ncc perfectuui verbuni sine amore: ergo nec perfecta emanatio verbi sine enianatione amoris: ergo necesse est ponere emanationem per modum amoris: ergo etc.
2. Item, anior est donum, in quo omnia " alia dona donantur; nihil enim proprie donatur nisi ex amore: si ergo persona procedit per modum libera- litatis, cum ipsa procedat non per aliud, sed per se; ergo per modum amoris sive caritatis.
3. Item, omnis et summa perfectio pluralitatis est in unitate, ergo et distinctionis in unione; sed inter omnes uniones, quae sunt inter distantes, Summa et iucundissimia est unio caritatis; si ergo est ibi distinctio , est unio ; et si unio , est caritatis ema- natio.
4. Item, Spiritus sanctus, in nobis existens et habitans, facit nos similes illi sumniae Trinitati, sicut dicit Dominus , loannis decimo septimo ^ : "Ut sint unum, sicut et nos" ; sed Spiritus san- ctus, in nobis existens , producit primo amorem ca- ritatis, ad Romanos quinto * : "Caritas Dei diffusa est incordibus nostris etc.". Ergo necesse est, in illa summa Trinitate reperiri per prius emanationem caritatis.
Sed contra: 1. Personae divinae sunt hypo- stases perfectae, ut Pater et Filius; nullus autem amor dicit hypostasim, sed eius proprietatem sive habitum : ergo nulla persona in divinis procedit per modum amoris.
2. Item, amor est eius in quo requiescit affe- ctus: ergo semper accipitur ut in alium tendens; sed omnis persona est in se perfecte ens et distincta: ergo nulla persona procedit per modum amoris.
3. Item, non ob aliud ponitur in divinis ema- natio per modum amoris, nisi quia Pater amat Filium : cum ergo Filius amet Spiritum sanclum , pari ratione erit ponere ulteriorem personam ema- nantem per modum amoris , et sic in infmitum ; et = hoc est inconveniens: ergo etc.
4. Item, cum in natura intellectuali ex parte potentiae motivae sit accipere irascibilem, quae re- spicit honorem, sicut concupiscibilem , quae respicit amoreni \ quaestio est , quare in divinis non accipi- • tur persona secundum actum irascibilis, sicut secun- dum actum concupiscibilis ?
b. Item, cum sint aliae affectiones in anima , ut gaudium , spes et huiusmodi , quare solum per modum amoris procedit persona in divinis ? Si tu dicas, quod amor non tenet rationem affectionis, tunc obiicio, quia sicut amor divinus' non est alTe- ctio, ita nec gaudium.
6. Item, cum sint alii hakitus in anima impor- tantes complementum , cuiusmodi sunt scilicet dona Spiritus sancti, ut intelhgentia * et sapientia.; quare magis procediL persona per modum amoris, quam per modum alterius habitus ? quod si non alius , nec iste debet poni-, ut videtur.
CONCLUSIO.
Spiritus sanctus per modum amoris proeedit, quia procedit per modum voluntatis et liberalitatis.
Respondko: Dicendum, quod, sicut probatum est supra^, necesse est ahquam personam in divinis procedere per modum liberalitatis , et iilam dicimus Spiritum sanctum. Hanc autem necesse est proce- conciusio. dere per modum amoris; quia, si ponatur in di- vinis emanatio '" per modum voluntatis, necesse est, quod inter omnes sit prima et nobilissima. Ema- Amor cs natio autem per modum amoris est huiusmodi , quod nia'et°no'i)i patet, si respiciamus, ih anima. Affectio enim amoris '""""' est prima inter omnes alfectiones et radix omhium aliarum , sicut ostendit Augustinus in pluribus locis, maxime in decimo quarto de Civitate Dei. Et ista affectio nobilissima est inter omnes , quoniam plus tenet de ratione liberalitatis. Unde hoc est donum , in quo omnia alia dona donantur, et in quo consi- stunt omnes deliciae substantiae intellectualis. Unde nihil in creaturis est considerare ita deliciosum, sicut amorem mutuum; et sine amore nullae sunt deli- ciae '. Propter hoc dicit Philosophus ', quod amicilia aut est beatitudo , aut non sine beatitudine. Si ergo emanatio est per modum liberalitatis in divinis, ne- cesse fuit esse' primam et summam; et sic ne- cesse fuit esse per modum amoris.
1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod amor soiutio op- nominat habitum, non substantiam ; dicendum , quod positonim. ^^ j^^. ^^ an^ore ratione eius quod nopiinat, et sic non dicit substantiam; vel ratione eius circa quod ponitur; et quia ponitur in Deo, in quo nullum accidens, sed totum* substantia est, ideo non dicit habitum vel proprietatem , sed magis substantiam; et cimi dicat egressum, dicit hypostasim sive per- sonam. Simile dicendum est de Verbo ^
2. Ad illud quod obiicitur, quod amor caritatis semper in ahum tendit, et ita procedit in alium et non stat in se; dicendum, quod procedere in procederemalium esl dupliciler: aut quia aliud respicit ut obie- dopiTciier! ctum, aut quia in aliud tendit et recipitur. Primo modo bene convenit personae in divinis , quia bene convenit habere respectum ad aliam personam ; unde Spiritus sanctus est amor, quo Pater amat Filium. Si autem dicatur tendere secundo modo, sic non habet locum in proposito , quia , quando ego amo alium, amor non exit a me, ila ut recipiatur in alio, sed tantum a voluntate procedit, et quia est accidens, ideo non recedit, sed in voluntate subsi- stit. In divinis vero, quia hypostasis est , ideo in se subsistit.
3. Ad iilud quod obiicitur, quod similiter Filius . amans Spiritum sanctum produceret aliam perso- nam; dicendum, quod hoc non tantum facit, quod Pater et Filius producant aliain personam , quia " est amor, quo se amant, sed etiam , quia in eis volun- tas est fecundissima. Ratio huius dicetur infra', et illa non est in Spiritu sancto. Nihilominus tamen potest dici, quod status est in primo amore. Nam primo amore producto, cum ille se ipso amet' et ametur, non oportet, alium amorem produci sive aliam personam per modum amoris.
4. Ad illud quod quaeritur , quare non est ema- natio quantum ad actum irascibilis ? quidam respon- dent, quod haec vis non habet locum in substantia â– "'" purc spirituali; tamen supposito, quod sit in sub- stantia intellectuali , adhuc actus eius non competit productioni personae , tum quia naturaliter sequitur De actum concupiscibilis ; "ira enim est vindex laesae concupiscentiae", ut dicit Damascenus'; tum etiam, quia actus eius consistit aut respectu superioris , et hoc non potest esse ubi nihil est superius; aut re- pectu inferioris, et hoc similiter non, quia nulla est inferiorilas ibi ; respectu paris similiter non po- test esse in Deo, quia sic est cum quadam discon- venientia et victoriosa repulsione '" ; in personis autem divinis summam unionem et convenientiam esse ne- cesse est. Et si tu obiicias, quod non omnis actus irascibilis est respectu disconvenientis , quod patet in spe, et quia in Beatis habebit irascibilis aclum; dicendum , quod vel consistit respectu disconvenien- tis vincendi, vel respectu ardui aggrediendi, et ita vel gradum vel disconvenientiam dicit; sed neutrum potest esse in divinis personis.
5. 6. Ad illud quod obiicitur de aliis affbctihus et habitibus, iam patet responsio. Quia amor est affectus intimus et primus et nobilissimus , quia origo omnium aliorum , ideo complectitur in se totam nobilitatem emanationis per modum liberalitatis : ideo- nulla persona debuit emanare per modum alterius habitus, cum talis modus non sit principalis.