I, Distinctio 10, A. 2, Q. 1
I, Distinctio 10, A. 2, Q. 1
Utrum amor sive caritas sit proprium Spiritus sancti.
1. Augustinus decimo quinto de Trinitate': "Sicut in illa Trinitate non solus Spiritus sanctus est spiritus, tamen proprie dicitur Spiritus sanctus; ita, quamvis Pater sit caritas et Filius caritas, tamen proprie caritas dicitur ilia persona, sicut proprie dicitur Spiritus sanctus".
2. Item, hoc idem ostenditur per eundem su- per primam Canonicam loannis ', ubi intendit pro- prietatem Spiritus sancti invenire, et ad hoc perducit sermonem, quod Spiritus sanctus est caritas.
3. Item , ratione ostenditur illud idem : quia '' illud est proprie proprium personae , quod dicit modum emanandi ipsius; sed amor est huiusmodi, ut probatum est â– * : ergo etc.
4. Item, sicut verbum se habet ad Fiiium, ita amor ad Spiritum sanctum ; sed verbum est pro- prium Filii: ergo et amor proprium Spiritus sancti.
CONTRA : 1. Augustinus in decimo quinto de Tri- nitate: "Pater est caritas, et Filius est caritas, el Spi- , ritus sanctus est caritas, et simul omnes una caritas": ergo caritas non dicitur proprie de Spiritu sancto.
2. Item, amor non procedit aliter quam amando: ergo cum amor de necessitate insit amanti, et Pater et Filius amando producant Spiritum sanctum, im- possibile videtur, quod ei conveniat proprie. Aut ergo Spiritus sanctus non est persona, aut non est amor proprie sive "^ non procedit per modum amoris.
3. Item , sicut se habet sapientia ad Filium, ita amor ad Spiritum sanctum; sed sapientia non est Filii proprium , iQimo appropriatum solum : ergo et ' amor similiter Spiritus sancti: ergo etc.
4. Item, omne quod dicitur proprie, importat aliquam relationem: ergo si amor proprie dicitur, importat relationem. Quaero : ad quid ? aut ad amantem, aut ad amatum". Si ad amantem, ergo amans non est amor ; similiter si ad amatum , tunc ergo Spiritus sanctus aut non amaret aut non ama- retur; hoc autem est impossibile.
CONCLUSIO.
Caritas, personalUer accepta, est proprium Spi- ritm sancti; essentialiter accepta dicit com- placentiam; nolionaliter vero comordiam in spirando.
Respondeo: Dicendum, quod dilectio in divinis potest accipi et accipitur necessario essentialiter , no- tionaliter et personaliter: essentialiter , quia qui- libet diligit se ' ; notionaliter vero , quia Pater et Filius concordant in spirando Spiritum sanctum , quae concordia amor sive dilectio est; personaliter vero, quia ille qui producitur per modum perfectae liberalitatis, non potest esse nisi amor sive dilectio.
Unde essentialiter dictum dicit complacentiam , notionaliter vero concordiam in spirando, persona- liter vero processum in ^ illa concordia.
Huius autem ' exemplum potest poni in amore enipimn. creato , quo sponsus et sponsa se diligunt. Nam di- ligunt se amore sociali ad convivendum; diligunt se ulterius amore coniugali ad prolem procreandam, et illa *, si produceretur ex sola concordiae vo- iuntate, amor esset; nunc vero est aniatus , nisi dicatur amor per emphaticum loquendi modum. In divinis vero vere et proprie amor est, habens ra- ticnem amoris et hypostasis: amoris propter hoc, quia ex voluntate liberalissima primo procedit per / modum perfectae liberalitatis; hypostasis, quia cum distinguatur a producente et non possit distingui essentialiter , distiiiguitur personaliter; non sic autem est in amore creato.
1. 2. Ex hoc patet illud quod obiicitur primo soinuoop- et secundo , cum dicitur , quod ^ est proprietas amantium sive producentium; quia accipitur notio- naliter ; nam prout ab eis procedit, non potest esse proprietas , sed persona distincta. Unde non omnino est similis processus amoris creati et amoris in- creati'', quia hic est proprietas, ibi hypostasis et substantia.
3. Ad illud quod obiicitur de sapientia, dicen- dum, quod non est simile; quia sapientia non dicit Diffeitsa- respectum ad ahum, et ideo semper de se dicitur mor. ad se et est essentiale, nisi approprietur; sed amor respectum dicit ad eos, qui amore nectuntur. Unde sicut verbum est proprium Filii, non appropriatum ', quia connotat respectum ad dicentem; sic etiam amor sive caritas non tantum est appropriatum, verum etiam proprium Spiritus sancti. Et sicut procedit Filius a Patre per modum verbi, ita Spiritus sanctus per modum amoris. Et ex hoc est, sicut melius pa- tebit infra*, quod haec admittitur: Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto; non autem, quod Pater sit sapiens sapientia genita.
4. Ad illud quod ultimo obiicitur: ad quid dicit respectum ? dicendum, quod ad amantes, secundum quod hoc quod est amantes tenetur notionaliter , sicut praetactum est '. Uno enim modo diligere sc idem est quod concordiler spirare; hoc modo Spi- ritus sanctus non est amans, quia non spirat. Ipse autem obiicit de essentiali ", qui non dicit egressum ab amante, sed solum dicit complacentiam volun- tatis, qua quilibet amat et amatur.