Text List

I, Distinctio 10, A. 2, Q. 2

I, Distinctio 10, A. 2, Q. 2

Utrum Spiritus sanctus sit nexus sive unitas Patris et Filii.

Secundo quaeritur, utrum Spiritus sanctus pro- prie sit nexus vel unitas aniborum. Et quod sic, videtur lioc modo.

1. Augustinus sexto de Trinitate ': "Non est aliquis duorum, quo uterque coniungitur" ; sed ron- iungitur nexu: ergo nexus non est aliquis duorum: ergo est tertia persona proprie.

2. Item, amor in ereaturis est nexus : sed sicut probatum est'. Spiritus sanctus est amor perfectis- simus : ergo etc. Quod autem amor sit nexus, patet per Dionysituu ^ : "Amorem , sive divinum sive in- tellectualem, imitivam dicimus virtutem".

3. Item, Spiritus sanctus secundum Graecos pro- cedit a Patre in * Filinm , seeundum Latinos a Patre et Filio. Sed quocumque istorum modorum proeedit , uniuntur in Spiritu Pater et Filius; sed ille, in quo imiuntur , est nexus amborum : ergo Spiritus sanctus est nexus.

4. Item , aut Spiritus Patris est Spiritus Filii, aut non. Si non: ergo cum "nemo sciat, quae sunt in homine nisi spiritus eius, qui est in illo", sicut dicit Apostolus ', Pater non novit voluntatem Filii , nec Filius Patris: ergo, si idem est spiritus ambo- rum, in Spiritu uniuntur.

Contra: 1. Non est nexus nisi separatorum , quae enim non separata sunt^ non indigent abquo conneclente; sed Pater non est separatus a Fibo, nec e converso. quia Filius in Patre et Pater in Filio: ergo etc.

2. Item, nexus est in. quo duo aliqui conve- niunt; sed Pater et Filius non conveniunt in persona: ergo nuUa persona est nexus Patris et Pilii.

3. Item , necti dicuntur illa quae conveniunt in aliquo, in quo uniuntur. Si ergo Filius et Spiritus sanctus originaliter conveniunt in Palre, ergo Pater est nexus Filii et Spiritus sancli : non ergo Spiritus sanctus est nexus.

4. Item , nexus dicitur , quia ' nectitur , aut quia nectit; si ergo Spiritus sanctus est nexus, ant ergo quia nectitur, aut quia nectit. Non quia necti- tur: quia tunc similiter alia persona essel nexus, similiter Pater esset nexus; si quia nectit Patrem et Filiuni: ergo dat aliquid Patri et Filio; sed hoc est inconveniens : ergo etc.

Conclusio

Spiritus sanctus proprie dicitur nexus sive unitas Patris et Filii.

Respondeo: Dicendum, quod nexus proprie di- condusii citur de Spiritu sancto sive unitas amborum. Ratio autem huius est, quia Pater et Fihus communicant )>upiex . in uno ° Spiritu, et ideo amhorum est unitas. Et rursum , ille Spiritus est amor, et ideo communi- cant in eo ut in uno amore; et quia amor propriis- sime nexus ° est, ideo Spiritus sanctus proprie nexus est , quia est " amor mutuiis , est amor unicus el substantificus.

1. Ad illud ergo quod obiicitur in contrarium, soiuuo quod nnn est nexus nisi separatorum ; dicendum , ^"^ quod separatio dicitur tripliciter: secundum distan- tiam, et sic dicitur separatio localis; et secundum differentiam per essentiam ", et sic dicitur separatio subslantialis ; et secundum differentiam proprietatis relativae, et sic non dicitur sepaiatio proprie, sed distinctio. Et " quolibet istorum niodorum contingit esse nexum. Quia ergo Pater et Filius sunt distincti. ideo recte dicuntur connecti.

2. Ad illud quod obiicitur. quod nexus est in quo aliqui duo conveniunt; dicendum , quod est convenientia essentialis, et est convenientia originis^; et nexus utroque modo potest esse; et quamvis Pater et Filius non conveniant formaliter in persona una, tamen originaliter conveniunt, quia una per- sona oritur ab utroque uno et eodem modo.

3. Ad illud quod obiicitur, quod Filius et Spi- ritus sanctus conveniunt in Patre ; dicendum, quod Hapiex coa- convenieutia originis dicitur dupliciter : aut quia origws'." oriuntur ab uno, aut quia ab eis oritur unus. Si quia ab uno °, sic non dicitur nexus , quia nexus est unio consequens distinctioneni , sed unifas in origine antecedit distinctionem. Si veio quia unius origo^ sic ,. cuin ibi sit distinctio et consequens unio, propriissime est nexus; et sic est in Patre et Filio respectu Spiritus sancti.

Aliter tamen potest dici . quod non est simile , quia Filius et Spirilus sanctus non eodem modo . producuntur a Patre, sed Pater et Filius eodem modo spirant Spiritum sanctum. Et ilerum, Patris et Filii convenientia est in Spiritu sancto ut in amore , cuius est nectere; sic non conveniunt Filius et Spiritus sanctus in Patre.

4. Ad illud quod obiicitur, quod nexus dicitur, aut quia nectit etc; dicendum, quod quaedam sunt verba, quae in voce activa significant passionem, ut verba ad sensum pertinentia , ut video , audio et similia''; quaedam m voce activa significant actio- nem, ut facio et percutio, similiter in passiva. Di- cendum igitur, quod hoc quod est nectere, cum nectere dicatur Spiritus, quia ab utroque procedit, recte in voce activa passionem significat et in pas- siva actionem ; et ideo non significatur ', quod ali- quid det Patri et Filio, sed quod magis recipiat.

PrevBack to TopNext