Text List

I, Distinctio 10, Diviso Textus

I, Distinctio 10, Diviso Textus

Supra egit Magister de generatione Filii, hic autem agit de processione Spiritus sancti. Et quia geraina est processio Spiritus sancti ', aeterna et temporalis, primo agit de processione aeterna, secundo de temporali, infra, distinctione decima quarta: Prae- terea notandim, qiiod geniina est processio Spiritus sancti etc. Et quoniam processio Spiritus sancti tri- pliciter potest comparari, scilicet ad personam ad quam est , et ad principium a quo est , et ad ge- mratimiem a qua difTert , ideo haec pars habet tres ; in quarum prima Magister agit de processione Spi- ritus sancti quantum ad personam , quae procedit; in secunda , quantum ad principium a quo, infra, distin- ctioneundecima: Hic dicendumest,Spiritumsanctum esse a Patre et Filio ; in tertia vero agit de ipsa per comparationem ad generationem, a qua distinguitur, infra , distinctione decima tertia : Post haec conside- randum- est, quantum a talibus, qiiales nos sumus.

Item, prima pars, quae continet praesentem distinctionem, habet quatuor. In prima dicit, quod Spiritus sanctus procedit ut amor sive caritas vel dilectio; et hoc probat auctoritate Augustini. In se- cunda vero, quia hoc^ erat dubium, quod Spiritus sanctus esset caritas, movet quaestionem et solvit, ibi: Et ideo quaerendum, utrum Deus Pater. In tertia vero solutionem per auctoritatem confirmat, tum quantum ad distinctionem , quae est per com- munem acceptionem et propriam, tum etiam quantum ad veritatem, ibi: Pluribus enim exemplis doceri potest etc. In quarta vero et ultima praedictae solu- tionis assignat rationem ostendens, quod ' Spiritus sanctus proprie dicatur caritas, cum caritas sit no- men commune, et hoc ibi: Hic notandum est, quod sicut Spiritus sanctus in Trinitate.

PrevBack to TopNext