I, Distinctio 9, Dubia
I, Distinctio 9, Dubia
Dub. I
In parte ista incidunt dubitationes circa litteram, et primo dubitatur de hoc quod dicitur: Non est aliud Pater, aliud Filius, aliud Spiritus sanctus, quamvis personaliter etc. Videtur enim falsum quod dicitur, quia bene sequitur: Petrus est albus homo, ergo est animal album, quia idem significat albus et album : ergo pari ratione , quia idem si- gnificat ' alius et aliud, sequitur: esl alius, ergo est aliud ens. Si tu dieas , quod non esl simile de hoc nomine alius et de hoc nomine em^; contra: bene sequitur: est ahus homo, ergo est aliud ani- mal: ergo a simili illud sequitur.
Respondeo : Dicendum , quod quia in Deo est soiuUo i. singularis alietas, quia alietas est suppositi cum omnimoda unitate naturae: ideo singulari modo oportet exprimi. Et quoniam masculinum genus im- pnrtat quandam distinctionem vel discretionem ° , ideo respicit personam; sed neutrum propter indi- stinctionem respicit naturam: et ideo alius impor- tat alietalem in persona , aliud '" in natura , et ideo in divinis non idem significant.
DUB. II.
Item dubitatur secundo de hoc quod dicit : Coae- ternae sihi sunt tres personae. Videtur falsum, quia si coaeternae , et ' aelernae : ergo tres aeterni , quod est contra Symbolum, ubi dicitur: "Non tres ae- terni" ; et iterum-contra rationem, quia numerus pluralis multiplical formam. Unde non vere dici- tur: tres sunt dii.
Respondeo: Dicendum, quod nomen significans substantiam in divinis reperitur secundum triplicem modum. Quoddam enim significat' substantiam et per modum substantiae , ut nomen substantivum , ut Deus ; et tale nullo modo plurificatur nec dicitur pluraliter, sive sit substantivum, sive substantiva- tura; ut^ hoc nomen aeternus; sic accipitur in Sym- bolo. Quaedam signiticant substantiam per modum adiacentiae, sicut nomina adiectiva adiective retenta *; et talia, quia trahunt numerum a substantivis , di- cuntur plurahter, et de genere talium sunt verba et participia. Alia sunt nomina, quae important substantiam in adiacentia, connotando intra relatio- nem mutuam, qualia sunt coaeterni^ ; et talia ex duplici causa possunt dici pluraliter, tum ratione consignificationis sive modi significandi , tum ra- tione connotationis. Et sic patet, quod nulla est con- tradictio.
DUB. III.
Qui hoc dicit, non intelligit, natum esse etc. Hic ponit Magister quatuor rationes demonstrantes , Filium coaeternum Patri, et ita argumentum ,\rii non valere * : FiUus est natus, ergo non est ae- ternus.
Prima sumta est a.simili et est talis: splendor Ratio 1. est eiusdem durationis cum igne sive aequalis, et tamen est generatus ab igne : ergo multo fortius , cum Filius sit splendor Patris', quamvis ab ipso generetur, erit ei coaeternus: ergo conclusio prae- dictae rationis est falsa, et illa consequentia est in- terimenda: si natus est, erat quando non erat. Sed contra: Si emanatio procedens a Deo est ei coaeterna, sieut emanatio procedens a creatura est ei coaequaeva '" : ergo cum res exierint a Deo, vi- detur quod ab aeterno.
Respondeo: Dicendum, quod egressus splendo- ris" a luce vel igne est egressus connaturalis ; el talis est egressus Filii a Patre, non autem egressus crealurae a Creatore, immo est voluntarius; et argu- mentum est bonum in proposito.
Item, si Dei Filius, inquit Augustinus, virtus Ka''o s. etsapientia. Haec est secunda ratio Augustini: Filius Dei est virtus et sapientia: ergo si non est aeternus, aliquando fuit Deus sine virtute et sapientia; sed hoc est impossibile: ergo etc. Sed contra hanc ra- tionem sic obiicitur: si enim sequitur: si Pater non habet sapientiam genitam, non est sapiens, videtur quod sit sapiens sapientia genita, quod expresse ne- gat Augustinus in sexto de Trinitate '-.
Respondeo: Augustinus istam rationem redarguit in sexto de Trinitate ", ostendens, illam procedere ex malo intellectu verbi; attamen, quia Magister adducit eam, potest dici , quod ratio valet , non quia Pater sit sapiens Filio, qui est sapientia genita, sed quia eadem '* esl sapientia genita et ingenita; et ita, si una incipit, et alia.
Eidem quoque Arianicae quaestioni. Haec est Rai>o 3. tertia ratio quam adducit, et est Ambrosii, sumta ab auctoritate Isaiae : Anle nie non est Deus , et post me non erit: ergo nec Pater ante Filium, nec Filius post Patrem. Sed contra: In divinis personis est ordo; sed ordo non est nisi prioris ad poslerius: ergo etc.
Respondeo: Dicendum, quod, sicut infra pate- bit '^ non est ibi ordo durationis, quo alter est prior altero, sed ordo originis, quo alter ex altero.
Invicem enim in se, Pater in Filio, et Filius in Patre cognoscitur. Haec est quarla ratio et est talis : relativa simul sunt natura ' ; sed Pater et Fi- lius sunt relativa : ergo simul; sed Pater est aeler- nus: ergo Filius coaeternus. Prohatio, quod Pater est aetermis: quia, si prius fuit Deus et postea Pater, mutatus est *. Sed conti-a istam rationem potest ar- gui pari ratione: prius fuit Deus et postea Dominus: ergo mutatus est.
Respondeo: Aliqui volunt dicere, quod ista ratio valet, quia generatio est de substantia generantis; et ideo si incipit generare, substantia mutatur. Sed hoc non videtur, quia generatio in divinis non dicit mo- tum. Alii dicunt, quod quia genitus est consubstan- tialis gignenti, si mutatur genitus, et gignens; sed genitus mutatur , si de novo generatur : ergo et ge- nerans per consequens. Alius modiis dicendi est, quod paternitas veram dicit habitudinem in Patre, non sic creatio vel dominatio; et ideo paternitas ad- veniens ' mutat , non sic dominatio.
Sed nulla praedictarum rationum * dat vigorem huic rationi contra haereticos, quia haereticus dice- bat, quod Filius non erat coaeternus, ac per hoc nec consubstantialis , nec idem in substantia. Propter hoc notandum , quod praedicta ratio bona est contra hae- reticum , facta eius suppositione ; quia haereticus di- cebat Patrem et Filium differentes in substantia et natura, sicut in generatione carnali. Pari ratione con- tra eum dicit Ambrosius: cum ita sit, quod Paler iste^ mutetur accessione generationis , qui generat alium in substantia; et in divinis similiter Pater ge- nerat alium in substantia: ergo accessione generatio- uis mutatur, ut ° iste.
DuB. IV.
Itera quaeritur de hoc quod dicit: Vox silet non mea tantum , sed et Angelorum. Videtur enim male dicere Angelorum, quia vox non est nisi habentium organa et respirationem; sed Angeli haec non habent. Si dicas, quod habent voces spirituales, non prola- tas, sicut dicit Damascenus ', quod tradant sibi intel- ligentias suas sine voce prolatas; quaero, quae sit QaaMUoii necessitas vocis spiritualis, et quis modus loquendi, et quis modus audiendi?
Respondeo: Breviter hic dicendum est — quia hoc extra principale proposilum est quantum ad par- tem istam — quod necessitas est locutionis ' ; quia '-'i':"''»* sicut unicuique naturae rationali data est voluntas cessana. libera, sic conscientia secreta. Unde sicut non potest aliquis voluntatem alterius in aliud vertere, sed so- lum inducere, nisi ipsa se inclinet, praeter solum Deum , in cuius manu sunt corda hominum : ita nemo potest " conceptiones alterius cognoscere, sed solum coniicere, praeter Deum, nisi ipsa intelligentia expri- mat; et ipsa expressio locutio nuncupatur. Ratio au- tem huius est, quia solus Deus format mentem et ' quantum ad intellectum et quantum ad affectum; et modus loquendi similis est modo addiscendi. Sicut enim nos per sensum addiscimus, ita quod species per interiorem sensum pervenit ad intellectum, sic exprimimus; quia verbum cogitationis internae unitur voci " in excogitatione et postmodum voci sensibili in pronuntiatione , et ex hoc fit expressio in actu. Angelus autem unica virtute facit quod nos pluribus. "'J?,"^^'' Unde Angelus, sicut per applicationem speciei innatae ad ipsum cognoscibile ipsum cognoscit, sic ordinando speciem innatam ad alium Angelum cognoscentem, conceptus suos aperit; similiter alius mutua conver- sione recipit; et sic unus loquitur, alter audit. Si- mile est de duobus speculis sibi oppositis, si volun- tarie possent abscondere aliis et offerre '° quae in se relucent.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Dicamus ergo verius , semper natus; et ratio sua est, nt Deus aeternus et perfectus valeat designari. Sed contra hoc est, quod inter omnia tempora praesens maiorem convenientiam habet cum aeternitate; quia verius di- citur est de Deo, quam fiiit et erit, sicut exponit Augustinus, sicut habitum est in praecedenti distin- ctione ". Et ratio huius est, quia praesens dicit ens in actu, alia tempora non.
Respondeo: Dicendum, sicut supra tactura est ', quod verba diversorum temporum dicta de Deo non significant aliquos temporales actus, sed important durationem divini esse sine initio, ut praeteritum; sine inlervallo, ut praesens; sine termino, ut futu- rum. Et quia omnia ista aeque vere reperiuntur in Deo, ideo omnia aeque vere dicuntur de eo'.
Sed tamen, quia multi erraverunt in generatione quantum ad initium, pauci vel nulli quantum ad intervallum vel terminum, pauci vel nulli quantum ad haereticorum obstruerent, eam" per verbum praeteriti temporis, quod semper significat ut praeteritum, et ita nunquam habere principium, expresserunt.
Alia ratio est, quia nns generationem divinam manuductione quadam intelligimus per generationem, quae circa nos est; et quia videmus in hac geiieratione, quia genitus, dum generatur, est imperfectus, necre- derepossetahquis, quod Dei Filius esset imperfectus semper ', ideo decreverunt dici semper genitus.
Dicendum ergo, quod quantum est ex parte rei, aeque vere ac proprie dicitur unum, sicut reliquum. Quod vero dicit Gregorius, dicit quantum ad maio- rem fidei explanationem , ne error habeat locum; et sic exponit Magister^ Magis ergo convenit dicere: semper genilus, quam semper generatur. Nec est simile de hoc verbo est et fuit; quia hoc verbum est significat per modum quietis, et ideo esse, dum est, perfeclum est; sed hoc verbum i/eneran" penes haec inferiora per modum fieri; et ° quia in pluribus hoc verum est, quod aliquid, dum fit, non habet esse perfectum , ideo non est simile secundum ratio- nem intelligentiae.
DuB. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Ego hodie genui te, quia potest intelligi de die , quo ex matre iiatus est; sed hoc nihil videtur valere, quia secundum hanc generationem non habuit patrem, sed tantum matrem '.
Respondeo: Dicendum, quod illud verbum intel- ligendum est causaliter; secundum enim generationem ex; matre dicitur genuisse, quia fecit generari. Similis est exposilio super illud Matthaei tertio": Potens est de kvpidihus illis suscilare filios Abrahae; Glossa: "In huius rei testimonium Deus de Sara genuit fllium, id est, fecit generari".
DuB. VII.
Ilem quaeritur de hoc quod dicit Origenes: Splen- dor autem non semel nascitur el desinit. Contra: si hoc simile rectum est, videtur quod Filius non se- mel nascatur: ergo quaeritur, quare magis generatio Filii assimilatur splendori quam aliis rebus, maxime cum non generetur a luce splendor nisi ad praesen- tiam corporis obiecti? Et praeterea, Filius dicitur lux"; non ergo splendor lucis.
Respondeo : Dicendum , quod generatio Filii ha- bet in se perfectam conformitatem , coaeternitatem tres cmiC- et aequalitatem "; et quia in creatura una simul haec non possumus invenire, ideo capimus ex multis, et ideo multas illi assimilamus. Quantum ergo ad con- /brmitotem simihsestgenerationi verbi", quod est proles perfecte repraesentans illum , a quo est. Quan- tum ad coaeternitatem similis est egressui splendoris a luce, in quo est coaevitas '-, propter lucis actualita- tem. Quantum ad aequalitatem similis est generationi viventis ex vivente, qui generat sibi aequale " omnino; et sic diversimode comparatur a Sanctis. Comparat igitur Origenes ad egressum splendoris, non quantum ad iterationis assimilationem , sed quantum ad pin- vationem intermissionis sive interpolationis.
Et nola, quod differunt splendor, radius et lu- Diireront men, cum omnia dicant influentiam a lummoso: quiatiius, iiunen. radius dicit emissionem secundum diametralem di- stantiam; lumen, secundum circumferentiam, utrum- que'* tamen in profundumtransparentis; splendor A\d\, repercussionem ad corpus non transparens, tersum et limitatum. Sed tamen hic Origenes vocat splendorem lumen progrediens a luce.
DuB. VIII.
Item quaeritur de hoc quod dicit Hilarius, quod cum sacramento scientiae suae ex eo nascitur. Vide- tur enim secundum hoc, quod Pater secundum sacra- mentum scientiae generat Filium: ergo scientia est ratio generandi.
Respondeo: Dicendura, quod Hilarius vocat hic ' sacramentum sacrum secretum ; dicit autem, Filium nasci cum sacramento scientiae, quia Filii generatio non tantum sacra, sed etiam secreta est, non, in- quam, Deo secreta, sed nobis, quia nos eam non comprehendimus ; ipse autem' perfecte noyit eam. Ideo dicit cum sacramento etc.
DuB. IX.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Quod ex vivo vivum natum est habet nativitatis perfectum sine novitate naturae. Videtur enim falsum, quia puer na- scitur de patre et matre viventibus, et tamen utrum- que habet, scihcet imperfectionem et novitatem.
Respondeo: Ratio Hilarii, sicut patet per litteram sequentem ', intelligenda est de vivo per essentiam; ubi enim est vivens per essentiam, non fit ex non vivo vivens, sicut flt in vivente ^dv participationem, ubi non generatur vivum ex vivo nisi per non vivum, ut patet, quia homo non generatur ex homine nisi mediante semine.
DuB. X.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Neque ex deri- vatione, sed ex vi?'tute nativitas est. Videtur contra- rium , quia secundum Dionysium * et Anselmum Pater se habet ad Filium et Spiritum sanctum, ut fons, et illi ut rivi ; sed rivus est a fonte per derivationem.
Respondeo: Dicendum, quod nativitas , quae est per derivationem , attenditur quantum ad transmu- tationem aliquam circa illud quod transmutatur, et ita dicit passionem quandam, ac per hoc infirmita- tem^; sed vivens, quod est vita, est actus purus, et ita vita pura, in qua non est infirmitas, sed pura actualitas; et ideo vult Hilarius dicere, quod Paler generans est totus ^ vita, et quod generat non est per vel demutationem, quae attenditur in de- rivatione, sed per omnimodam virtutem : ergo Filius genitus est virtus, non per mutationem natus.
DuB. XI.
DuB. XII.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Quod vero ab aeterno natum est, id, si 7ion aeternum natum est etc; et innuit Hilarius hic tale argumentum: si Filius non est generatus sive natus ab aeterno, ge- neratio eius non est aeterna; et si hoc^, Pater non generat ab aeterno: ergo Pater non est aeternus: ergo qui derogat aeternitati FiUi , derogat aeternitati Patris. Sed ista ratio non videtur valere , quia simi- liter ego arguam ex parte Creatoris et creaturae: si '" creatura non est aeterna, non ab aeierno creavit Deus, et ita non est Creator aeternus.
Respondeo: Dicendum, quod non est simile, si- cut patet exsequenti" eins quod Hilarius supponit, quod esse Patrem sit proprie proprium illius perso- nae : ergo cum tale semper conveniat , aut aliter res non habet esse perfectum, sequitur de necessitate: aut Filius est aeternus, aut Pater ab aeterno non ha- bet esse perfectum. Creare vero, etsi solius Dei sit, tamen ratione connotati habet imperfectionem con- iunctam, secundum quam non tantum impossibile, sed etiam non intelligibile est, aliquid ab aeterno creari '^
DuB. XIII.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Sed se ipsum deniutare nascendo; quia secundum hoc, cum Filius Dei prius esset et postea ex Virgine natus sit ": ergo esset mutatus.
Respondeo: Dicenduin, qnod ipse ' Hilarins in- telligit secundum eandeni naturain, secnnduin quam prius erat. Si enim secundnm eandein naliiram priiis erat et postea natus est, neoesse est. quod secnn- dum illam naluram mutatus sit ; sed si secundum aliam \ oportet mutationem fieri in illa natura, sed non in persona, cum illa natura non dical aliquid in persona, sed magis aliquid cuni persona. Unde nuUa fit mutatio in alia' natura.