Text List

I, Distinctio 10, Dubia

I, Distinctio 10, Dubia

DUB. I.

In iiartt; isla sunt dul^itationes circa lilteram et prinium de lioc quod dicit, quod Spiritus sanclus est amor Patris sire caritas sive dilcctio. Quae- ritur ergo, utrum carilas et dilectio differant; et quod sic, videtur per Isidorum ' dicentem: Amor est ra- tionalium et irrationalium, dilectio rationalium tan- ' tum. Sed contra : Dionysius de Divinis Nominihus, capite quarto'; "Mihi videntur Theologi commune quid dicere dilectionis et amoris nomine": et ibidem " reprehendit distinguentes dicens, quod faciunt vim in levibus sonis, quasi nos non possimus quatuor per bis duo, et patriam per natale solum signiticare.

Respondeo: Aliqui voluerunt dicere, quod diffe- ruut, quia dilectio dicitur illa proprie, quae est ex voluntate ordinata, sed anior est affectio libidinosa. Sed haec distinctio est contra Dionysium * et contra Augustinum super loannem "^ et contra canonem sa- crae Scripturae, quia Dominus primo quaesivit a Pe- tro: Simon loannis diligis me? et postea dixit: amas me? et ita pro eodem accipiuntur: et hanc differen- tiam ° reprehendit Dionysius.

Potest tamen nihilominus aliqua differentia assi- opinio au- gnari. Quamvis enim de una et eadem possint dici "*"'â–  affectione, tamen alia et alia ratione. Amor enim di- cit affectus adhaesionem respectu amati; unde Dio- nysius ' : "Amorem unitivum dicimus". Dilectio vero ultra hoc addit electionem: unde dilectio ex diversis electio : unde Canticorum quinto ' : Ditectus meus electus ex millibus. Caritas autem ultra illa addit magnam appretiationem. Carum enim dicitur illud quod magni pretii aestimatur, secundum quod Apo- stolus in epistolis tuis vocat pdeles carissimos, pri- mae ad Corinthios quarto.

Dub. II

Item dubitatur de hoc quod dicit: Proprie vtr- bum Dei etiam Dei sapientia dicitur ; quia aut ac- cipitur proprie, quia soli convenit, aut proprie, quia appropriate : quia sisoli, hoc falsum est, quia sapientia nullo modo dicit proprietatem personalem ; si proprie , quia appropriate, hoc nihil facit ad pro- positum, quia Magister vult inquirere proprietatem Spiritus saiKti, non appropriatum. Et iterum, caritas videtur magis appropriari Patri, secundum quod dici- tur in illa prosa, "caritas Pater esl '"": Item, hoc videtur per Richardum ", quia "amor gratuitus est in Patre, in Spiritu sancto debitus, in Filio ex utroque permixtus": ergo cum caritas dicat amorem gratui- tum, debet ergo appropriari Patri.

Respondeo: Dicendimi, quod non est omnimoda soiuiio i. similitudo '-, sed in hoc est similitudo: nam com- mune potest appropriari, manente unitate vocis vel significationis. Potest similiter aliquod nomen simul dici per proprietatem. el per essentiam , manente uni- tate vocis et significationis, et tamen est de se com- mune; et tale est hoc nomen caritas.

Aliter potest dici, quod caritas est commune et soiuiio â– >. proprium et appropriatum ; et Augustinus '^ primo ostendit, quod est appropriatum per simililudinem ad sapientiam, et post ostendit, quod est vere " pro- prium, infra: Nunc, quod incepimus ostendere eic. Unde ex hac auctoritale non habetur , quod caritas sit proprium, sed solum quod appropriatum. Sed tamen ex aliis verbis Augustini habetur , quod cari- tas non solum est appropriatum , sed etiam proprie proprium Spiritus sancti.

Ad illud quod obiicitur, quod caritas appropria- tur Patri: dicendum, quod caritas habet duplicem compiiralionem ad viitutes alias. Coiuparatur enim ut mater, ut dicit Ambrosius ', comparatur ut vincuhm, ut dicit Apostolus ad Colossenses tertio': Carilas est vincuhmiperfeetionis. Ratione primi approprialur Patri, ratione secundi Spiritui sancto.

Ad illud quod obiicitur de Richardo, dicendum, quod gratuitum non dicit proprietatem amoris sive amandi, sed proprietatem personae, quae dat et non recipit.

Dub. III

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod Spiri- lus saiictus est dilectio, qua Pater et Filius se invicem et nos diligunt. Quaeritur, utrum Pater et Filius diligant nos Spiritu sancto. Utrum enim di- ligant se Spirilus sancto, quaeretur ' distinctione tri- gesima secunda, ubi istam quaeslionem specialiter movet. Sed prima videtur omnino falsa et impropria. Cum enim dicitiu-: Pater et Filius diligunt nos etc, constat quod verbum diligendi tenetur essentialiter ; ergo si diligant^ Spiritu sancto, sunt Spiritus san- ctus. Et iterum,, dicit Augustinus °, quod haec nullo modo conceditur : Pater diligit se Spiritu sancto , quia diligere tenetur essentialiter: ergo similiter in proposito.

Respondeo: (^Mw/am dicunt, quod ablativus ille exponitur per hanc praepositionem per cum accusa- tivo, id est per Spiritum sanctum; et regula ^ est, quod haec praepositio per cum verbis transitivis di- cit subauctoritatem, cum absolutis vero auctorita- tem. Unde cum diligere sit transitivum, sensus est, quod Pater et Filius diligunt nos per Spiritum sanctum, quasi diceret: Pater operatur per Filium. — Sed haec expositio non videtur conveniens , quia similiter posset' dici: Pater et Filius puniunt sive odiunt nos Spiritu sancto; quod non vult dicere Augustinus.

Propterea notandum, quod diligere aliquando tenetur pwre essentialiter, ut cum dicitur: Pater dili- git se'; aliquando pitre notionaliter, ut cum dicilur: Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, sicut pa- tebit ° ; aliquando partim essentialiter , partim no- tionaliter, sicut cum dicitur: diligunt nos Spiritu sancto; et hoc '" patet, quia idem est Patrem et Filium diligere nos Spiritu sancto, quod Spiritum sanctum nobis mittere sive inspirare. Mittere autem sive inspirare importat actum notionalem et essentia- lem, quia sensus est, quod Spiritum producunt et donum eius nobis conferunt; unde dicit simul Spiri- tus sancti productionem et gratiae collationem. Et quamvis respectu actus essentialis non recipiatur habitudo ablativi, recipitur tamen ratione notionis, sicut et hic: Pater dicit se suo Verbo, dicit etiam creaturas Verbo; siinili modo intelligendum est in proposito.

Dub. IV

Item quaeritur de hoc quod dicit: Sive enim sit unitas amborum sive sanctitds; quid dicatur per hoc nomen unitas; quia aut unitas dicit unitateni essentialem, aninotionalem , aut personalcm. Non essentialem, quia tunc non esset amborum, sed trium; non notionalem, quia Spiritus sanctus non est communis spiratio; non personalem, quia Pater et Filius non sunt unum in persona. Item quaeritur, qumsiio quo modo haec " distinguantur, unitas, sanctitas, caritas.

Respondeo: Dicendum, quod unitas persoiialiter tenetur. Sed attendendum, quod unitas aliquorum di- nupici citur dupliciter: aut qua aliqui sunt unum. et sic Patris et Filii non est unitas personalis; aul qua aliqui sunt uniti , et sic Pater et Filius unica persona uniuntur, sicut persona Spiritus saneti, quae est amor et vinculum nectens ".

Ad illud quod quaeritur, quomodo differunt illas"iuiici.i tria; dicendum, quod unum '^ addit supra alterum. Nam unitas dicit conditionem omnis amoris, quo- niam ornnis amor est vis unitiva; sanctitas dicit con- ditionem amoris casti contra libidinosum, qui non est purus; caritas dicit conditionem amoris praeci- pui: ideo enim caritas dicitur, quia est amor inaesti- mabiliter habens carum amatum.

DuB. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit: Sv uterque non participatione, sed essentia sua... servantes uni- tatem spiritus. Videtur enim non bene dicere, quia servare unitatem spiritus est producere Spiritum sanctum: ergo secundum hoc Pater et Filius sua essentia Spiritum sanctum producunt , et ita videtur «ssentia ' spirare. Ilem videtiir etiam falsum quod dicitur, non participatione, quia Pater et Filius par- ticipatione spirationis " servant unitatem.

Respondeo: Dicendum, quod Augustinus ' vult ostendere, duplicem modum unilatis esse inter Patrem et Filium, qui est inter membra Christi, scilicet «a- turae et voluntatis; sed differenter, quia in nobis est unitas naturae pei' participationem unius com- munis essentiae, sed non sumus ipsa essentia*. Pater vero et Filius non participant essentiam quasi diver- sum, immo sunt ipsa essentia. Similiter in nobis est conformitas volunlatis per donuni Dei, quod unit Dos; sed Pater et Filius uniuntur non dono accepto ab alio, sed Spiritu proprio; et sic patet responsio ^

DuB. VI.

Item quaeritur de ratione Augustini: Quia enim communis est ambohus , id vocatur ipse proprie, quod ambo communiter; ergo secundum hoc pari ratione Spiritus sanctus dicitur Deus proprie, cum Deus sit commune ambobus.

Respondeo: Dicendum, quod aeijuivocatio est in (â„¢.niumi communitate. Nam Augustinus non vocat commune piicitor. quod est in pluribus et de pluribus, sed quod a pluribus; et ita comniune dicitur magis a commu- nione, quam a communitate, ut fiat vis in verbo, \ sicut fit inter unionem et unitatem. Et quoniam caritas non tantum dicit communitatem, quia in plu- ribu sed communionem per unitatem" distincto- rum: ideo quamvis dicatur essentialiter, potest tamen nihilominus dici personaliter.

PrevBack to TopNext