Text List

I, Distinctio 11, A. 1, Q. 1

I, Distinctio 11, A. 1, Q. 1

Utrum Spiritus sanctus a Patre et a Filio procedat.

Quod autem solum a Patre procedat, probant Graeci ratione et auctoritate.

1. Ratione sic: emanatio Spiritus sancti est pro- • cessio; sed processio est molus ab uno in alium: ergo si recte est processio in divinis, Spiritus sanctus ae- terna processione procedit ab uno in alium. Si ergo procedit a Filio, aul procedit in Patrem, aut in aliam personam; non in Patrem, quia Pater nihil accipit a Filio, nec in aliam personam, cum non sit dare quar- tam: ergo non procedit a Filio.

2. Item, alia ratione sic: quia Spiritus sanctus procedit per modum spirationis, sicut Verbum per modum locutionis; sed ita videmus in creaturis, quod exitus locutionis non praecedit spirationem, nec egres- sus spiritus est a verbo : ergo nec in divinis Spiritus sanctus^ a Filio.

3. Item, Spiritus sanctus, ut omnes dicunt, pro- cedit per modum nexus, sed nexus tenet rationem medii; sed si procederet a Patre et ' Filio, teneret rationem tertii et extremi , non medii : ergo non pro- cedit a Patre et Filio , sed potius a Patre in Filium.

4. Item, Spiritus sanctus procedit a Patre aut suflicienter, aut non. Si non sufTicienter et plene, ergo Pater imperfectus esf^ in spirando; si sufficienter. ergo superfluum est lieri per duo quod potest fieri per uDuni sullicienler ' : ergo si a Filio procedit, cum procedal plene ;t Patre. in illa sununa Trinitate est superlluilas, (luoil absurduni esl.

5. Iteni, lioc ipsum nilunlur Graeci ostenderc per uueloritalem ; sed non possunt per sacrae Scri- pturae inlroduclioncMii '•', ideo arguunt per privatio- nem in Evangeliis, et niaxime in Evangelio loannis et Epistolis, ubi integre traditur nostra lides, sed in nullo dicitur , quod Spiritus sanctus procedat nisi a Patre tantuui; loannis decimo quinto': Spiritum ve- ritatis, qui a Patre procedit: ergo aut Evangelia in- sufTicienter fidem docent, aut Spiritus sanctus tanlum procedit a Patre.

6. Item , in quatuor Conciliis apud Graecos cele- bratis , ubi a Patribus fides sufficienter est explicata, dicitur, quod Spirilus sanctus procedat a Patre, et nihil dicitur de Filio: ergo si Deus sufficienter itlis fidem revelavit: ergo etc.

7. Iteni, hunc errorem munire^ nituntur per Do- ctores, qui non solum apud eos. sed etiam apud nos celebres sunt.

Et primo per Gregorium Nazianzenum °, qui di- citur Theologus: "Filius et Spiritus sanctus, geminus Patris radius, usque ad nos miserunt claritatem suam": ergo exeunt a Patre, ut duo radii.

8. Et Dionysius etiam dicit in libro de Divinis Nominibus ° : "Es immateriali et impartibili bono cordialia exorta sunt lu mina", — loquitur de Patre — ergo exeunt ut lumina; sed taha sic se habent, quod unum non est ab altero: ergo etc.

9. Item , Damascenus ' expressius : "Spiritum sanctum ex Patre dicimus et Spiritum Patris nomi- namus; Spiritum vero sanctum ex Filio non dicimus, et tamen Spiritum Filii nominamus".

10. Item, si Latini hoc cognoverunt, cum* Graeci non cognoverunt, aut fuit hoc Scripturae auctori- tate, aut praedicatione, aut ratione, aut revelatione. Scripturae auctoritate non ; quia eandem per omnia Scripturam habent Graeci; similiter mcpraedicatioiw, quia idem doctor Graecorum, qui est et Lalinorum, qui eis fidem perfecte tradidit, scilicel Paulus Apo- stolus; si ratione, sed ratione non suflicit aliquid affu'mare in his quae sunt fidei. Unde Dionysius ' et Damascenus dicunt, quod nihil est dicendum nec cogitandum de illa summa Trinitate praeter id quod nos sacra eloquia docuerunt, et Hieronymus"': "Nil credatur uiihi, nisi confirmavero per novum et velus Teslamentum". Si revelatione, quaeritur, cui fuerit revelatum et cum Deus velit omnes homines salvos fieri, quare hoc non revelavit" Graecis? Et iterum, quoinodo constat quod hoc fuerit a Deo?

CONTRARIUM 1. arguitur ratione ostensiva sic:Fundamen(a. Spiritus sanctus secundum omnes fideles procedit ut donum, sicut ex multis locis Scripturae probatur ; et iterum, omnes tam Graeci quam Latini dicunt, Spi- ritum sanctum a Filio nobis donari: ergo omnes con- cedunt, procedere ab utroque, cum non detur, nisi a quo procedit.

2. Item, Spiritus sanctus secundum omnes, et sicut supra ostensum est", procedit ut amor; sed amare non tantum est Patris, sed etiam Filii, unde et per omnia amat Filius, sicut et Pater: ergo si a Patre amante amor procedit, eadem ratione a Filio.

3. Item, Spiritus sanctus secundum omnes pro- cedit ut nexus"; sed perfectior nexus est, qui ab extremo utroque procedit, quam qui ab altero: ergo si Spiritus sanctus est nexus perfectissimus , non so- lum a Patre procedit, sed etiam a Filio.

4. Item, hoc idem ostenditur ratione ducente ad impossibile sic: omnis distinctio personarum in divinis attenditur secundum relationem et originem: ergo si Spiritus sanctus non procedit a Filio, nec e converso, nulla est ibi origo: ergo nulla est ibi mutua relatio, ergo nec distinclio.

5. Item , maior germanitas est inter duos, quan- do unus procedit ab altero, et ambo a tertio, quam si unus nihil habeat ab altero; haec est per se nota: ergo si Spiritus sanctus non est a Filio, nec e converso, non '° est perfecta unio: ergo nec summa nec perfecta beatitudo.

6. Item, perfectior est expressio, quando gene- rans communicat genito non tantum substantiam, sed eliam actum, qui naturae geniti non repugnat; sed actus spirandi non repugnal Filio, quia nuUum ex hoc inconveniens sequitur, si spiret: ergo si Pater hunc actum ' ei non communicat, Filius non est per- fecta imago.

7. Item, hoc ipsum ostenditur auctoritalibus, et primo auctoritate Apostoli ad Galatas quarto ' : Misit Deus Spiritimi Filii sui etc; ergo cum Pater non mittat Spiritum nisi Filii, idem est Spiritus Patris et Filii; sed eius est Spiritus, a quo procedit: ergo Spi- ritus sanctus procedit a Patre et Filio. Si dicas, quod non sequitur, quia non dicitur Filii, quia procedit a Filio, sed quia est in Fiho: ergo eadem ratione, cum Fihus sit in Spiritu sancto, potest dici Filius Filius Spiritus sancti \

8. Item, loannis decimo quinto'': "Quem ego niittam vobis a Patre Spiritum veritatis". Ex hoc arguitur sic: nullus mittit alium, nisi habeat auctori- tatem super illum; nuUus autem habet auctoritatem super alium, nisi aliquid tribuat ei; sed nulla per- sona tribuit alii % nisi ab ipsa procedat: ergo a primo, Spiritus sanctus procedit a Filio. Si dicas, quod a Filio mittitur ex tempore et ex tempore pro- cedit; contra: Filius non ideo habet auctoritatem, quia miltit, sed ideo mittit, quia habet auctoritatem: ergo ante habet auctoritatem , quam mittat terapora- liter: ergo antequam raittat temporahter, necesse est Spiritum sanctum procedere a Filio: ergo etc.

9. Item, loannis decimo sexto": Ille me clari- ficabit, quia de meo accipiet. Ex hoc arguitur sic: quisquis est omne quod habet, est omne quod acci- pit; sed Spiritus sanclus, cum sit Deus summe sim- plex, est omne quod habet, ergo omne quod accipit: ergo si accipit aliquid ab aliquo , accipit esse ' ; sed a quo accipit esse, ab illo procedit: ergo si ahquid accipit a Filio, procedit a Filio. Sidicas, quod ac- cipere illud est temporaliter; tunc obiicitur ex hoc, quia omne quod temporaliter accipit aliquid ab ali- quo°, mutatur, etc.

Conclusio

Spiritus sanctus procedit a Patre et a Filio.

Respondeo: Dicendum, quod, sicut ostensum est conciasio. auctoritatibus et rationibus, fidei veritas est, quod Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio.

Ad intelligentiam autem controversiae Latinorum et Graecorum et originem' eius notandum est, quod circa processionem Spiritus sancli de Filio est duo cogniuoct considerare, scilicet articuli co^miMwm et eiusdera iis anicuii. cogniti professionem. In primo orta '" est differentia , in secundo controversia.

Cognitio autem huius articuli fundamentum ha- bet a Scriptura, profectum vel incrementum a ratione, sed consummationem " a revelatione. In Scripturae auctoritate Graeci et Latini conveniunt, quae dicit, Spiritum sanctum esse Filii et mitti a Filio ; sed in ratione et revelatione differunt.

In ratione quidem intelligendi. Nam cum Scri- . Dio-erentia ptura dicat '% Spiritum sanctum procedcre, Graeci ad inteiiigendi intelligendum usi sunt alio modo et alia similitudine cedere. '""' processionis , alio modo Latini. Nam cum processio dicatur in creaturis motus localis ab uno in aliura et dicatur motus causalis unius ex '^ alio, Graeci in- tellexerunt processionera primo modo, ab uno in alium; Latini vero secundo modo. Et in hoc melius intellexerunt Latini quam Graeci, quia comparaverunl processionem aeternam processioni magis spirituali; et ideo magis simili " comparaverunt, et sic melius.

Similiter, Scriptura dicit "*, Spiritum sanctum per spirationem procedere. Et cum duplex sit spiratio, scilicet flatus exterioris et amoris interioris, Graeci comparaverunt Spiritum spirationi flatus exte- rioris; sed Latini spirationi amoris interioris: et ideo Latini melius, quia spiritualiori et similiori simi- litudini aptaverunt.

Similiter, cum Scriptura dicat, Spiritum sanctum nem qooad procedere ut nexum et communionem, et duplex pos- sit esse nexus, vel sicut medium iungens unum " , alteri, vel siiut extrcmiuii. in qiio coniunguntur ; Ciraeci coiuparaverniil |iriiuo modo, Latini secundo, et ideo spiriliialiori inodi) ' et siiniliori, quia ille nexus luagis habet siinilitudinem personae.

Quia ergo differentiam habuerunt In ratione, et Latini spiritualius et convenientius comparaverunt; ideo ex ratioe sua sunt elevati, et per hoc ad intelli- gentiam Scripturae dispositi, et ideo manifesta revela- tione edocti sunt de Spiritus sancti processione. Graeci vero, quia similitudines differentes et minus proprias aptabant, ideo sunt sua ratione depressi ; et non va- lentes intelligere, Spiritum a Verbo procedere, nec in alium ab aeterno procedere, arctaverunt Scripturam ad intelligendum de processione temporali, et ideo sibi viam revelationis clauserunt. Haec est ergo ratio diversitatis in huius articuli cognitione.

Controversia vero venit ex huius articuli pro- canuom- fessione. Professio vero huius ' articuli venit ab Ecclesia Latinorum ex triplici causa, videlicet ex fidei HohsAo e^veritate , ex periculi necessitate et ex Ecclesiae "^''"^''^'auctoritate. Fides dictabat hoc, et periculi necessi- tas imminebat. ne forte aliquis hoc negaret^ in quod periculum inciderunt Graeci; et Ecclesiae aucto- ritas aderat: et ideo sine mora exprimi debebat.

Negatio vero huius articuli venit ex triplici «egatioiiemcausa, scilicet Bx ignorantia, ex superbia et^ per- rauw!'"" imacm. Ex ignorantia, quia nec Scripturam intel- lexerunt nec habuerunt congruam rationem nec aper- tam revelationem. Ex superbia, quia, cum reputarent se sciolos et vocati non fuerunt^ noluerunt proflteri quod non erat per eos inventum. Ex pertinacia, ne convincerentur et irrationabiliter moveri viderentur, invenerunt pro se rationes contra veritatem: et ideo suam sententiam defendere ausi sunt et auctoritati Ecclesiae Romanae obviare; et ideo facti sunt hae- retici, quia denegant" fldei veritatem, et schismatici, quia recesserunt ab Ecclesiae unitate.

Sed quia mos est haereticorum et schismatico- Graeciac-rum, cum se non possunt rationibus communire, fflsant ^"- j^jj^ersam partem accusare; ideo nos accusant, et redarguunt tanquam curiosos et tanquam excom- municatos et schismaticos. Curiosos ', quia sine hu- ius articuli professione salus erat. Quare ergo intro- miserunt se Latini hoc perquirere, quod non fuit necessarium ?

Sed ad hoc patet responsio, quia* opporlunum nospon, fuit propter periculum in quod ipsi inciderunt. saiiones.''

Similiter, dicunt nos excommunicatos , quia Symbola corrumpimus , in quibus per sanctos Patres sub excomnranicationis poena hoc erat prohibitum.

Et ad hoc patet responsio per praedicta, quia ,- non corrumpimus, sed perflcimus"; nec sententia lata est contra perflcientes, sed contra corrumpentes. Vel potest dici, sicut dicit Anselmus '", quod novumAiia lespo edidimus; et hoc quidem facere potuimus, quia Ro- mana Ecclesia plenitudinem potestatis a Petro, Apo- stolorum principe, acceperat, in qua " nulla Patrum sententia nec interdictum potuit nec arctare nec ei praeiudicare nec ligare eam ad aliquid.

Similiter dicunt nos schismaticos , quia a nobis incepit'" divisio; cum enim hoc vellemus asserere, noluimus eos voeare.

Et ad hoc responderi potest pro Latinis, quod eos vocare non fuit opportunum — quia Ecclesia sine eis hoc poterat — et hoc ", quia erat laboriosum pro- pter distantiam, erat i^ifructuosum, quia iam non erat in Graecis sapientia tanta, sicut fuerat, immo ad Latinos transierat, erat nihilominus periculosum, quia quod pro certo habendum erat periculum erat ducere in dubium.

Et sic patet , quod frivolae sunt eorum accusa- liones. Ad rationes autem, intellectis quae dicta sunt, facile est respondere.

1 . Ad illud ergo quod obiicitur, quod processio sointio o[ est ab uno in alium; dicendum, quod verum est de processione locali, sed non est verum de processione causali, sicut infra mehuspatebit"; ctun procedere in aliura sit dupliciter, aut quia in alium tendit sicut '^ obieclum; et sic Spiritus sanctus est amor, quo Filius amat Patrem, sicut e converso; si autem sic dicatur procedere in aliquem, ut ab eo recipiatur, omnino stultus est intellectus. Est enim dicere, quod amor, qui est Spiritus sanctus, oriatur a Patre et subsistat in Filio, sicut rivus oritur a fonte et requiescit in lacu profundo'.

2. Ad illud quod obiicitur de spiralione, quod praecedit verbum; dicendum, quod verum est de exteriori verbo, et non de interiori: et exterius " non est simile.

3. Ad illud quod obiicitur de nexu, dicendum, quod nexus non habet rationem medii, sed ralionem tertii, quidquid ^ aliqui voluerunt dicere, quod locum tenet et medii et tertii ; et voluerunt sustinere opinio- nem Graecorum et Latinorum et distinguunt dupli- cem modiim procedendi, scilicet in alium, et sic procedit a Patre; vel ab alio, et sic procedit a Patre et Filio. Istud ' est exsufHandum hodie , quia non habet intellectum sanum ; immo oranino eodem modo procedit ab utroque, et tamen utriusque nexus est, sicut ponitur exemplum de duobus lignis , ex quibus procederet una flamma.

4. Ad illud quod obiicitur, quod ab altero suf- ficienter, ergo etc; dicendum, quod istud verum es- set, si essent diversa principia Spiritus sancti; quod non esl verum, sicut infra patebit^ Unde sicut non valet Iioc argumentum: Pater creat, et Filius simili- ter; et Pater est sufliciens in creando: ergo Filius superfluit; — quia sunt unum principium in creando — slmiliter solvendum est in proposito.

5. Ad illud quod obiicitur, quod non reperitur in Scriptura ; dicendum, quod si verba non reperian- tur, reperitur tamen sensus, sicul in obiiciendo montratum est. Tamen argumentum non valet: non •reperitur in Scriptura, ergo non est verum; quia Scripturae mos est, quaedam tacere propler insinuan- ■dam humilitatem: unde Dominus, volens nos erudi- re ad humilitatem, omne quod suum est Patri at- tribuit, sicut dicit loannis septimo^: Mea doctrina non estmea. Similiter dicit loannis decimo quinto': "Qui a Patre procedit", loquens de Spiritu sancto, et tamenipse subiungit: "omnia, quae Pater habet, mea sunt": et ideo argumentum non valet.

6. Ad illud quod obiicitur de Conciliis, dicen- dum, quod nec in Concihis illis sunt omnia instituta . quae spectant ad mores, nec etiam omnia dicta, quae ad fldem pertinent; sicut in Symliolo, quod cantatur in missa, nihil dicitur de descensu ad inferos. Sed nunquid " laluit sanctos Patres processio Spirilus sancti a FiUo? et si non latuit, quare non dixerunt? Credo quod non latuit, sicut patet per afitiquos Grae- cos, quorum Magister adducit auctoritatem in littera '"; sed tamen non fuit expressum, quia non erat opus. Nullus enim negabat nec negare volebat. Sed haere- tici multa, quae erant implicita fldei nostrae, sua im- portunitate compulerunt explicare; et sic patet illud.

7. 8. Ad illud quod obiicitur de auctoritate Dio- nysii et Gregorii, dicendum, quod non est omni- moda similitudo, sed maior dissimililudo. Attendi- tur autem similitudo in hoc; scilicet quantum ad plenitudinem fontalitatis in Patre et in divisione " personarum emanantium ab eo, et in receptione influentiae in creatura: non tamen est omnimoda similitudo quantum ad modum emanandi; et sic pa- tet illud.

9. Ad illud quod obiicitur de Damasceno , di- cendum, quod non est in ista parte ei assentiendum, sicut enim intellexi, ipse fuit in tempore, quando orta est contentio. Unde non est in hoc sustinendus, quia simpliciter fuit Graecus, tamen ipse caute loqui- tur. Unde non dicit, quod Spiritus non sit a Filio, sed dicit, non dicimus a Filio, quia Graeci non confltebantur, nec tamen negabant ; sed modo eorum raaledicta progenies addidit ad paternam deraentiam et dicit, quod non procedit a Filio nisi temporaliter. Et ideo tanquam haereticos et schisraaticos eos dam- nat Romana Ecclesia.

PrevBack to TopNext