I, Distinctio 11, A. 1, Q. 2
I, Distinctio 11, A. 1, Q. 2
Utrum Spiritus sanctus procedat a Patre et Filio tanquam ab uno principio.
Secundo quaeritur, utrum Spiritus sanctus pro- cedat a Patre et Filio, in quantum sunt unum, aut in quantum differentes.
1. Et quod in quantum unum, videtur per Anselmum in libro de Processione Spiritus sancti ' : "Nullus intellectus capit, Spiritum sanctum esse Pa- tris et Filii, secundum quod alter est Pater, alter FUius, sed secundum quod uterque esl idem Deus".
2. Item, ratione ostenditur sic: unitas effectus est ab unitate actus, et unitas actus ab unitate potentiae vel subiecti; ergo cura una sit persona producta a Patre et Filio, ergo per unum actum producitur et per unam potentiam: ergo spirant, in quantum sunl unum.
3. Item, quod est a duobus, in quantum duo, aut est insufficienter a quolibel, aut ab aitero superflue; sed Spiritus sanctus a nuJla persona est insufficien- ter nec superflue, quia neutrum convenil naturae perfectae: ergo etc.
4. Item, quod est a duobus in quantum duo, est compositum, si consubstanlialiter ' estab iliis; ergo si a duobus in quantum duo proceclit unus , oportet quod illud unum habeat differentiam ; sed Spiritus sanctus non est compositus: ergo etc.
5. Item , nihil unum procedit a duobus consimi- libus ' in natura in quantum duo, nisi alter sit sicut priucipium activum, alter sicut principiuni passivum, sive alter ut pater, alter ut mater; sed hoc non est in divinis: ergo etc.
CoNTnA: 1. Qui procedit a duobus, ita quod ab • uno principalius quam ab alio, procedit ^ in quantum sunt duo; sed Spiritus sanctus principaliter procedit a Patre, sicut dicit Augustinus et habetur in sequenti distinctione " : ergo etc.
2. Ilem, qui procedit a duobus in quantum sunt distincti , procedit a duobus in quantum sunt duo; sed nexus non est nisi distinctorum : ergo qui procedit ut nexus, procedit ab eis ut a distinctis, et ita ut a differentibus.
3. Item , ab unitate subiecti est unitas actus, et a pluralitate subiectorum pluralitas actuum '; sed Pater et Filius sunt duo: ergo spirant duplici spiratione: ergo spiratur Spiritus sanctus abeis, in quantum sunt duo : ergo etc.
4. Item, si spirant Spiritum sanctum in quantum sunt unum , aut ^ in quantum sunt unum in suhslan- tia, aut in notione, aut in persona. Si in quantum sunt unum in suhstanlia : ergo cum Spiritus sanctus sit idem in substantia, Spiritus sanctus procedit a se. Si in quantum sunt idem in notione; hoc nihil est, quia non ideo spirant, quia sunt spiratores, sed fi converso. Nec in quantum sunt unum in persmia , quia in persona non uniuntur.
CONCLUSIO.
Spiritus sanctum procedit a Patre et a Filio, non quatenus sunt dislinctae personae, sed quate- nus in eis est una fecunditas voluntatis sive una spirutio activa.
Respondeo: Dicendum, quod Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio, in quantum sunt unum in fecunditate voluniatis. Una autem est in Patre et Filio voluntas, quia Pater et Filius sunt una substantia; si ergo est in eis voluntatis fecunditas, una est fecunditas in eis. Voluntatis autem fecunditas est in Haiio ei- Patre et in Filio, quia ulerque" Deus improcessibilis. Sicut enim. superius dictuni fuit de numero personarum et infra melius patebit*, cum agetur de innascibilitate, quae idem est in Patre quod primitas; cum primum et principium sint idem '; ratio primitatis est ratio principiandi , sive fecunditatis. Quoniam igitur Pater prior est omni emanatione, scilicet processione et generatione, quia nec generatur nec pro- cedit , hinc est, quod utroque modo est principium. Quia vero Filius prior est emanatione processionis , non generationis — quia generatur, tamen est inspirabilis — hinc est, quod est principium spirandi, non generandi. Quia vero Spiritus sanctus neutro modo se habet, neutro modo est principium. Indeest igitur, quod quamvis Spiritus sanctus a duobus procedat, quia tamen procedit non ut sunt differentes, sed ut est in eis una fecunditas voluntatis, quod '" Spiritus sanctus procedit ab eis, in quantum sunt unum.
1. Ad illud quod obiicitur, quod principaliter procedit a Patre,; dicenclum, qiiod principaliter po- test dici dupliciter: aut respectu secundarii; et sic iniportat ordinem prioris et posterioris , et sic ponit diversitatem , et hoc modo non accipitur hic; alio modo prout principalitas dicit quandam auctoritatem, sicut Pater dicitur operari per Filium. Unde unaquae- que ' creatura producitur a Patre per Filium, in quan- tum sunt unum ; et sic intelligendum est in proposito.
2. Ad illud quod obiicitur, quod nexus procedit a pluribus etc; dicendum, quod ratio nexus incipit a distinctione et tendit sive perducit ' in unitatem : unde ultima et completiva ratio est unitas. Licet ergo nexus sit duorum et a duobus, si est perfectus ne- xus, est ab eis in quantum sunt unum , non in quan- tum sunt plures '.
3. Ad illud quod obiicitur, quod ab unitate subiecti est unitas actus et a pluralitate pluralitas; dicendum, quod istud non habet instantiam secundum modum loquendi, quia si duo sunt termini copulati, actus numeratus debet eis ^ reddi; sed secundum rem distinguendum est, quia subiectum diciturdupliciter: aut per se etpi-imo, aut nonprimo; et illud verum est de subiecto per se et primo, non de alio ; et sic accipiendo, Pater et Filius non sunt unum principium, seu ° primum subiectum spirationis, quia non spirant secundum quod Pater et Fiiius , sed secundum quod in eis est una fecunditas voluntatis, et ita in quantum umim. — Vel aliter dicendum , quod est loqui de actu, ut est actus vel" origo, et de actu, ut est accidens. Si loquamur de actu, ut est accidens, de necessitate numeratur ad numerum subiecti, quia non est unum accidens in duobus subiectis. Si autem loquamur de actu, ut est actus'' , sic comparatur ad subiectum ut ad principium, et sic non numeratur ad nume- rum subiecti secundum quod subiectum, sed secun- dum quod principium. Quoniam igitur in divinis spiratio non est accidens, sed productio vel relatio: ideo sequitur unitatem subiecti, ut est principium, quia ' Pater et Filius, quamvis duae sint persouae, tamen sunt principium unum, quia per eandem vir- tutem spirant: ideo actus non numeratur in illis, ideo spirant una spiralione, quamvis sint duo.
4. Ad illud quod quaeritur ultimo, aut in quan.- tum unura in substanlia etc. ; dicendum , quod in quantum unum in fecunditate voluntatis, prout illa volunlas tracta est ad notionem per fecunditatem , quae fecunditas est ratione primitaiis , quae primi- tas significatur per hoc quod est improcessibilis. Et hoc est quod dicit Anselmus, quod Pater et Filius spirant, secunduni quod uterque est idem Deus, non secundum quod Deus simpliciter , sed secundum quod Deus in utroque; hoc est considerare volun- tatem in personis.
Si ergo quaeras , utrum in quantum unum in oupieist substantia, aut notione, aut persona; dicendum , siionu im-i quod responderi potest dupliciter, secundum duas opiniones prius positas de potentia generandi, distin- ctione septima"; quod quidam dicunt, quod potentia generandi non differt a generatione sive paternitate nisi modo loquendi, el ita dicit notionem, scilicet personalem proprietatem , ut generatio , licet alio modo. Similiter isti dicunt, quod fecunditas volun- tatis sive vis spirativa dicit eandem nntionem quam spiratio, licet alio modo, quia vis spirativa dicit ut in ratione aptitudinis, sed spiratio '° in ratione actus; et ita secundum hos in quantum sunt unum notione. Alii dicunt, quod sicut potentia generandi dicit na- turam in persona, ita essentiam personaUter, sic vis spirativa voluntatem dicit, ut voluntas est in per- sonis, in quibus est fecunda "; et ita Pater et Filius spirant in quantum unum in essentia sive natura sive voluntate, ut dicatur proprius '^ voluntate conside- . rata in personis. Quaehbet harum positionum mihi videtur satis probabilis.