Text List

I, Distinctio 12, A. 1, Q. 1

I, Distinctio 12, A. 1, Q. 1

Utrum Spiritus sanctus a Patre prius quam a Filio procedat.

Circa primum , quod prius sit a Patre quam a Filio, sic ostenditur.

1. Causa prima est, in qua eststatus, ergo et Ad opposi- principium primum est, in quo est status; sed status est in Patre: ergo Pater est principium primuni; sed primum supponit prius ' : ergo prius procedit a Patre quam a Filio.

2. Item , causa prima est quae agit , alia non supposita ' : si ergo Pater producit non per supposi- tionem alterius principii, Filius per suppositionem, prius producit Pater quam Filius.

3. Item, quod habet aliquis ex se per prius habet, quam quod habet ex alio; sed producere Spiritum sanctum habet Pater a se, et Filius a Patre: ergo per prius habet Pater quam Filius.

Contra: 1. Ubi non est ponere posterius, nec prius, quia prius respectu posterioris dicitur; sed in Trinitate non est ponere posterius: ergo nec prius. Si ergo processio Spiritus sancti a Patre et Filio est aeterna, patet etc.

2. Item, ubi est ponere prius et posterius, est^ ponere diversitatem principiorum ; sed Paler et Filius producunt Spiritum sanctum in quantum unum, ut supra monstratum est^: ergo non est ibi ratio prioris.

3. Ilem, si per prius procedit a Patre quam a Filio, aut" a Filio non procedit, aut bis procedit; sed procedit a Filio et non procedit bis: ergo etc.

4. Item, contingit intelligere prius, non intel- lecto posteriori: ergo si per prius procedit a Patre, ergo contingit intelligere, quod procedit", non coin- tellecto Filio. Sed contra: Spiritus sanctus est amor uniens et amor nectens; sed non est accipere mu- tuum amorem ad minus quam inter duos, ergo nec Spiritum sanctum esse ' nisi a duobus: ergo nec per prius procedit ab uno quam ab alio.

Conclusio

Spiritus sanctus auctoritale quideni prius procedil a Patre quam a Filio , non vero prius du- ralione, vel causalilate, vel etiam origine.

Respondeo: Dicendum, quod prius dicitur mul- tipliciter. Dicitur enim prius duratione, dicitur prius causalitate, dicitur prius origine , dicitur prius aw- cioritate ^. Et primis duobus modis prius nullo modo cadit in Deo; quia prius duratione contrarium est aeternitati , prius cdusalitate contrarium est essen- tiae unitati °. Sed prius origine , quo alter ex altero , et prius auctorilate , quo alter accipit ab altero ' , cadit ibi. Sed prius origine cadit respectu produ- centis et producti , cum alter oritur ex altero ; cum vero unus oritur a duobv^, non cadit ibi prius originc, quia tunc ambo sunt unum originale prin- cipium; tamen cadit ibi prius aucloritate, quia quamvis Pater et Filius sint unum in producendo, lamen hoc accipit Filius a Patre.

Si igitur quaeritur, utrnm per prius procedat Spiritus sanctus a Patre quam a Filio; si intelligatur prius '' duralione, falsum est; similiter si prius cau- salitate; similiter si prius origine, sicut probant primae rationes ad hoc inductae. Si autem prius auctoritate, ut prius idem sit quod principalius , veritatem habet.

1. Ad illud ergo" quod primo obiicitur, quod s Pater est primum principium et causa; dicendum, quod illae rationes habent veritatem, ubi est plura- litas causarum vel principiorum ; sed respectu Spi- ritus saricti nec est pluralitas causarum nec princi- piorum.

2. 3. Ad illiid quod obiicitur, quodper'' prius habet quod habet ex se: dicendum, quod si inlel- ligatur prius , id est principalius , verum est; si autem alio modo, falsum , quia unum et idem po- test haberi a pluribus personis, ita quod ab una per aliam; nec talis est prioritas aliquo triuni prae- dictorum modorum.

PrevBack to TopNext