Text List

I, Distinctio 13, A. 1, Q. 1

I, Distinctio 13, A. 1, Q. 1

Utrum in divinis ponenda sit processio.

Circa primum, quod processio sit ponenda in divinis, ostenditur:

I. Primo auctoritate -Domini, loannis decimo quinto", nbi dicit ipse Salvator: Mittam vohis Spiri-i tumveritaMs, qui a Patre pi-ocedit. Si ergo Veritas non dicit nisi verum, et Verbum Dei non loquitur improprium , vere ergo et proprie ^ est processio in divinis.

2. Item , in divinis verissime est origo, ergo et productio; sed omni productioni activae respondet productio passiva; sed productio passiva est pro- cessio : ergo a primo ^ in divinis vere et proprie est processio.

3. Item, amor noster et est amof- et^ ab alio, â– et exitus eius ab alio vere et proprie exprimitur in verbo procedendi: cum igitur amor divinus, qui est Spiritus sanctus , vere et proprie amor sit et ab alio sit, sicut nomen amoris ei corapetil propriis- sime, ita videtur ei convenire et processio.

4. Ilem, ad completam rationem processionis ista duo requiruntur, quod sit ab alio et in alium tendat; sed amor, qui est Spiritus sanctus, non pro- cedit a Patre , in quantum amat se , nec * a Filio, in quantuni amat se, sed in quantum unus amat alte- rum, quia nexus est: ergo Spiritus sanctus esl amor, quo araans tendit in alium: ergo est amor et ab alio et in alium % et ista duo complectuntur ratio- nem processionis perfectae : ergo processio est in di- vinis.

Contba: 1. Processio de ratione sui nominis ^Ad^opro- dicit elongationem et recessionem; unde processio quasi procul cessio, sicut praecessio dicit ante- cessionem; sed sicut in divinis non est antecessio propter summam simultatem, ita non est elongatio propter summam unitatem: ergo sicut in divinis non ponitur nomen praecessionis , ita nec " debet poni nomen processionis.

2. Item, in creaturis processio de ratione sui generis dicit motum, et ita indigentiam et imperfectio- nem; sed nullum tale nomen debet transferri ad Deum: ergo nec processio.

3. Item, creatio dicit specialem differentiam processionis et differentiam addentem nobilitatem , quia dicit egressum rei a Creatore, qui est causa nobilissima; sed creatio passiva nullo modo reperi- tur in divinis; nuUa enim persona dicitur creari: ergo pari ratione nec processio.

4. Item, processio in creaturis non dicitur nisi dupliciter , videlicel localis et causalis : localis, quae est in motu progressivo, causalis, quae est effectus a causa. Sed localis non potest transferri ad divina, quia nuUa mutatio secundum locum nec in generali nec in speciali cadit in Deo. Et praeterea'', cum talis sit ab uno in alium, oportet ponere, quod Spi- ritus sanctus aeternaliter non procederet a Patre et Filio; non ergo invenitur processio localis. Sed haec nobilior est quam causalis , quia ista est entis com- pleti el a principio intrinseco: ergo per locum a maiori nec causalis invenitur in Deo: et ita nullus modus processionis reperitur*.

CONCLUSIO.

Ratio processionis vere, proprie et perfecte invenitur in divinis.

Respondeo: Dicendum, quod processio in crea- ^^'^l''^^''^ turis dicit respectum ad principium a quo , ut ra- ^™'j^ ■■«spe- dius dicitur procedere a sole, sive flos ab arbore; et quod dicat mutationem °, hoc accidit ei. Et simi- liter ratione nominis dicit respectum ad terminum ad quem.; et quod dicat elongationem , hoc acci- dit ei.

Quoniam igitur in divinis uterque respectus re- peritur ; nam persona procedens respectum habet ad principium a quo, amor procedens " respectum ha- ]5et ad amatum, amor scilicet ille, qui est nexus et caritas: ideo vere et proprie et perfecte ratio pro- concuisio. cessionis invenitur in divinis. Unde concedendae sunt rationes ad hoc adductae".

1. Ad illud ergo quod obiicitur in contrarium, soiuuoop- quod processio dicit elongationem ; dicendum, quod ''""'°"""' hoc verum est in creaturis, in quibus per approxi- mationem ad terminum ad quem fit elongatio a termino a quo propter sui fmitatem et circumscri- ptionem et distantiam; et'^ sic non est in Deo.

2. Ad illud quod obiicitur, quod " dicit motum in creaturis; dicendum, quod non transfertur ra- tione motus, quem dicit, sed ratione duplicis re- spectus, qui, quamvis non possit esse in creaturis sine motu propter imperfectionem, nihilominus tamen est in Creatore.

3. Ad illud quod obiicitur de creatione, dicen- dum, quod crealio de principali impositione dicit exitum de nihilo ; et ideo nullo modo significatum eius potest in Deo salvari , nec proprie nec transsumtive ; non sic autem est de generatione et processione.

4. Ad illud quod obiicitur, quod nec causalis ^convemani ijgg localis; diceodum , quod immo ad morfwm cau- SK'ioS-"*^'**- ^' causalis uno modo convenientiam habet "s- cum locali. Nam causalis processia uno modo ter- minatur in procedente, et ita \ quod nihil ultra re- spicit , ut cum dicitur : filius procedit a patre ; aiio modo, prout effectus respicit aliquem ut ter- minum; et sic procedit amor ab amante in amatum, et^ aliquo modo convenit cum processione locali, quia respicit terminum adquem, aiiquo modo dif- fert, quia non respicit, tanquani in illo recipiatur , sed tanquam obiectum. Et quoniam respectus et emanatio vere reperiuntur in divinis, hinc est, quod illa emanatio dicitur ad similitudinem emanationis causalis. Sed sirailitudo localis processionis ibi non cadit nisi longinque; et ideo Graeci decepti sunt.

Et ad illud, quod processio localis est perfe- ctior; dicendum, quod processio localis semper ha- bet imperfectionem coniunctam de' ratione nominis; non sie originaiis. Et verum est , quod perfectior est inter motus; sed processio in divinis non dicit motum, sed originem sine motu et mutatione, sicut supra dictum est de generatione '.

PrevBack to TopNext