I, Distinctio 13, A. 1, Q. 2
I, Distinctio 13, A. 1, Q. 2
Utrum processio Spiritus sancti sit generatio.
1. Augustinus de Trinitate decimo quinto: "Sicut Filio praestat essentiam sine ullo initio tem- poris et sine ulla mutatione generatio, ita Spiritui sancto processio": ergo si non est idem quod prae- stat essentiam duabus personis etc.
2. Item, hoc ipsum videtur ratione: quia ge- . neratio est emanatio secundum modum fecunditatis naturae: sed, sicut supra probatum est°, Spiritus sanctus procedit per modum liberalitatis et amoris: ergo non generatur: ergo generatio non est pro- cessio.
3. Item, nihil unum exit a duol^us similibus per viarn generationis ', nisi alter sit ut pater, alter nt mater, alter ut principium activum, alter ut prin- cipium passivum; sed Spiritus sanctus procedit a duobus similibus: ergo si per viam generationis , alter est ei ut pater, alter ut mater; quod omnino absurdum est.
4. Item, Filius est sua generatio et Spiritus sanctus est sua processio: ergo si procedere esset generari , Spiritus sanctus esset Filius ' ; sed Spirilus sanctus procedit a Filio et dicitur Spiritus Filii, sicut Filius dicitur Patris: ergo si Filius non est Pater, nec Spiritus sanctus esl Filius: ergo nec pro- cessio est generatio.
Contra: 1. In his inferioribus generatio est molus m opposi- ad substantiam, unde generatio est substantiae pro- ductio"; sed processio Spiritus sancti est substantiae sive hypostasis productio: ergo est generatio.
2. Item, generare sic definitur a Damasceno ": generare est sibi similem in substantia producere; sed spiratione vel processione producitur Spiritus similis in natura: ergo et processio est generatio.
3. Item, actiones et mutationes denominantur a termino ^ : ergo quaecumque conveniunt in eo quod habetur per emanationem , conveniunt in niodo ema- nandi; sed Filius et Spiritus sanctus conveniunt in substantia, quam habent per emanationem: ergo conveniunt in emanatione: ergo si modus emanandi Filii est generatio, et Spiritus sancti similiter.
4. Item, productio est superius ad generatio- nem^; sed quaecumque producuntur, procedunt: ergo processio est superius ad generationem : ergo generatio est processio: ergo pari ratione processio est generatio.
Si dicas, quod processio appropriatur Spiritui sancto ; quaero rationem; et videtur, quod magis debeat appropriari Filio, qma, si ratio procedendi secundum rationem intelligendi per prius est in Fi- lio, ergo processio magis debet ei appropriari.
5. Item, si generans est spirans, ergo genitus est spiratus, et e converso; sed spiratio passiva est processio: ergo etc.
CONCLUSIO.
Spiritus sancti processio non est generatio.
Respondeo: Dicendum, quod sicut Spiritus san- ctus non est Filius , ita nec processio Spiritus sancti est generatio.
1. 2. Ad illud ergo quod obiicitur in contra- rium , quod generatio est productio substantiae; di- cendum , quod est producere substantiam dissimilem, Tres modi et est producere substantiam similem secundum voluntatem", et est producere substantiam ««miVem per modum naturae. Isti tres modi distinguuntur et diversi et separabiles sunt, quantum est de se. Quod patet, quia in productione Adam ^ fuit sub- ^tantiae productio , et tamen non fuit generatio; Deus enim non generavit Adam, sed creavit; in produ- ctione Evae de Adam fuit similis substantiae pro- ductio, non tamen generatio, quia Adam non genuit Evam ; sed in productione Abel fuit substantiae pro- ductio secundum viam naturae, et ideo fuit ibi generatio. Secundum rem igitur isti tres modi di- stinguuntur = , tamen in actione creaturae non distin- guuntur, quia creaturanon potest siibstantiam produ- cere nisi similem, et hoc per virtutem naturalem. Et ratio huius est imperfectio potentiae et limitatio "^ in creatura; sed in Deo est summa potentia, et ideo in eius operatione isti tres modi habent distin- ctionem.
Ideo quamvis in istis inferioribus gratia materiae „°'e°u^° sit completa ratio generationis ' : productio substan-"'^- tiae similis, vel productio substantiae, non tamen in divinis, immo oportet addi : per modum fecunditatis naturae. Et quia ista conditio deficit * in productione Spiritus sancti, patet, quod non sequitur.
3. Ad illud quod obiicitur, quod similem habet uterque emanationeni; dicendum, quod differt ema-^DUierie- natio in his inferioribus et in Deo ; quia in his J*^|°tura '" inferioribus terminatur ad essentiam vel substantiam, quae multiplicatur ; sed in divinis terminatur ad hypostases. Quoniam igitur hypostasis, ad quam ter- minatur processio , est anior, hypostasis, ad quam terminatur generatio, est imago — et amoris et nexus est spirari, non generari, e converso imagi- nis generari, non spirari — cum non sit consimilis ratio propria hypostasum secundum se, nec erit con- similis emanatio. Ipse vero procedit, ac si ad sub- stantiam proprie terminaretur.
4. Ad iliud quod obiicitur , quod processio . est commune generationi ; dicendum , quod ' est com- mune generationi et processioni proprie dictae; et nos hic loquimur de processione, prout tantum Spi- ritui sancto coiivenit; sic autem non est communis nec hoc modo praedicatur nec '" subiicitur; nec est intelligenda ibi communitas rei, sed solum propor- tionis, sive modi loquendi.
Quod ergo quaeritur , quare magis Spiritui ^^^ sancto appropriatur , quidam voluerunt dicere, quod ' sicut nomen proprii^^ commune est defmitioni et propriae passioni, tamen quia definitio addit supra nomen proprii, propria passio non ''^ : ideo deflnitio habet nomen, propria passio non; sed noinen com- nuiue iT(iimil; sic ii) [iroposito. — Sed hoc est ab- surdum dicere, quod S|iirilus iioii liabeat ' proprinm et singularem moduin einaiiandi. sicut Filius.
Ideo voluerunt - alii, quod addit aliuin modum : soiuiio 3. sed qula ille niodus in crealuris non est. quia aut raro aut nunquam procedit aliqna liypostasis aliter quam per generationein. ideo sacri doctores nolue- runt nomen propiium vel novnui liiigere, sed inagis commune appropriare. — Sed illud adliuc non vi- "TaiuT°" ^*^'"'' ™™™ > Qui'^! sicut emanalio Filii recte expri- mitur verbo generandi, ila emanatio Spiritus verbo spirandi ".
Et propter hoc aliler dicendum, quod ' sicut ^"cioris""" P'^'*'" 'lieitur iugenitus. quia ab eo removetur omnino generatio: quia nec generatur nec est a generato; similiter e converso processio proprie '" de eo diei- tur, in quo est omnino ratio procedendi; et talis est Spiritus sanctus, quia procedit et est a proce- dente, non sic autem Filius: ideo Spiritni sancto at- tribuilur.
Aliter potest dici, quod completa ratio proces-. sionis consistit in comparatione ad principium a quo et ad terminum mJ (nmn; et quia Spiritus in sua emanatione, quia nexus est, utrumque respicit, Fi- lius alterum; ideo completissima latio huius nominis reperitur in Spiritn sancto, quamvis aliquo modo reperiatur in Fiho "; et ideo Spiritui sancto appro- priatur.
5. Ad illud quod obiicitur ultimo, quod gene- rans est spirans; dicendum, quod illa praedicatio non est formalis. sed sohuu ratione suppositi'; et quia una persona sive unum suppositum potest ge- nerare el spirare, ideo haec est vera: generans est spirans; sed nuUa persona unica potest simul plu- ribus modis emanare; ideo non sequitur , quod ge- nitus sit spiratus.