Text List

I, Distinctio 13, Divisio textus

I, Distinctio 13, Divisio textus

Supra egit Magister de processione per compa- rationem ad illum , ad quem et a quo est. Hic tertio loco agit de ipsa secundum ' comparationem ad ge- nerationem , a qua differt. Et haec pars habet duas partes. In prima Magister quaerit et determinat, utrum SpiritUs sanctus debeat dici genitus ; in secunda , utrum debeat dici ingenitus, ibi: Nunc consideran- dum est, cum Spiritus sanctus non sit genitus.

Item , prima pars habet quatuor. In prima ostendit, quod Spiritus sanctus non debeat dici natus ". In secunda ostendit, quod quamvis dicatur de Spi- ritu sancto procedere, dicitur tamen de Filio, ibi: Cum autem Spiritus sanctus non dicatur genitus ; et ratio est, quod aliter dicitur Filius procedere quam Spiritus sanctus. In tei-tia vero tentat assignare differentiam inter generationem et processionem, ibi: [nter generationem vero Filii et processionem etc. In quarta vero et ultima ostendit humanam insuf- ficientiam' ad illam differentiam indagandam, ibi: Quid autem inter nasci et procedere intersit.

Nunc considerandum est, cum Spiritus san- ctus. Haec est^ secunda pars, in qua Magister quaerit et determinat, utrum Spiritus sanctus de- beat dici ingenitus; et haec pars habet quatuor par- tes. In prima ostendit Magister et probat auctoritate Augustini, quod Spiritus sanctus non debet dici in- genitus. In secunda vero ostendit contrarium aucto- ritate Hieronymi, quod debet dici ingenitus, et po- nif ur ibi : Hieronymus tamen in Regulis distinctio- num etc. In tertia vero praedictam controversiam determinat per distinctionem , ibi; Sed ut istam quae videtur esse repugnantiam. In quarta auctoritate Hieronymi confirmat suam solutionem, ibi: Quod autem Hierorvymus ita accepit etc.

PrevBack to TopNext