Text List

I, Distinctio 12, Dubia

I, Distinctio 12, Dubia

Dub. I

In parte ista sunt dubitationes circa litteram , et primo de argumento haeretici, quod facit ibi: Aut nato iani Filio, aut non nato. Videtur enim istud argumentum necessarium , quia cuiuslibet contradictionis necessarium est alteram partem esse veram ° ; sed natum el 7ion natiim opponuntur con- tradictorie : ergo necesse est alteram partem dare '• , quod Spiritus sanctus procedat aut nato iam Filio, aut non nato: cum igitur Magister* et Augustinus respondeant interimendo utramque partem, videntur male respondere.

Respondeo: Dicendum, quod haereticus in sua quaestione quaerebat de ordine generationis Filii ad processionem Spiritus sancli, et quaerebat de ordine secundum durationem et tempus, non secundum rationem intelligendi, et quaerebat, utrum prius natus est Filius , quam processit " Spiritus sanctus, aut e converso. Et utrumque falsuin erat; ideo Magisler et Augustinus considerantes intentionem haeretici sive interrogationem secundum sensum , in quo eam proponit , simpliciter et bene respondent eam interi- mendo.

Ad illud ergo quod obiicitur , quod divisio hae- retici est per contradictoria ; dicendum, qund falsum est ; quia propositio contradictoria accipitur negando u? propoBi- compositionem principalem '" ; sed ipse fert negatio- iraaictoria. nem ad compositionem non principalem, sed intelle- ctam in hoc quod est nato "; et ideo causa falsitatis semper remanet. Haec enim est falsa: Spiritus san- ctus procedit, nato Filio; quia notatur, quod nativi- tas Filii praecedat processionem Spiritus sancti. Haec iterum estfalsa: processit, non nato Filio; quia no- tatur, quod nativitas Filii non fuerit simul cum processione Spiritus sancti. Sed haec est vera: Spi- ritus sanctus non processit, nato prius Filio; quia simul fuit nativitas Filii et processio Spiritus sancti ".

DUB. II.

Item quaeritur de hoc quod dicitur: Quidquid Unigenilo dedit, gignmdo dedit. Videtur male di- cere, quia si hoc; sed ' dedit ei spirationem, ergo dedit eam gignendo, ergo spiratio est genita. Sed quidquid dicitur in divinis eoncrete, dicitur et abstra- cte, sed non convertitur: ergo si spiratio est genita, spiratio est generatio , quod est contra omnes modo -.

Respondeo: Dicendum, quod defectus est in soiyitar i. utroquB argumento. Nam illud non valet : dedit ge- nerando spirationem, ergo generavit spn^ationera; sicut non sequitur : generando dedit Filio essentiam, ergo essentia est genita. Aliqua enim per generatio- nem dicuntur dari, quae non dicuntur generari.

Et iterum alia ratio non valet : spiratio est ge- soiviiar2. nita, ergo spiratio est generatio. Sicut enim infra patebit de duabus notionibus umus personae , ve- rum est, quod una praedicatur de altera denomina- tive, non in abstractione ; et ideo non valet illa ratio, immo est ibi accidens. Quod ergo dicilur: quidquid praedicatur denominative et abstracte , ' verum est de essentia; sed non est verum de pro- prietate personae; et haec infra melius patebunf.

DUB. III.

Item dubitatio est de hoc quod dicit Hierony- mus: Credimus in Spiritiim sanctum, qui de Patre proprie procedit. Videtur enim falsum dicere , quia « proprium est quod convenit uni soli ° » : ergo si de Patre pi'ocedit proprie, non ergo de Filio. Si tu dicas, quod non dicit proprie contra communitatem, sed contra improprietatem : ergo videtur quod im- proprie procedat a Filio.

Respondeo : Dicendum , quod proprie non dicit soiuiio 1. proprietatem sive solitudinem, sed sonat in" aucto- ritatem, sicut principaliter. Sicut enim Pater prin- cipaliter dicitur spirare, quia hoc non habet ab alio; ita etiam proprie, quia hanc conditionem, non habere ab alio, nulli communicat; ita videtur dicere Magister.

Potest tamen dici , quod uno modo proprium soimio aiia. dicitur contra communitatem ; alio modo contra im- proprietatem ; tertio modo accipitur pro appropria- tione'; et sic accipitur hic. Quamvis enim spiratio aeque vere et proprie conveniat Patri et Filio, tamen Hieronymus appropriat eam Patri propter auctori- tatem *.

DuB. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit Hilarius lo- quens ad Patrem: Ex te per eum Spiritus sanxitus tuus est. Videtur enim male dicere dicendo per eum , quia , ut dicit Praepositivus " , per cum verbis transiti- vis signiflcat subauctoritatem , sed cum absolutis au- ctoritatem ; ut patet , cum dicitar : ego sum sapiens per Deum, in Deo notatur auctoritas. Cum ergo dicitur , quod Spiritus sanctus est a Patre per Filium, in Filio notatur auctoritas.

Respondeo: Dicendum, quod aliqui voluerunt soimio aii^ dicere, quod haec est impropria: Spiritus sanctus '''"°™" est a Patre per Filium sive procedit; et debet re- solvi in hanc: Spiritus sanctus spiratur a Patre per Filium; et consentiunt rationi praedictae. — Sed Nonpro- cum ista sit vera: creatura procedit a Patre per Filium, et haec similiter: exit vel procedit: non video rationem, quare similiter iila verba Hilarii non proprie dici.

Et '" propterea est dicendum, quod quamvis pro- soimiovwa. non sit verbum transitivum quantum ad mo- dum significandi, quia non conslruitur cum accusativo; quia tamen aequivalet" transitivo, ut cum dicitur: procedit a Patre per Filium, iudicandum est sicut de verbo transitivo; et ideo dicit subauctoritatem '^

PrevBack to TopNext