Text List

I, Distinctio 14, A. 1, Q. 1

I, Distinctio 14, A. 1, Q. 1

Utrum processio temporalis Spiritus sancti ponenda sit.

Quod sit ponenda processio temporalis, videtur :

1. Per Bedam, qui dicit in homilia , et tiabetur in littera ' : "Spiritus sancti missio est eius proces- sio" ; sed missio est temporalis: ergo est ponere processionem Spiritus sancti temporalem.

2. Item, hoc ipsum ostenditur ratimie sic: pro- cedere est ab uno in aUum ; cum ergo Spiritus san- ctus sit a Deo et sit in creatura et in creatura sit a Deo^, a Deo procedit in creaturam; hoc autem non est, antequam creatura sit, sed hoc est ex tem- pore: ergo etc.

3. Item, donum sive datum a dante procedit in accipientem, cum datur; sed Spiritus sanctus ex tempore datur: ergo ex tempore procedit a dante in recipientem " : ergo est ponere processionem tem- poralem.

Contra: 1. Spiritus sancti processio idem est opposi- quod eius spiratio; sed non dicitur eius spiratio ali- qua temporaUs: ergo nec processio.

2. Item, sicut processio se habet ad Spiritum sanctum , sic generatio ad Filium , et quemadmodum Spiritus sanctus mittitur in mentem, ita' Fiiius, et utrumque ex tempore; sed generatio Filii ratione talis missionis nullo modo dicitur temporalis: ergo nec processio Spiritus sancti.

3. Item, processio Spiritus sancti non dicitur temporalis, nisi secundum quod est processio ab aliquo in aliquid, utpote in creaturam; sed proces- sio ab aliquo in aliquid non est nisi dupUciter: aut secundum processum ab agente in suscipiens, aut secundum processum a loco in locum. Sed primo modo non est temporaUs processio, quia Spiritus sanctus est persona in se flxa et stans: ergo non producitur in suscipiente ^ Secundo modo non, quia quod tali modo procedit, a principio recedit et ad terminum accedit; hoc autem non convenit Spiritui sancto.

4. Item, omne quod temporaliter procedit ab alio, habet initium essendi ex tempore; si ergo Spi- ritus sanctus temporaliter procedit, ergo eius" esse incipit.

5. Item, processio temporalis aut dicitur tem- poralis ratione Spiritus sancti aut ' gratiae: non ratione Spiritus sancti, quia persona aeterna est; simiUter videtur, quod nec ratione gratiae, quia Augustinus dicit quarto de Trinitate ^ "Secundum quod aliquid aeternum mente capimus, non sumus in hoc mundo": ergo si gratia elevat ad capiendum aeternum esse eius, et processio non est temporalis, ergo nec processio Spiritus sancti ratione gratiae.

6. Item , in processione Spiritus sancti in crea- turam est processio Doni increati, quod est Spiritus sanctus et doni creati , quod est gratia ; sed Donum increatum est nobiUus; ergo mm a nobiliori debeat fieri denominatio, processio Spiritus sancti in crea- turam debet dici processio increata; sed omnis taUs non temporalis: ergo etc.

CONCLUSIO.

Ponenda est processio Spiritus sancti temporalis non ratione eius, a quo procedit, sed ratione eius, in quod procedit sicut in susceptivum, in quo recipitur.

Respondeo: Dicendum, quod processio, secun- nisiinciio. dum quod communiter accipitur de Filio et de Spi- ritu sancto, dicitur emanatio ab hoc, sciUcet a Patre; secundum quod dicitur de Spiritu sancto, dicitur processio ab uno in alium. Sed procedere ab uno subdisiin- in alium est dupliciter : aut sicut in obiectum , in quod protenditur, aut sicut in susceptivum, in quo recipitur. Et primus quidem modus est in proces- sione aeterna; quia enim Spiritus sanctus procedit ut amor mutuus, ideo procedit a duobus, ita quod ab uno in alium. "Spiritus enim sanctus, ut dicit Hieronymus" et Augustinus, amor est, quo Pater amat Filium et Fiiius amat Patrem". Secundus mo- dus in illa' esse non potuit, quamvis ita intelle- xerint Graeci, quod in Filio recipitur Spiritus san- ctus et a Patre producitur. Sed penes secundum modum — cum receptio Spiritus sancti sit per in- fluentiara doni" gratuiti, quod ex tempore est — coDciusio. altenditur processio temporalis, secundum quam Spiritus sanctus dicitur procedere ab aliquo in ali- quem non tantum sicut in obiectum, sed sicut in habitaculum. Et sic concedendum est , quod est pro- cessio temporalis Spiritus sancti , non ratione eius a quo, sed ratione eius in quod procedit.

1. 2. Ad illud ergo quod obiicitur de spiratione soiouoop-et generatione, iani patet responsio, quia neutrum posiiorum. ^^^^,^^^^ nominum respectum dicil ad ' terminum, in queni fit processio.

3. Ad illud quod obiicitur , quod processio Spi- ritus sancti non potest esse ab aliquo in aliquid * ut in susceptivum; dicendum, quod verum est ra- tione ipsius personae; sed tamen ratione connotati, quod est gratia, in qua datur Spiritus sanctus, su- scipitur, quia gratia est in aliquo sicut in susceptivo.

4. Ad illud quod obiicitur: quod temporaliter procedit incipit esse; dicendum, quod hoc est du- pliciter, quia haec determinatio temporaliter potest poni circa actum procedendi per coraparationem ad principium a quo, vel in coraparatione ad termi- num in quem. Primo modo vera est propositio ; sed sic non dicitur Spiritus sanctus" procedere tempo- raliter, eo quod ex tempore producatur. Alio modo per coraparationem ad terminum in quem; sic ' non habet veritalem, si procedit in hoc ex tempore, quod habeat initium, sed solum, quod incipiat esse in hoc.

5. Ad illud quod obiicitur, quod gratia non pro- cedit temporaiiter, quia elevat ad aeternum; di- cendum, quod temporale dicitur tripliciter. Uno Temporaio modo dicitur temporale quod habet initium et va- piiciter. riationem et actum in tempore ; et hoc raodo dicitur temporale quod subiacet terapori et est corruptibile, et variabile.' Seeundo modo dicitur teraporale quod habet initium essendi in terapore', sed non varia- tionera, ut anima. Tertio modo dicitur teraporale quod habet initium in tempore, sed actum extra tempus et supra tempus elevatum; et hoc tertio raodo dicitur temporalis processio vel gratiae do- natio.

Potest taraen dici , quod gratia habet esse tem- Aua soiatio. porale ratione eius in quo est, scilicet liberi arbi- trii % quod mutatur et variatur; et verbum Augustini, quod dicit, quod non suraus in hoc raundo, est in- telligendum quantum ad conformitatera.

6. Ad illud quod obiicitur, quod denominatio debet esse a digniori; dicendura, quod totum copu- latum, quia destruitur destructione cuiuslibet partis, habet denorainationem a parte iraperfectiori. Unde si una pars copulationis est falsa, totura copulatum dicitur esse falsum ; si una coniingens, totum iu- dicatur contingens; si una temporalis, et totum tem- porale '". Quia ergo processio teraporalis includil ema- nationem aeternam personae et emanationem gratiae, quae teraporalis est, ideo dicitur temporalis et non aeterna.

Et quod " dicitur, quod denominatio debet fleri a digniori; dicendum, quod non est verum nisi in eo, in quo illud quod minus dignum est, conforma- tur digniori.

PrevBack to TopNext