Text List

I, Distinctio 14, A. 1, Q. 2

I, Distinctio 14, A. 1, Q. 2

Utrum processio Spiritus sancti aeterna et temporalis numerentur ut duae processiones.

Secundo quaeritur, utrum processio temporalis ponat in numerum cum aeterna. Et quod sic, vi- detur :

1. Per hoc, quod dicit Magister', "quod ge- ,.mina est processio Spiritus sancti, aeterna et tein- poralis".

2. Item, ratione videtur similiter, quia plus distat ^ temporale ab aeterno quam aeternum ab ae- terno; illud constat; sed processio aeterna facit nu- merum cum aeterna, quia processio Filii et processio Spiritus sancti sunt duae: ergo etc.

3. Item, quaecumque habent ordinem, habent numerum et distinctionem; sed processio aeterna et temporalis habent ordinem, quiaaeterna" ante tem- poralem: ergo habent distinctionem ; ergo faciunt numerum: ergo processio temporalis et aeterna sunt duae.

Contra: 1. Numerata pfocessione, numeratur procedens, quia unum et idem non procedit bis; ergo si sunt duae processiones , sunt duo proce- dentes: ergo Spiritus sancti sunt duo^; sed hoc esl falsum, quia unus est Spiritus sanctus proce- dens: ergo et primum.

2. Item , processio temporalis et aeterna si dif- ferunt, aut hoc est ex hoc, quod sunt diversae emanationes, aut quia diversus modus emanandi. Non quia diversae emanationes, quia tunc essent di- versi emanantes; nec quia diversus modus. quia Pater et Filius semper uno modo spirant: ergo Spi- ritus sanctus semper ^ uno modo procedit: ergo etc.

3. Item, homo pictus et homo verus non sunt duo homines; non enim numerantur nisi univoca, et quod dicitur de duobus secundum unam naturam^; sed temporale et aeternum minus communicant quam homo pictus et homo verns: ergo processio tempo- ralis et aeterna non est dicenda gemina.

4. Item , processio temporalis non addit super aeternam nisi respectum vel effectum in creatura'; sed respectus vel effectus, causae additus, ipsam non numerat: unde sol lucens et sol illustrans sive illuminans non sunt duo, similiter Deus ens et Deus creans: ergo nec processio aeterna et temporalis erit duplex*.

CONCLUSIO.

Secundum modum dice^xdi analogum non inconvenienter processio Spiritus sancti aeterna et temporalis dicitur duplex processio.

Respondeo: Dicendum, cjuod ad praedictorum intelligentiam est notandum, quod processio dicitur Tripiei i geminari aut ratione procedentium , ut puta, cum procedunt duo filii ; aut ratione modi procedendi ', ut amor et verbum dupliciter procedunt; vel ratione modi dicendi, ut dicatur processio gemina, id est dupliciter dicta.

Sed attendendum , quod modus dicendi est tri- Tnpiej.^ plex, scilicet aequivocus, univocus et analogus^". d'- Cum est modus dicendi aequivocus, ibi est gemi- natio circa dici et non circa esse. Unde homo pi- ctus et homo verus dupliciter dicitur homo, sed non est duplex homo vel duo homines. Cum est modus dicendi univocus, est geminatio circa esse et non circa dici '. Unde honio verus in Socrate et Platone numeratur, quia sunt duo honiines. sed non multi- pliciter dicitur. Ubi est modus dicendi analogiis, quia partem tenet de natura univoci , partem de na- tura aequivoci, ibi est numeratio et - in essendo et in dicendo.

Secundum hunc igitur modum dicendum, quod processio, secundum quod dicta est de processione temporali et aeterna, non est dicta' univoce nec aequivoce, sed analogice, quia unus modus clau- ditur in alio. Proeedere enim ab hoc in hoc ut in obiectum est aeternum, sed procedere ab hoc in hoc ut in habitaculum est temporale. Quoniam igi- tur analogum est sic dictum et sic*, ideo est ibi dupliciter dici, et una processio dicitur dupliciter, et ita per consequens duplex esse, ut non inconvenien- ter dicatur processio Spiritus sancti esse duplex.

I. Ad illud ergo quod obiicitur in contrarium, quod, multiplicata processione, multiplicatur procedens; dicendmn, quod verum est, si accipiatur de multiplicatione secundum unum modum dicendi. Unde si gemina esset processio, secundum quod pro- cessio dicitur exitus ab aliquo, utique duo essent procedentes, nunc autem ' non sic: sed est gemina, quia uno modo est ab aliquo in aliquem ut in obiectum, alio modo ab aliquo in aliquem ut in habitaculum.

2. 3. Ad illud quod obiicitur secundo: aut est duplex processio, quia duplex emanatio vel duplex modus"; dicendum, quod non sufficienter dividit; debet enim tertium membrum addere, scilicet, aut quia duplex modus dicendi , non aequivocus. Et per hoc patet sequens de homine picto et vero, quia ibi non est analogia, sed aequivocatio pura.

4. Ad illud quod obiicitur ultirao, quod respe- ctus additus non numerat etc; dicendum, quod respectus additus ^ttftzecto non numerat subiectum; unde non dicitur Spiritus sanctus duplex ', quia spi- ratur et inspiratur. Sed quando respectus additur significationi termini, tunc necesse est, illum aliter et aliter dici; et si sit respectus non distrahens — ita quod non faciat omnino diversam significationem — sed ad illam ordinatus , facit analogiam in termino * et numerum secundum dici et etiam numerum se- cundum esse. Unde si hoc nomen illummalio signi- ficaret actum lucendi absolutum et actum lucendi comparatmn, sol dupliciter diceretur illuminare, et esset illuminatio solis gemina; sed tamen magis proprie ibi esset geminatio in dicendo quam in es- sendo. Unde Magister" magis proprie loqueretur, si diceret: processio Spiritus sancti dicitur dupliciter , quam cum dicit, quod est gemina, quia non cadit ibi proprie geminatio.

PrevBack to TopNext