Text List

I, Distinctio 14, A. 2, Q. 1

I, Distinctio 14, A. 2, Q. 1

Utrum Spiritus sanctus detur in propria persona, an tantum in effectu.

Quod detur in propria persona, sic ostenditur.

1. Ad Romanos quinto': "Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis" ; sed nihil diffundit caritatem nisi Spiritus increatus: ergo etc.

2. Itera, Augustinus quinto de Trinitate ^ dicit, quod Spiritus sanctus est donum, et eo dicitur do- num, quia datur: ergo si personaliter est donum, personaliter datur.

3. Item, hoc ipsum ostenditur ratione. Spiritus sanctus est amor et primus amor; sed amor est donum primum, in quo omnia* alia dona donantur: ergo si non est ponere posterius sine priori, non est ponere dona Spiritus sancti dari, quin detur ipse Spiritus sanctus.

4. Item, Spiritus sanctus datur ad uniendum'' et colligandum membra corporis mystici ; sed mem- bra corporis mystici sunt membra invicem iinita, sicut ipse Dominus petit, loannis decimo septimo'"': Ut sint consummati in unum; sed perfectrt unio non est nisi in uno simplici: ergo membra uniuntur per ahquid, quod est unum et idera in omnibus; hoc autem non potest esse donum creatum, sed increa- tum: ergo necesse est cum dono creato dari in- creatum.

CONTRA: I. Virtus ° esl ars recte vivendi, et gratia est donum sutficienter dirigens animam in finem: ergo videtur, quod aliud donum quam donum gratiae creatae non sit animae opportunum: ergo si non est in operibus Dei ponendum superfluum ', patet quod non est necesse dari Spiritum sanctum.

2. Item, cum aliquis sanctificatur per gratiam, nihil est in eo praeter gratiam^, quod non esset prius: ergo cum dare sit facere, quod aliquid sit in isto, quod non erat prius, non datur nisi gratia. Si dicas, quod Spiritus sanctus est in eo ut sanctus, prius erat ut Spiritus: ergo nihil aliud est quam Spiritum sanctum facere ' gratiam sancdflcantem in hoc.

3. Item, quod datur post donationem est in potestate accipientis; sed Spiritus sanctus sub nul- lius^" potest redigi potestate: ergo non potest dari.

4. Item, quod datur alicui differenti per essen- tiam aut de novo creatur, aut multiplicatur, aut eius possessio transferlur, ut patet, cum do alicui cappam ; sed persona Spiritus sancti nec creatur nec multiplicatur nec possessio eius transfertur, quia Deus semper habet Spiritum sanctum: ergo Spiritus san- ctus non datur.

CONCLUSIO

Spiritus sanctus datur tum in propria persona, tum in dono creato , quod est gratia.

Respondeo: Dicendum, quod dare e?t ad ali- quid habendum vel possidendum; habere autem I aliquid vel possidere est, cum aliquid est in facul- i tate habentis vel possidentis. Esse autem in faculr tate habentis vel possidentis est esse.^praesto ad fruendum vel utendum. Perfecta autem possessio est, cum homo habet illud , quo possit uti et quo possit frui ". Sed recte frui non est nisi Deo, et recte uti non contingit nisi per gratiam gra.tum facientem: ergo perfecta possessio est, in qua Deus liabetur el eius gratia. Sed perfectum donum est ad perfectam possessionem : ergo non est "datum optimum et do- num perfectum" ', nisi detur Donum increatum , quod est Spiritus sanctus. et donum creatum, quod est gratia. Concedendum ergo est \ utrumque dari.

1. Ad illud ergo quod obiicitur de gratia, quod esl -ars bene vivendi':patet responsio: quamvis enim sit ars, qua utimur , non tamen est possessio, qua fruimur ut obiecto: et ideo non est perfectum donum sine illo.

2. Ad illud quod obiicitur : nihil plus est in isto quam prius ; dicendum , quod dari non ordinatur ad esse, sed ad habere. Licet enim Spiritus sanctus es- set prius in peccatore, non tamen habebatur ab eo, quia peccator non habebat facultatem fruendi ipso.

3. Ad illud quod obiicitur, quod datum est in potestale accipientis; dicendum, quod aliquid datur alicui ut finiens , sicut praemium merenti ; aliquid ' ut perficiem, ut gratia consentienti ; aliquid ut sub- serviens, ut equus militi. Quod autem dicitur, quod datum est in potestate accipientis, verum est de datione * tertio niodo dicla, non primo et secundo, quia illi sunt duo modi habendi, in quibus habens habetur. Unde homo habetur a gratia et habetur a Dono, quo fruitur.

4. Ex hoc patet ultimum: quia' illud verum est de eo quod datur ut possessio limitata; sed de eo quod datur ut finiem , non, quia tale simul potest dari multis et haberi a multis, quia ad idem tendunt: et ideo. eum datnr, non transfertur.

PrevBack to TopNext