Text List

Prev

How to Cite

Next

I, Distinctio 15, Pars 1, Divisio textus

I, Distinctio 15, Pars 1, Divisio textus

Supra egit Magister de processione temporali ipsius Spiritus sancti, secundum quod est a Patre et Filio; hic seciindo ostendit, qiiod temporaliter pro- cedit a se ipso; et hoc intendit in tota ista parte usque ibi: Hic quaeritur, utrum seniel tantum sit missus Filius, ubi incipit agere quantum ad modum processionis.

Habet autem haec pars quatuor partes. In prinia ostendit, quod Spiritus sanctus temporaliter a se mittitur, datur et procedit, et hoc deducendo ad impossibile, quia aliter non essent indivisa opera Trinitatis. In secunda ostendit a minori per aucto- ritatem, quod Pater misit Filium una cum Spiritu sancto, ita quod Spiritus sanctus misit Filium, in quem nuUo moda/ habet auctoritatem , ergo multo fortius mittit se; et hoc facit ibi: A^e aulem mireris, qmd Spiritus sanctus dicitur mitti vel procedere a se. In tertia vero parte Ostendit hoc a simili: si enim Filius misit se , pari ratione et Spiritus sanctus se; et hoc facit ibi: Deinde ostendit datum esse etiam a se ipso. In quarta vero et ultima opponit contra praedicta , et hoc ibi: Sedad hoc opponitur: Si Filius a se ipso etc, ubi etiam solvit et breviter epilogat praedeterminata.

PrevBack to TopNext