Text List

I, Distinctio 14, Dubia

I, Distinctio 14, Dubia

DuB. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram, et primo de situ huius partis , qiiia non videtur, quod hic deberet agere de processione temporali, quiain hac parte agit de his quae aeternaliter Deo conve- niunt. Praeterea, cum generatio Filii aeterna «t tem- poralis in alio et alio libro determinetur, quia aeterna in primo , sed temporalis in tertio, quare non simi- liter facit de processione Spiritus sancti?

Respondeo: Dicendum, quod quia ° processio temporalis et aeterna ab eodem principio sunt, sicut dicit Magister "^ , et iterum est ibi quodam modo mo- dus procedendi conformis, ideo una facit ad decla- rationem alterius : et ideo incidenter ponitur hic tra- ctatus de processione temporali ad manifestationem ' processionis aeternae. Sed non sic est de generatione Filii temporali, quia non est ab eodem principio, immo a Matre tantum, et respicit duas naturas, sci- licet divinam et humanam. Ideo debuil de ea cleter- minari post divinam, de qua agitur in primo. et post humanara naturani, de qua in secundo.

DUB. II.

Item quaeritur de ratione processionis temporalis, de qua dicit Magister, quod a Patre et FiUo procedit Spiritus sanctus, cum ad sanctificandam creaturam procedit. Videtur enim dicere falsum, quia processio temporalis est eius raissio: sed Spirilus sanctus est raissus in columba et in linguis igneis, quas non sanctificavit. Si tu dicas, quod non est missus arf linguas, sed in Unguis missus ad Apostolos, quos sanctificavit ; contra: missus est in columba super Christiuu, nec sanctificavit columbam nec Christum.

Respondeo: Potest ad hoc dici, quod Magister non generaliter definit hic processionem teraporaleni , sed specialiter, prout est ideni quod missio invisibilis, in qua datur Spiritus sanctus et sanctificatur crcatura. Vel potest dici, quod generaliter accipit miiclilicn- . tionem. tripliciter enim accipitur sanctirhMie: uno raodo, secundura quod est de non sancto sanctura facere; sectmdo raodo, iam sanctum in sanctitate con- firmare; tertio raodo, iam sanctum et confirraatum manifestare. Et secundura aliquera triura ' istorura modorum reperitiir sanctificatio in omni Spirilus san- cli inissione ratione terndni ad qumn ; et sic aecipit Magister ".,

DUB. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit Magister de Spirilu sancto: Et ipse est virlu-s, quae de illo exibal. Videlur enim male dicere, quia aut virlus accipitur proprie, aut appropriate. Primo modo non, constat; secundo modo non, videtur, quia primae ad Corintliios primo ' dicimus Christum Dei virtutem et Dei sor pienliam etc.

Ad hoc potest dici, quod Spirilui sancto non appropriatur virlm simpliciter, sed virtus sanativa, et hoc, quia gratia sanitatum est donum Spiritus sancti^, et gratia eius est medicina ipsius animae; sed Fiho appropriatur virtus operandi , quia omnia per ipsum. facta sunt^.

Aliter potest dici, quod virtus habet comparatio- nem ad illud ad* quod est, et sic tenet rationem principii; vel ad id cuius est, et sic tenet rationem coniplementi ; vel ad utrumque, et ^c tenet rationem medii. Sicut ergo ex ipso appropriatur Patri, pei- ipsum Filio, in ipso Spiritui sancto: ita virtu^ , in quantum tenet rationem principii, appropriatur Patri, in quantum ^ rationem medii, FiUo, in quantum ratio- nem complelionis , Spiritui sancto; quia completio est in bonitate et delectatione Spiritus sancti; sed hoc infra meUus dicetur".

DuB. IV

.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod post resurreetionem Dominus lesus bis dedit Spiritum sanctum. Videtur enim, quod ter dederit: quia primo dedit eis ante passionem, cum dedit eis potestatem eiiciendi daemonia et curare languores, Matthaei de- cimo'. Item post resurrectionem, loannis vigesimo*: Accipite Spiritum sanctum. Item post ascensionem, Actuum secundo^ Ergo insufficienter enumerat Augu- stinus.

Respondeo: Ad praesens dicendum, quod pos- sunt numerari dationes Spiritus sancti quantum ad aclum et ejfeclum ; et sic enumerat Rabanus '", et fuerunt tres, quia ter dedil et quia ad tria dedit: primo ad miraculorum operationem; secundo ad peccatorum absolutioneni; tertio ad infidelium con- versionem. Possunt etiam alio modo numerari quan- tum ad locum et significatum ; et sic dedit bis, scilicet in terra et in caelo; item " in terra ad commendandum praeceptum dilectionis ad proxi- mum, in caelo ad commendandum affectum dile- ctionis ad Deura; et sic patet controversia ".

DuB. V.

Item quaeritur de illo verbo Apostoli: Unum Spiritum potavimus; quo tropo dictum est hoc ? Et videtur , quod conveniat magis Filio , quia Eccle- siastici decinio quinto '^ dicitur: Aqua sapientiae salutaris , et Proverbiorum nono'*: Venite , bibite vinum; et hoc dicit ipsa Sapienlia, scilicet Dei Fi- lius: ergo etc.

Respondeo: Dicendum, quod Spiritus sanctus dicitur potus, in quantum saecularis sitis restringit'" ardorem. Hoc autem appropriatur Spiritui sancto, quia, sicut dicit Gregorius ^% "gustato Spiritu, de- sipit omnis caro". In quantum autem per potum est delegatio nutrimenti ad singula membra, sic appropriatur Filio, cuius est prud6ntia et sapien- tia appropriatum, quae quodam modo habent vim regitivam et ordinativam pastus omnibus viribus animae.

DuB. VI.

Item quaeritur de alio verbo": Caritas Dei dif- fusa est in cordibus nostris. Videtur enim impro- prie dictum, quia quod diffusum est, dispersum est, et virtus dispersa minor est: si ergo caritas potens est, non ergo debet dici diffusa.

Respondeo: Dicendum, quod infundi et diffundi proprie dicitur liumoris. Ipsa autem carilas humori comparatur, quia sicut arbor fomentum et vitam et viriditatem habet ab humore, sic tota spiritualis machina ab amore. Iste autem amor infunditur, in quantum intra ' recipitur; diffunditur vero, in quan- tum ex intimis procedens dilatat affectum ad dile- ctionem multorum et movet omnes aniniae vires ad bonas operationes. "Operatur enim magna, si est; si vero operari renuit , amor non est", sicut dicit Gregorius ^ Et ideo Dominus dicit loannis septimo ^ : Flumina de ventre eius fluent aquae vivae. — Quod ergo dicitur quod minuitur; dicendum, quod verum est in his quae habent ortum ab origine deficiente * , sicut est in puteis, in quibus non vivit aqua. Sed caritas habet originem indeficientem, sicut fluvius.

PrevBack to TopNext