Text List

I, Distinctio 15, Pars 1, A. 1, Q. 1

I, Distinctio 15, Pars 1, A. 1, Q. 1

Utrum missio invisibilis sit secundum dona gratiae gratis datae , vel gratum facientis.

Circa primum , quod haec missio sil secundum dona gratiae gratis datae , ostenditur sic.

1. Rabanus dicit de Spiritu sancto, quod ter datus est Spiritus sanctus. Et primo dicit, ipsum esse datum ad miraculorum operationem ; constat autem , quod miraculorum operatio est gratia gratis data: ergo etc.

2. Item, Spiritus sanctus datur, cum datur do- num prophetiae. Unde primo Regum decimo^:, "Factus estspiritus Domini super Saul, et prophetabat" ; sed donum prophetiae datur frequenter his qui noa ha- bent gratiam gratum facientem, sicut patet de Saul per textum: ergo etc.

3. Item, quod Filius mittatur secundum dona gra- tiae gratis datae, videtur. Tunc enim Filius dicitur mitti", quando fit revelatio occultorum ; sed revelatio occultorum potest fieri sine dono gratiae gratum fa- cientis: ergo etc.

4. Item, Augustinus dicit et habetur in praesenti distinctione \ quod "tunc Sapientia mittitur, cum a cuiusquam mente percipitur", sive cum alicui inno- tescit ; si ergo percipitur et innotescit per dona gra- tiae gratis datae, ut per fidera informem: ergo vide- tur in ilUs dari: ergo etc.

CONTRA : I . Augustinus * dicit, quod tunc datur Spiritus sauctus alicui, cum sic datur, ut eum faciat Dei et proximi dilectorem, hoc est dicere, quando datur homini caritas; sed caritas non est uisi gratiae gratum facientis: ergo etc.

2. Item, hoc ipsum videtur de Filio, quia dici- tur Sapientiae septimo^: In animas sanctas se trans- fert, et amicos Dei constituit; sed amici Dei non dicuntur sine gratia gratum faciente: ergo etc.

3. Item, ratione ostenditur sic *: tunc datur vel mittitur Spiritus sanctus, quando habitat in homine; sed non dicitur habitare in homine sine gratia gratum ergo etc.

4. Item, cum mittitur Filius vel Spiritus sanctus ad aliquem, non mittitur, ut sit ' ubi prius non erat, sed ut sit in eo aliter quam prius; sed novus modus i, addens supra esse per naturam, non est nisi gratiam gratum facientem: ergo etc.

Conclusio

In missione invisibili utraque persona non datur simpliciter , nisi dono gratiae gratum facien- tis, secundum quid vero datur etiani per gra- tiam gratis datam.

Respondeo : Ad hoc distinguunt aliqui , quod ^''fSJl*'"' Spiritum sanctum dari vel mitti invisibiliter, hoc ' po- test esse vel in quantum Spiritus, vel in quantum san- ctus. In quantum Spiritus, datur per donum gratiae gratis datae ; in quantum sanctus vel " sanctiflcans, datur per dona gratiae gratum facientis. Similiter Sapientia vel Filius potest mitti vel prout faciens sapere, et sic per dona gratiae gratis datae; vel prout sapientia dicta est a sapore, et sic per dona gratiae gratum facientis. Sed istud non videtur solvere, Non proba quia dantem oppositum istius solutionis est possibile adhuc solvere '° et quaerere de Spiritu et Verbo, quo- modo dicatur dari et non inhabitare.

Propter hoc aliter dicendum tam de Filio quam veiasonuio. de Spiritu sancto, quod " dari vel mitti est dupli- citer : vel simpliciter, vel ad hoc. Tunc datur sim- pliciter, quando simpliciter habetur, videlicet non tantum ad usum, sed ad fructum; hoc autem est solum per dona gratiae gratum facientis, et ideo so- conciusio i, lum in illa datur simpliciter vel Filius vel Spiritus sanctus. Alio modo dicitur dari ad hoc, quando non ad fructum , sed ad auxilium sive ad aliquem usum aliqua dona donantur; et hoc quidem '^ cum dan- tur aliqua dona gratiae gratis datae, in quibus ma- nifestatur Filius vel Spiritus sanctus; et sic procedunt rationes ad primam partem.

1. Nam' sic intelligendum est verbum Rabani; ^soiutio j- ipse enim communiter loquitur de missione; unde dicit, Spiritum sanctum ter datum. .\ugustinus autem solum loquitur de datione vel missione, quae est ad iiabitandum vel simpliciter habendura.

2. Ad iilud quod obiicitur de prophetia , dicen- dum, quod uno modo datur in ea Spiritus sanctus simpliciter, prout ipsa dicit cognitionem secundum idoneitatem suscipientis et secundum pietatem ^ exse- quentis. Alio modo, prout est revelatio ' , non datur in ea Spiritus simpliciter sive non mittitur nisi ad hoc. Unde non dicitur in libro Regum, quod Spiritus sanctus sit missus ad Saul. vel factus mSaul, sed super Saul.

3. Ad iliud quod obiicitur, quod mittitur Filius, cum est Vevelatio occultorum; dicendum, quod hoc non est in quacumque revelatione; nam aliqua fit revelatio, non per missionem Filii, sed per missionem Angeli; — multa enim revelantur ab Angelis °; — sed intelligitur de illa revelatione, in qua est animae illu- stratio per gratiam ; et si per gratis datam , non sim- phciter mittitur, sed si per gratum facientem, tunc simpliciter mittitur el habetur.

4. Ad illud quod ultimo obiicitur, quod tunc mittitur, quando percipitur; dicendum, quod non sufQcit cognoscere Filium, quod sit ab aho, immo oportet, quod cognoscat, quod sit in ipso ut in suo habitaculo. Hoc autem dico non cognitione necessi- tatis, sed coniecturae ". nec de cognitione actuali, sed de habituali.

PrevBack to TopNext