I, Distinctio 15, Pars 2, Divisio textus
I, Distinctio 15, Pars 2, Divisio textus
Supra egit Magister de missione quantum ad priticipium , hic agit de ea quantum ad modum , qui duplex est, scilicet visibilis et invisibilis. Et quoniam isti modi conveniunt missioni Fllii et Spi- ritus sancti, ideo Magister primo assignat eos circa missionrfm Filii; secundo circa missionem Spiritus sancti, infra in principio decimae sextae distinctio- nis: Nunc de Spiritu sancto videndum est etc.
Prima pars habet quatuor partes. In prima " ostendit auctoritate Augustini, quod Filius duobus modis missus est, scilicet visibiliter et invisibiliter. In secunda assignat duplicem differentiam istorum duorum modorum * , ibi : Ecce distincti sunt duo modi missionis Filii. In tertia vero movet dubium quoddam, quod habet ortum ex praedeterminatis , ibi : Hic quaeritur , cur Pater non dicitur missus. In quarta vero removet sive docet errorem cavere, procedentem ex illius dubii solutione , ibi : Ideoque putaverunt quidam haeretici. Ex hoc enim, quod dixerat , Patrem non mitti , posset quis credere , in divinis non esse aequalitatem. Ad hoc respondens Magister dicit, quod hoc non est propter inaequali- tatem , sed propter principii auctoritatem sive con- notationem.
On this page