Text List

I, Distinctio 15, Pars 1, Dubia

I, Distinctio 15, Pars 1, Dubia

Dub. 1

In parte ista sunt dubitationes circa litteram, et primo dubitatur de hoc quod dicit, quod Spiritus sanctus donatur non tantum a Patre et Filio, sed etiam datur a se ipso. Videtur dicere falsum, quia supra ' fecit argumentum , quod non potest dari a sanctis viris, quia non potest ab ipsis procedere; sed non potest a se ipso procedere: ergo pari ratione non potest dari a se.

Respondeo: Dicendum, quod Magister - arguebat t de processione temporali, et de hac bene concedit ipse, quod procedit a se, eo quod propriae potestatis est, ut spiret in eum, in quem vult; sed sancti viri non habent posse in eum.

DUB. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod donum Spiritus samti nihil aliud est quam ipse Spiritus sanctus, sicut corpm carnis nihil aliud est quam caro. Videtur enim, si similitudo bona est , ut omne quod est donum Spiritus sancti, sit Spiritus sanctus. Sed contra: timor * est donum Spiritus sancli , et non est Spiritus sanctus.

Respondeo: Dicendum, quod donum, cum dicat' Donumim- felationem ac per hoc quodam modo distinctionem, cenfiusTinl potest iUam importare tripliciter: aut secundum mo- dum intelligendi, aut secundum modum essendi, aut secundum essentiani. Primo modo idem est dans et datum, sicut «idem intelligens et inteilectum ° » , et diffe7-ens ratione. modi dicendi, quia datiu- idem a se; et sic intelligit Augustinus. Alio modo secun- dum modum essendi sive se habendi, qui aiius est et alius in personis; et sic dicit relationem personae ad personam. Tertio modo importat distinctionem secundum essentiam, prout dicit effectum ' et respe- ctum creaturae ad essentiam increatam; et lioc modo timor dicitur donum Spiritus sancti; sed hoc infra melius patebit^

DUB. III.

Item quaeritur de ratione Magistri, qua dicit: Si Pater et Filius dant Spiritum sanctum, et Spi- ritus sanctus non dat se, aliquid potest Pater et Filius, quod non potest Spiritus sanctus; quia ista ratio, ut supra dictum est', non valetr Pater potest generare Filium, et Filius non potest: ergo Pater potest aliquid quod non potest Filius : ergo pari ra- tione, cum Spiritus sanctus dicat^" personam ut Fi- lius, non valet. Si tu dicas, quod non est simile propter actum donandi ", qui est operatio in creatura; contra: sicut dicit Magister in littera ^'\ Spiritus san- cti donatio est eius processio; sed illud argumentum nihil valet: Spiritus sanctus procedit, et Pater non: ergo aliquid facit Spiritus sanctus, quod non Pater: ergo similiter nec in proposito. Si tu dicas mihi, quod non est simile de activa et passiva; contra: inflexio nominis per casus non variat significationem : ergo similiter videtur, quod nec ibi sit variatio per activum et passivum. Et si tu dicas, quod non est simile; ostenditur, quod sic; quia omnis activa infert passivam: ergo videtur, quod si in voce activa tene- tur^' essentialiter, quod similiter in passiva.

Respondeo: Dicendum, quod, sicut praedetermi- natum est", rationes Magistri bonae sunt, quia ipse accipit dare, secundum quod dicit effectum in crea- tura; et secundum hoc commune est tribus personis necessario, et hoc in activa significatione. Dare enim Spiritum sanctum alicui est facere, quod inhabitet in eo ; et ideo non est simile de potentia generandi.

Ad illud ergo '= quod obiicitur , quod Magister Ad repu- dicit , quod dona tio idem est quod processio ; dicen- dum , quod loquitur de donatione passiva, secundum quod arctatur ad Spiritum sanctum ; et argumentum suum bonum est , quia ab eodem principio est actio, et passio: ergo si donatio activa est a Patre, simi- liter et donatio passiva; similiter si donatio activa est a Spiritu sancto, et passiva.

Ad illud quod obiicitur, quod in activa tenetur essentialiter. ergo et iii passiva, siiniliter ergo potest dici, quod Pater procedat; dicendum, quod argu- mentum istud non valet , quia spirare in voce activa convenit duobus, in voce passiva convenit uni soli; sic mittere potest convenire tribus, procedere vero sive mitti duobus tantum.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit. quod Spiri- iits sanctus procedit a se. Videtur enim falsum, quia procedere est produci: ergo si Spiritus sanctus procedit a se, producitur a se. Si tu dicas, quod non dicitur sine determinatione, videlicet tempora- liter; contra: temporaliter est determinatio non di- minuens: ergo sequitur de necessitate, si tempora- liter procedit a se, quod procedat a se.

Respondeo : Dicendum , quod sicut dictum est supra '. processio ratione comparationis ad terminum, in quo suscipitur, creatura scilicet quae sanctilicatur, de ratione nominis connotat temporale, et ideo di- citur temporalis. Et quoniam ille effectus temporalis est a Spiritu sancto, ideo et processio, licet non ita proprie sicut de Patre. Nec- valet de productione, quia productio solum dicit comparationem ad prin- cipium a quo et non connotat effectum. Unde sicut non valet: procedit temporaliter . ergo producitur temporaliter , sic et in proposito.

DuB. V.

Item quaeritur de probatione Magistri , qua pro- bat missionem Spiritus sancti per missionem Filii, ibi: Ne autem mireris, quod Spiritus sanctus dicitur mitti vel procedere a se. Nam et de Filio etc. Vi- detur enim, quod male probet, quia missio dicit sulo- auctoritatem in misso: sed plus est de subauctori- tate in Spiritu sancto quam in Filio: ergo plus de ratione missionis : ergo videtur , quod potius deberet procedere e contrario.

Item, missio dicit nianifestationem ; sed missio Filii manifestata est per missionem Spiritus sancti: ergo manifestior est missio Spiritus sancti : ergo vi- detur , quod probet ignolum per ignotius ^

Iuxta hoc quaeritur , de quo proprius dicitur (, mitti, utrum â– * scilicet de Filio, an de Spiritu sancto?

Respondeo: Dicendum, quod Magister probat missionem Spiritus sancti per missionem Filii, quia magis expressas habet auctoritates ad hocl Po- test tamen nihilominus dici , quod etiam ratioci- 1 nando bene' procedit. In missione enim personae est duo con£iderare:'scilicet emanationem, ratione cuius est subauctoritas in misso; et quantum ad hoc magis competit Spiritui sancto mitti " , et quantum ad hoc arguit Magister a minori: quod si Filius mittitur a Spiritu sancto el a se, multo fortius el Spiritus saii- ctus. Est etiam conm\evsLre'manifestalionem; et ra- tione huius magis convenit Filio, quia magis evidenter apparuit mundo, el quantum ad hoc arguit Magister a manifestiori'' ; et ita peroptime procedit.

Ad illud quod obiicitur, quod Spiritus sanctus manifestat Filium et eius missionem ; dicendum , quod hoc non est propter defectum evidentiae a parte missionis Filii, sed propter caecitatem a parte vi- dentium, quam removet gratia Spiritus sancti.

Et sic patet, de quo proprius*. Uno enim modos magis competit Filio, alio modo magis Spiritui san- cto secundum duas praedictas conditinnes.

DuB. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit: Filium missum, quo factuni ex muliere; quia se- cundum hoc, cum Spiritus sanctus non sit factus ex muliere, videlur quod non sit missus. Prae- terea, si Filius ° est factiis ex niuliere, ergo est fa- ctus. Contra: in Symbolo": Ndn factus.

Respondeo: Ista non est communis ratio mis- sionis, sed solum missionis visibiUs ipsius Filii; et ideo non valet de Spiritu sancto".

Ad illud quod obiicitur, quod est factus ^ ; di- cendum , quod illud est intelligendum secundum humanam naturam ; et ideo oportet addere determi- nationem, ut dicatur factus ex muliere, vel secun- duni humcmam naluram, quia simpliciter propter errorem Arii vitandum non recipit eam â–  eloquium ecclesiasticum.

PrevBack to TopNext