I, Distinctio 16, A. 1, Q. 1
I, Distinctio 16, A. 1, Q. 1
Quid sit missio visibilis.
Circa primum proceditur sic. Ostenditur primo, quod visibiUs missio non est aliud quam apparitio exterior.
1. Augustinus dicit, quod "tunc Spiritus san- ctus vel Filius mittitur, cum ex tempore cuiusquam mente percipitur": ergo tunc visibiliter mittitur , cum visibiliter percipitur; sed visibiliter percipitur, cum apparet in creatura visibili : ergo visibilis mis- sio non est aliud quam apparitio.
2. Item, hoc ipsum videtur per simile, quia mitti invisibiliter non est aliud quam per effectum invisibilem invisibiliter manifestari: ergo niitti visi- biliter non est aliud quam per crealuram visibilem ° manifestari: hoc autem non est aliud quam visibi- liter apparere: ergo etc.
3. Itera , hoc iterum videtur exemplo , quia Spi- ritus sanctus in columbae specie dicitur missus ad Filium, sicut dicit Augustinus, et habetur in littera '"; sed tunc non fuit facta aliqua donatio Filio, quia plenus fuit semper Spiritu sancto: sed solum exte- rior apparitio: ergo etc.
Sed contra: 1. Quod missionis visibilis non sitFundamenti tota ratio ipsa apparitio visibilis, videtur , quia " Pater in subiecta creatura apparuit, et tamen non di- citur visibiliter missus: ergo plus est missio quam apparitio. Maio?' patet , quia Augustinus dicit secundo
2. Item, Filius et Spiritus sanctus in veteri Te- stamento multoties apparuerunt visibiliter , et tamen tempore illo neuter dicitur visibiliter missus, sicut dicit Augustinus tertio de Trinitate ^ ubi hanc quae- 'â– slionem movet: ergo etc.
* 3. Item, omne quod visibiliter apparet, est corporale, cum sensu percipiatur; sed Deus, cum sit simplex , est omnino incorporalis : si ergo ad Deum non spectat visibiliter apparere, ergo si visibiliter mittitur, missio visibilis non est apparitio. Si dictis, quod non apparet in se , sed in effeclu ; contra : sic apparet in omni creatura et semper et oibique: ergo secundum hoc visibiliter mittitur in omni creatura semper et ubique, quod stultum est dicere.
4. Item, ubi est missio, ibi est manifestatio personae, ut dicit Augustinus': sed per solam appa- ritionem nunquam est manifestatio, nisi adsit reve- latio: ergo de ratione missionis visibilis non tantum est apparitio, sed etiam revelatio: ergo apparitio non est tota ratio.
CONCLUSIO.
Missio visibilis est apparitio, in qua manifestatur divinae personae emanatio et inhabitatio.
Respondeo : Dicendum, quod missio visibilis praesupponit missionem tanquam superius , et super- addit differentiam, quae est visibile. Missio autem communiter dicta, ut dictum fuit supra in praece- denti distinctione ', praesupponit circa missum ema- nationem et superaddit manifestationetn. Et quoniam manifestatio emanationis , secundum quam attenditur missio, non fit nisi super eum, quem Spiritus sanctus inhabitat per effectum gratiae inhabitantis, hinc est, quod missio de ratione generali dicit manifesta- tionem emanationis et inlmbitationis.
Haec autem diflerentia visibilis, superadveniens missioni, contrahit ipsam quantum ad principale significatum, quod est manifestatio: ideo dicit ma- nifestationem cum apparitione , sive apparitionem ' manifestantem personae emanantis inhabitationem ^ vel personae inhabitantis emanationem.
Unde concedo, quod visibilis missio est appa- ritio; sed haec non est tota ratio, sed apparitio, in qua manifestatur divina persona non tantum ut ope- rans, sed etiam ut inhabitans, nec tantum ut inha- bitans, sed etiam ut emanans, quasi" ab alio ve- niens. Per primum excludit apparitionem Dei in a– qualibet creatura, per secundum apparitionem in a– veteri Testamento, per tertium apparitionem Patris, quia Pater non apparuit ut emanans sive ab alio ve- niens. Filius vero vel Spiritus sanctus in veteri Te- stamento non apparuit ut inhabitans, sed ut se inhabitaturum praemonstrans ; unde Angelus apparebat in illis creaturis in persona Dei. Et hoc probat Au gustinus in libro tertio de Trinitate dicens : "Con- stat firmitate auctoritatis et probabilitate rationis, cum antiquis Patribus dicitur Deus apparuisse, voces illas ab Angelis esse factas". Et adducit auctoritates Apostoli ad Galatas tertio': "Lex ordinata per An- gelos" ; et ad Hebraeos secundo: "Si enim qui per Angelos dictus est sermo" etc. Nec tamen dico, quod ista sit ratio, quare non est missus, quia apparitio fiebat ministerio angelico; quia sicut dicit Augusti- nus quarto de Trinitate, probabile est, quod illa columba, in qua apparuit Spiritus sanctus, secundum ministerium Angeli moveretur. Unde idem in quarto libro de Trinitate in fine dicit: "Super hoc ali- quid invenire difficile est, et temere affirmare non expedit. Quomodo tamen ista sine rationali vel in- tellectuali creatura potuerint fieri , non video".
1. 2. Et ita patet, quod non quaehbet apparifio est missio, patet etiam responsio ad duas rationes a primas.
3. Ad illud quod obiicitur tertio, quod non sit apparitio, quia Deus est invisibilis; dicendum, quod apparere est dupliciter: vel in se, et sic convenit corporali; vel in alio, et hoc dupliciter: vel sicut c.ausa in effectu, vel sicut signatum in signo; et hoc tertio modo missio est apparitio: et secundum hunc modum non convenit omni creaturae.
4. Ad illud quod ultimo obiicitur, quod ap- paritio non est manifestalio ; dicendum, quod cum dicitur: missio'' est manifestatio , non intelligitur actu, sed habUu, quia aliquid tit vel ostenditur, in quo potest personae enianatio manifestari , et hoc quidem de se importat apparitio.
1. Ad illud autem' quod obiicitur in contrarium, soiutio np. quod praecise sit apparitio; dicendum, quod non accipit totam rationem missionis, quia ?j7i«8 non est tantum mente percipi, sed mente percipi ut ab alio emanans et in aliquo inliabitans.
2. Similiter ad illud: mitti invisibiliter est nia- nifestari per effectum invisibilem ; dicendum, quod manifestari non dicit toliuii rationem
3. Ad illud quod obiicitur , quod in missione Spiritus sancti in specie columbae non fuit nisi apparitio; dicendum, quod quamvis non fuerit ibi donatio Spiritus sancti, fuit tamen manifestatio prius dati et tunc inhabitantis in Christo et quiescentis et. ab alio procedentis, et ita tota et perfecta.ratio niis- sionis; sed ex hoc non sequitur, quod qualiscumque apparitio sit missio visibilis; omnis tamen visibdis missio est apparitio.