Text List

I, Distinctio 16, A. 1, Q. 2

I, Distinctio 16, A. 1, Q. 2

Ad quid sit utilis missio visibilis Spiritus sancti.

Secundo quaeritur, ad quid sit utilis missio visibilis, et conslat quod ad efficiendmn nihil con- fert, quia exterior apparitio nihil interius operatur. Quod etiam non sit utilis ad imioteseendum, osten- ditur sic.

1. Aut est ad manifestandam personae alicuius Ad opposi- emanationem, aut inhabitationem. Non inhabita- tionem, quia nemo scit, utrum odio an amore di- gnus sit^, et ita nemo, utrum Deus in eo habitet, cognoscit. Et itermn , quae utilitas est ? Esto quod sciat , Deum advenisse , tamen cum ignoret perman- surum, nuUa videtur ^ Si ad manifestandam alicuius personae emanationem: ergo cum illa notitia omni tempore sit necessaria , scilicet tempore Legis scri- ptae et nimc, videtur, quod et tunc et nunc deberet esse missio visibilis. Quaeritur ergo, quare solum , yuaesti^ tempore Ecclesiae primitivae?

2. Item , quantumcumque appareat in creatura, non innotescit, nisi revelatio adsit; sed cumadest'' revelatio, ventum est ad cognitlonem veriorem et certiorem, quam quae est a sensu: si igitur habens cognitionem certam non indiget occupari circa co- gnitionem imperfectam , ergo videtur, quod exterior apparitio omnino superfluat.

3. Item, probatur etiam, quod impediat, sic: affectus, circa bona visibilia occupatus, minus sur- git ad bona invisibilia, ergo similiter intellectus: ergo si debet ad perceptionem invisibilium elevari, non debet ei fieri ostensio visibilium; quod si flat, videtur potius impediri quam iuvari.

4. Item, si raissio est ad innotescendum, cum triplex sit in nobis vis eognitiva, scilicet sensus exte- rior ', imaginatio et intellectus, et secundum hanc tri- plicem vim triplex assignetur visio prophetalis , pari ratione videtur, quod triplex missio deberet distingui.

Praeterea, cum missio sit ad manifestationem inhabitationis, et Filius inhabitet sicut Spiritus san- inci-ctus, quare non est missio visibilis ad manifestan- dum illam?

Sed contra: I. Quod sit utilis ad innotescen- Fmidamenui.dum, videtur, quia cognitio nostra incipit a sensu^: ergo si debemus elevari ad perceptionem intelligibi- lium, congruum et perutile est, quod aliquo modo praevia sit excilatio in sensu per signum. Et Iioc est, quod dicit Gregorius': "Dum visibihter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium etc."

2. Ilem, sicut miracula ostendunt divinam po- tentiam, ita signa divinam praesentiam; sed utile fuit et pernecessarium, fldem nostram manuduci per miracula ad cognitionem divinae potentiae: ergo pari ratione per aliqua signa visibilia ad cognitionem divinae praesentiae.

3. Item, missio est ad redimendum hominem perditum; sed homo est perditus seeundum naturam visibilem et invisibilem: ergo missio secundum utram- que est ei'' ulilis.

4. Item, familiarius offert suam praesentiam qui se offert secundum sensum et intellectum, quam qui secundum alterum tantuni; sed hoc maxime expedie- bathominiaverso,utconverteretur ad Deum: ergoetc.

Conclusio

Missio visibilis Spiritus sancti utilis fuit, ut personis manuducendis per sensum manifestaretur inhabitatio secunduni plmitudinis redundantiam.

Respondeo: Dicendum. quod missio Filii visi- bilis propriam et maximam habuit utilitatem, sicut patebit in tertio \ Sed nunc de Spiritu sancto dicen- dum, quod eius missio visibilis utihs est ad manife- standam et emanationem et inhabitationem , sed non qualemcumque inhabitationem nec in ° omni genere personae.

Propter hoc ' intelligendum , quod est inhabitatio duplex, scilicet secundum sanctiflcationis suffiden- tiam, et secundum plenitudinis redtindantiam. Illa quae est secundum sanctiflcationis stiffieientiam , interius invisibiUter latet; quae vero est* secundum redundantiam, exterius apparet; et ideo talis inha- bitatio in signo visibili et exteriori manifestari debet, sicut factum est in Apostolis.

Similiter intelligendum , quod duplex est genus credentium. Quidam enim volunt signa, ut puta sen- sibiles ; quidam intelligentiam quaerunt, ut puta iam provecti^. Quaerentes signa per haec manuducuntur " ad intelligibilia; et propter tales utilis est missio vi- sibilis. Utilis ergo est missio visibilis '' ad raanifestan- dam inhabitationem plenitudinis redundantis, et hoc personis manuducendis per sensum.

1. Ex hoc patet priraum, quare scilicet non fuit missio visibilis terapore Legis scriptae; quia non erat missio in plenitudine, quoadusque venit plenitudo temporis ^^. Patet etiara , quare modo non datur sive mittitur visibiliter; quia iam manuducti sumus ad fidem, unde sicut cessaverunt miracula, ita exte- riora signa.

Quod dicitur, quod nemo scit, utrum odio, an amore dignus sit: verum est", nisi Deus dignetur ostendere; et tunc ostendebat, et hoc perutile erat ad fidera roborandam et devotionem excitandam.

2. Ad illud quod obiicitur, quod necessaria est aliqua revelatio; dicendum, quod verum est, nec ta- men superfluit apparitio, quia excitat intellectum ad inquisitionem et sic excitando praeparat ad revelatio- nem et post revelationera excitat '^ ad dilectionem. Revelatio enira, etsi sit interior cognitio, tamen adhuc est viatoris, et ideo non evacuat cognitionem appa- ritionis.

3. Ad illud quod obiicitur, quod visibilia impediunt affectura; dicendum, quod visibilia possunt dupliciter considerari: vel ut res absolutae, vel ut si- gna et nutus ducentia in aliud ^. Primo modo si amen- tur et considerentur , relardant intellectum et affe- ctum; secundo modo iuvant; et sic est in apparitione visibili, quia ibi consideratur creatura ut signum faciens aliud in intellectum venire.

4. Ad illud qiiod obiicitur: quare non est triplex genus missionis secundum triplex genus cognitionis ? dicendum, quod etsi cognitio sit de ratione missio- nis, non tamen " quaecumque vel cuiuslibet, sed in- habitantis. Et quia duplex est modus inhabitandi, ut praehabitum est ' , ideo tantum est duplex modus mittendi , licet phu-es sint modi cognoscendi. — Vel Ma s.o\M[o. aliter dicendum, quod Deus in via non cognoscitur nisi aut in effectu, aut in signo. Si in effectu, cum effectus ille sit gratia gratum faciens, quae in sola cadit mente, sic est missio invisibiJis; si in signo, cum signum sit quod offert se sensui ', sic est visibihs. Quia vero imaginaria est earum rerum , quarum ima- gines in interiori sensu exprimuntur, Deus autem non est tahs, ideo de eo non est ponere huiusmodi cognitionem.

Ad illud quod ultimo quaeritur , quare non fuit soiviior missio visibilis ad manifestandam inhabitationemFiUi; ''Tndd.*' dicendum, quod Filium inliabita?-e est duphciter: Dupiei aut per gratiam unionis, aut per gratiam sanctifica- '"''"'"""'° tionis. Primo modo non fuit necessaria manifestatio sive visibiUs missio, quia plenissime eral in homine sibi unito, in quo operabatur opera visibilia, in qui- bus manifestabatur; et ideo non oportebat, alia signa visibiUa adhiberi. Secunclo vero modo non habuit missionem manifestantem inhabitationem talem , quia ' sanctificatio appropriatur Spiritui sancto; unde suffi- ciebat, esse missionem visibiiem ad manifestandam ipsius inhabitationem , cui sanctificatio appropriatur ^ cum inhabitatio Filii et Spiritus sancli sint indivi- sae. Manifestato, quod in homine inhabitet Spiritus sanctus, suflicienter ostenditur, quod et Filius.

PrevBack to TopNext