Text List

I, Distinctio 16, Divisio textus

I, Distinctio 16, Divisio textus

Haec est secunda pars illius partis, in qua agit de missione quantum ad modum. In hac parte agit de missione Spiritus sancti specialiter '. Et quoniam missio Spiritus sancti duobus modis est; scilicet visibilis et invisibilis, sicut missio Filii: ideo haec pars habet duas partes. In prima agit Magister de missione Spiritus saiicti visibili. In secunda agit de missione ' invisibili , et hoc infra distinctione decinia septima : lam nmc accedamm ad assignan- dam missionmn Spiritm sancti.

Prima iterum pars habet duas. In prima Ma- gister explicat Spiritus sancti visibilem missionem. ln secunda ad maiorem explanationem movet et de- termioat dubitationem quandam , ibi: Sed prius qiiae- rendum est, cum Filius dicatur minor Patre etc.

Prima iterum - pars habet duas. In prima Ma- gister assignat duplicem modum missionis Spiritus sancti secundum duplicem modum missionis Filii. Secundo vero prosequitur de allera , scilicet missione visibili, ibi: Et primo agamus de illo modo mis- sionis, qui fit visibiliter etc, ubi dicit, quod missio visibiUs est apparitio facta in exteriori signo, per quod monstratur missio interior.

Sed prius quaerendum est , cum Filius dica- tur minor Patre etc. Haec est secunda pars distin- ctionis', in qua Magister movet dubitationem, et iiabet haec dubitatio ortum ex comparatione missionis Filii et Spiritus sancti. Cum enim Spiritus sanctus mittatur visibiliter, sicut et Filius, quaestio est, quare non dicitur minor Patre, ut Filius. Haec autem pars, in qua hanc quaestionem prosequitur * , habet tres partes. In p)i.ma opponit et determinat , quod Spi- ritus sanctus non debet dici ex missione minor, sicul Filius, quia Spiritus sanctus non est unitus. Secundo'% occasione huius adiungit quoddam verum huic an- nexum, scilicet quod Filius ratione missionis dicitur minor se ipso , ibi : Notandum autem, quod Filius, secundum quod liomo factus est. Tertio docet sane intelligere quoddam verbum dubium , quod est prae- senti considerationi coniunctum , quod dicit Hilarius, scilicet quod Pater secundum divinitatem est maior Filio, et^ Filius secundum divinitatem non est minor, ibi: Hilarius autem dicere uidetur , quod Pater sit etc.

PrevBack to TopNext