I, Distinctio 15, Pars 2, Dubia
I, Distinctio 15, Pars 2, Dubia
DuB. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram , et primo dubitatur de situ primi capituli liuius par- lis. Videtur enim , quod Magister non debeat hic ponere tractatum de missione Filii . quia missio Filii est incarnatio ; sed de eius incarnatione agetur ^ in tertio : ergo ibi deberet agere de missione, non hic.
Respondeo: Dicendum \ quod Magister inciden- ter introducit hic tractatum de missione Filii propter explicationem missionis Spiritus sancti. Posset tamen . dici, quod Magister hic agit de missione Filii in men- tem principaliter , sed de missione Filii in carneni per accidens , ut distinguat a missione Filii in men- tem. De illa autem missione, quae est in carnem, speciahter et principaliter agit in tertio , et ideo ^ aliter ibi quam hic.
DUB. II.
DuB. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod ante incarnationem missus est ad omnes Sanctos , qui ante fuerunt. Quaerilur ergo, utrum post incarna- tionem plenius sit datus Filius et Spiritus sanctus. Et quod sic , videtur , quia status Legis fuit status imperfectionis , status Evangelii status perfectionis. Lex enim neminem duxit ad perfectionem * , sed Evangelium dicit : "Estote perfecti", Matthaei quinto ' : ergo etc.
Item , de Spiritu sancto videtur hoc specialiter , quia scribitur loannis septimo '° : Spiritus nondum erat datus , quia lesus nondum erat glorificatus ; hoc non dicitur , quod nuUo modo ante fuerit datus , sed quia non ita abundanter : ergo etc.
Item, maior cognitio et dilectio est tempore Le- gis gratiae , quam tempore Legis scriptae : ergo etc.
Respondeo : Dicendum , quod plenius dari po- test dupliciter intelligi : aut intensive , aut exten- Disiinctio i sive. Si extensive , sic pluribus datus est Spiritus sanctus tempore Legis gratiae , quia in omnem ter^ ram exivit sonus eorum " etc, non tantum ad unam genteni. Si intensive , hoc est quantum ad ^ewera- subiisiin- lern statiim, aut quantum ad speciales persmms ; quantum ad generalem statum in novo Testamento , quantum ad speciales personas in veteri Testamento ; et sic se habent ut excedentia et excessa , quia in veteri Testamento fuerunt aliqui viri Evangelici ; et sic procedunt rationes ad utramque partem. In ve- teri enim ' Testamento fuerunt aliqui abundantes in sapientia, ut Salomon , aliqui in patientia, ut lob, aliqui in mansuetndine , ut Moyses , aliqui in fide , ut Abraham , aliqui in devotione , ut David , aliqui in miraculorum operatione ^ , ut Elias.
DuB. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit , qmd nvisms est ad Angelos. Videtur enim falsum, quia Angelus dicitur nuntius seu missus : sed ad missum non est missio : ergo etc. S? tu dicas, quod alio modo mit- titur ; contra : qui semper est praesens non indiget missione; sed Angelus semper contemplatur Deum ut praesentem : ergo etc.
Respondeo : Dicendum , quod missio Sapientiae sive Filii est ad creaturam illustrandam , sicut mis- sio Spiritus sancti ad «'eaturam sanctiftcandam. Et quoniam Angeli nec ex se fuerunt sapientes nec ex se fuerunt sancti , ideo oportuit , quod a principio mitteretur eis Sapientia , quae est Filius , et etiam ' Spiritus sanctus. Unde Augustinus * loquitur pro statu glorificationis ; proprie autem non dicitur mitti nunc, nisi dicatur large mitti ad manifestationem alicuius occulti ^
DuB. V.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Secundum quod aliquid aeternum mente capimus , non in 1ioc mundo sumus. Videtur enim falsum dicere , quia aut hoc° dicit secundum animam, aut secun- (lum carnem. Non secundum carnem. , hoc constat : ergo secundmn animam: ergo videtur, quod ani- ma, quando Demn cognoscit, sit in caelo sive extra mundum. Item hoc videtur ratione , quia capere ae- ternmii , est magis capi : ergo si quod capitur a capiente locatur, ergo anima locatur in aeternitate, ergo extra tempus. Praeterea . quod cognoscitur et amatur, aut trahitur ad cognoscentem et amantem , aut e converso ' ; sed dum Deum amamus et cogno- scimus, non trahimus Deum ad nos, sed nos ad Deum , sicut dicitur in quarto de Divinis Nomini- bus * : ergo etc.
Respondeo : Dicendum , quod locus habet natu- ^6»,^ ram continentis et quietantis '. Esse ergo in hoc mundo est dupliciter : aut quantum ad veritatem et continentiam , aut quantum ad quietem. Augustinus autem loquitur non primo " modo, quod anima et corpus vere egrediantur hunc mundum . dimi mente capit Deum , sed intelligit quantum ad quietem , quia allectus animae non requiescit in temporalibus , qui- bus superfertur, sed in aeternis", et quantum ad hoc intelligit Dionysius. — Et secunda ratio intelligi- tur , quod amatum trahit , non localiter mutando , sed sibi conformando, quia amans transformatur in amatum, et cognoscens conformatur cognito'-.
DuB. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit Augustinus: Pater est principium totius Divinitalis , vel si me- lius dicitur , Deitatis. Videtur enim male dicere, quia aut hoc est per generationem , aut per spira- tionem. Sed si hoc: ergo Pater general vel spirat Deitatem, quod est contra Magistrum, supra distin- ctione quinta '% ubi dicit , quod essentia nec gene- rat nec generatur. — Praeterea quaeritur , quare Quaeitk dicit: "Vel si melius dicitur Deitatis" ?
Respondeo: Dicendum , quod Augustinus iion simplicilei- tlieil , qiiod sit priiicipiuui Divinilatis , sed cuni hac deterniinatione, lotius. Et quoniam in sim- plicissimo non cadit aliqua totalitas , nisi extenso nomine tolalitatis ad personarum pluralitateui , ideo Deitas sive Divinitas stat ut in personis ; tamen quia non potest trahi ad personas, cum sit nonien al> stractura . praedictus seruio exponendus est , sicut supra ' exponit Magistei" locutiones consimiles.