Text List

I, Distinctio 17, Pars 1, A. 1, Q. 1

I, Distinctio 17, Pars 1, A. 1, Q. 1

Utrum praeter caritatem increatam poni debeat habitus caritatis creatus.

Circa primum, quod non sit ponere aliam cari- tatem a caritate^ increata, supposita probatione per auctoritates multas, quas adducit Magister in littera \ â–  probatur rationibus, et primo rationibus sumtis ab essentia caritatis, quae est bonitas, hoc modo.

1. Nullum accidens est melius substantia ra- itionali; sed caritas est melior anima rationali, quia eam facit meliorem: ergo non est accidens, ergo est substantia. Sed constat, quod non irrationalis, ergo rationalis, ergo anima vel Angelus vel Deus; sed non anima vel Angelus: ergo Deus °.

2. Item, nuUa bonitas creata aequivalet beatitu- dini"; sed caritas aequivalet beatitudini, quia per caritatera meretur homo, ut efQciatur dignus vita aeterna sive beatitudine: ergo caritas non est bonitas creata: ergo etc.

3. Item, omne bonum creatum est bonum per participationem; sed omne bonum alio bono bonum potest intelligi non bonum ° , et sic caderet in ipso nialum per diminutionem speciei, modi et ordinis: ergo si caritas est bona bonitate creata , caritas po test esse mala vel saltem intelligi mala vel etiam fieri informis; quod falsum est.

Item , hoc ipsum ostenditur ratioiiibus sumtis a virtute sic.

4. Quanto aliquid virtuosius, tanto paucioribus mediis indiget. ergo si aliquid est potentissimum , nulla aha a se virtute indiget: ergo si Spiritus san- ctus est potentiae infmitae et ipse est caritas, ergo se ipso, non alio, inflammat affectum ad amorem : non est ergo ponere caritatem creatam necessario, quae sit habitus.

5. Item , plus distat virtus naturalis a Deo quam voluntas; sed Deus dirigit virtutem naturalem non alio quam sitipse': ergo si ibi noncadit medium, nec in voluntate cadet: ergo etc.

6. Item, ubi movet virtus motoris primi sem- per praesens et non potens errare , superfluit aliam virtutem superaddere, ut puta, si manus esset sem- per coniuncta temoni, non oporteret ibi esse abam virtutem; sed Spiritus sanctus est dirigens et adiu- vans ipsam voluntatem et est coniunctus semper et non potens errare: ergo superfluit aliam carita- tem ponere; sed omne supertluum est resecandum: ergo etc.

Item, rationibus sumtis ab actu ostenditur illud idem.

7. Quia actus caritatis est aniraam recreare; sed non minoris virtutis est recreare, quam creare ', ergo si creare solum est ab increato , quod est infl- nitae potentiae, ergo et recreare; sed hoc proprium est caritatis: ergo est increata.

8. Item, aliquis actus caritatis est unire; sednulla creatura per vanitatem unitur veritati , sed ' omnis creatura vanitas: ergo nulla creatura est medium uniendi Deo: si ergo caritas est medium uniendi, ergo non est vanitas nec creatura.

9. Item, actus caritatis est unumquodque ordi- nate diUgere: ergo si ordinate diligere est diligere nnumquodque, seeundum quod sibi convenit, cum bonum increatum sit melius creato in inflnitum , ergo ipsum magis in inflnitum diligibile: ergo si caritas facit Deum diligere, ut diligendus est, caritas facit Deum in inflnitum diligere; sed quod exit in actum infinitum est increatum": ergo etc.

Sed contra: 1. Caritas est principium reformandi nidamenia.animam quantum ad potentiam voluntatis; sed anima quantum ad alias potentias, scilicet irascibilem et rationalem, reformatur per virtutes creatas: ergo pari latione et concupiscibilis ; sed eius reformatio* est caritas: ergo etc.

2. Item, ubi est reformatio, ibi est conformatio et informatio, et ubi est informatio, ibi est aliquid informans, quod se habet per modum formae; sed omnis forma rei creatae est creata; Deus enim nul- lius est forma perflciens: ergo etc.

3. Item, caritas est principium vivendi; unde Hugo de sancto Victore ": "Scio , anima mea, quod amor est vita tua" ; sed omnis vita, existens per participationem in aliquo, est ab aliquo informante, ex quo et vivificabili flat unum; sed ex Deo et anima non potest fieri unum: ergo necesse est po- nere in anima aliquam caritatem creatam, quae vi- viflcet.

4. Item, omne quod est in aliquo possibili ad mortem , est in '^ illo per aliquod separabiie ; sed vita gratiae est in anima possibili ad moriendum morte culpae: ergo per aliquod separabile; hoc autem non est Deus , quia impossibile est Dei praesentiam sepa- rari ab aliquo: ergo est aliquid creatum.

5. Item, caritas est principium gratificandi; sed gratificatio est illud ', in quo distinguitur bonus a malo , iustus ab impio, non tantum in actu, sed etiam in quiete, ut parvulus vel adultus dormiens: ergo cum distinctio non sit boni a malo per bonita- tem increatam, quia illa omnibus est communis, cari- tas dicit quid creatum '. Et iterum , cum distinctio quiescentium non sit per actum vel usum, sed ha- Ijitum, patet quod caritas dicit habitum creatum.

6. Item, caritas est principium merendi; sed non quia bona facimus, ideo boni sumus, sed magis e converso: ergo^ caritas prius facit bonum, quam eliciat actum; sed cum aliquis de non bono fit bo- nus, necesse est aliquid poni in ipso de novo, et hoe non potest esse actus: ergo habitus.

7. Item, Deus alio modo cooperatur in opera- tione meritoria quam naturali, quia si non alio modo, tunc redit error Pelagii , quod ex naturalibus posset homo mereri; si ergo alio modo, cum per virtutem increatam omni naturae cooperetur, necesse est, quod in operatione creata meritoria cooperetur mediante alia virtute; sed haec non potest esse nisi creata: ergo etc.

8. Item, videtur quod Magister erraverit, quia qui dividit opera Trinitatis haereticus est; sed Ma- gister posuit, quod caritas, qua nos diligimus Deum, sit Spiritus sanctus proprie: ergo ponit, quod nostrum diligere, quod est effectus in creatura, sit solius Spi- ritus sancti; et ita dividit opera Trinitatis.

9. Item, qui dicit, quid creatum esse increatum, errat; sed caritas, qua diligimus Deum et proxi- mum, ut communiter tenelur, est quid creatum: sed Magister dixit, hanc esse Spiritum sanctum: ergo erravit.

Conclusio

Praeter caritatem increatam poni debet caritas, quae est habitus creatus et animam infor- mans.

Respondeo: Ad praeilictorimi intelligenliani est notandum, quod circa iioc est et fuit ab antiquo duplex opinio. Quorundani enim, ut Magistri et sequa- cium suorum, est opinio, quod Spiritus sanctus est essentialiter caritas, qua Pater et Filius diligunt nos, et etiam qua nos diligimus Deum.

Et quidam voluerunt dicere, quod intellectus huius positionis liic est\ Dicunt enim, quod, sicut lux potest tripliciter considerari , scilicet in se et in transparenti et in extremitate perspicui terminati — primo modo est Inx, secundo modo lumen, tertio modo liypostasis coloris^ — ita Spiritus sanctus potest considerari in se, et sic est amor Patris et Filii; potest rursum considerari ut in anima humana inha- bitam , et sic Spiritus sanctus dicitur gratia; potest etiam considerari iit unitus voluntati, et sic est ca- ritas, qua nos diligimus Deum. Unde dicunt, quod Spiritus sanctus est nostra caritas, non per appro- priationem, sed per unionem. Quemadmodum enim solus Filius est homo vel est ' incarnatus; et tamen tota Trinitas est incarnationem operata, sed tamen solus Fihus unitus: sic, quamvis tota Trinitas faciat unionem Spiritus sancti cum voluntate, sohis tamen Spiritus sanctus luiitur voluntati, et ideo solus est caritas.

Ratio autem movens ad ponendura hoc est auctoritas Apostoli, primae ad Corinthios sexto^: Qui adhaei-et Deo unus Spiritm est, et etiam simili- tiulo. Dicunt enim, quod, sicut Fihus procedit per modum naturae et ita naturae unitur % sic Spiritus sanctus per modum voluntatis, et ideo voluntati uni- bihs et unitus. Et quia voluntas vertibilis est, non sic natura, ideo Spiritus sanctus unitur separabihter, sed Fihusinseparabihter, et ideo longe inferiori modo quam Filius ; et quibus sic unitur, se ipso facit diligere.

Sed haec positio non potest stare, quia Spiritus sanctus non est unibihs ; et praeterea , si esset unibi- nepiobamr. hs, aut per naturam, aut per gratiam. Non per natu- ram, ergo per gratiam: ergo adhuc oporteref esse habitum gratiae disponentem animam ad susceptio- nem talis unionis; et ita redit contrarium. Ideo non credo, quod Magister hoc modo fuerit huius opinionis.

Et propter hoc aliter dicendum, quod illud: quo Aiiaexpo- diligimus Deum, tripliciter est accipere: autquodili-piici disun- gimus effective, et sic caritas sive amor est totius ' '"°°*' Trinitatjs et Spiritus sancti appropriate ; aut quo dili- gimus exemplariter , et sic Spiritus sanctus, qui esl unio Patris et Filii et nexus amborum , est ' unitas . ad cuius imitationem caritas nos nectit, secundum quod dicit Dominus, loannis decimo septimo ": Utsinl unum, sicut et nos unum sumus; aut quo diligimus formaliter , et sic secundum opinionem Magistri est animi affectio.

Et in his omnibus verum dixit nec erravit, sed ludidum defecit; quia praeter hoc est ponere caritatem se- Mag^sir!!""* cundum communem opinionem, quae sit '° habitus creatus animam informans. Et ratio huius sumitur a Raiiones. parte essentiae eius, virtutis et operationis.

A parte essentiae, quia caritas est bonitas crea- a pane es- turae rationalis, ipsam perficiens et distinguens et ordinans et disponens ad vitam aeternam: ergo ne- cesse est , quod sit eius " formalis perfectio.

1 . Ad ihud ergo quod obiicitur primo, quod cari- soivuntar tas est melior anima rationali; dicendum, quod non T^imef est ibi comparatio , quia ubi unum propter alterum , ibi tantum unum 'â– ; unde habens caritalem bonus est propter caritatem. Vel non cadit ibi comparatio, quia Aiiiei-. non uniformiter dicitur bonum. Nam substantia ratio- nalis dicitur bona, quia ordinabilis in fmem, caritas bona, quia ordinans.

2. Ad illud quod obiicitur, quod aequivalet bea- titudini; dicendum, quod aequivalet secundum divi- nam aestimationem , quae'" opus caritatis aestimat dignum vita aeterna sive tanta remuneratione.

3. Ad illud quod obiicitur, quod si est bonum per participationem, tunc eius bonitas est permu- tabilis in informitatem; dicendum, quod aliquid'* dicitur bonum per participationem dupliciter: aut quia participans et ordinatum , aut quia participatio et ordinatio. Prinio modo est bonum habens caritatem , secundo modo ' caritas: et ideo potest non esse, quia non est ipsa essentia bonitatis, sed participatio; ta- men ens- non potest non esse hona vel ordinata, quia est ipse ordo amoris. Unde solvendum ad ' illud per distinctionem ; et in hoc patent rationes sumtae ab essentia.

A parte etiam virtutis necesse est ponere caritatem habitum creatum. Nam caritas, qua dihgimus Deum , est virtus , non tantutn quia ^ Deus coopera- tur nobis, sed etiam quia nostra voluntas cooperatur Deo: Adiutores enini Dei sumus^; et quia, cum cooperamur Deo , necesse est nos sibi conformari , necesse est, quod ab illa summa caritate relinquatur in nobis ahquod exemplatum in nostro affectu, per quod moveatur'' illi conformiter. Voluntas enim li- bera est et nata moveri ad opposita : et ideo ponitur virlus caritatiscreatae in nobis, non propter defectum a parte Dei nobiscum operantis, sed voluntatis nostrae sibi cooperantis.

4. Ad iilud quod obiicitur, quod virtus poten- soivuntur tissima non indiget virtute media, verum est; sed ratfonesf* caritas non est propter illius virtutis indigentiam , sed potius voluntatis suscipientis, quae indiget aliquo ha- bitu disponente.

5. Ad illud quod obiicitur, quod Deus coopera- tur naturae sine virtute creata; dicendum, quod Deus regit naturam, sicut instituit, et natura uniformiter currit; et ideo non indiget aliquo' regulante. Non sic est de voluntate, quae movetur difformiter; et ideo indiget aliquo habitu regulante et disponente .lia soiuiio. ipsam. Vel dicendum , quod aliud est de natura et voluntale; quia natura non habet moveri nisi iuxta se, vel infra sed vohmtas supra: et ideo indiget ali- quo eievante ipsam.

6. Ad illud quod obiicitur, quod virtus primi motoris est praesens; dicendum, quod non sufTicit praesentia, sed necesse est , quod recipiens influen- tiam habeal habilitatem et conformitatem ; et hoc est per virtutem creatam.

A parte etiam operationis ponitur necessitas, quia reformatio sive ' recreatio, unio et dilectio non tantum sunt ab aliquo ut ab efflciente , sed etiam ut ab in- formante. Informans autem caritas creata est ; el ex hoc patent obiecta ex parte actus sive operationis.

7. Nani quod obiicitur, quod recreatio' est ab increato; verum est per modum efpcientis, sicut et creatio ; sed reformatio ulterius relinquit '° formam ; et ideo necesse est ponere habitum informantem.

8. Ad illud quod obiicitur, quod vanitas non unit" veritati; dicendum, quod gratia potest consi- derari secundum quod ex nihilo , et sic est vanitas, et sic non unit; vel secundum quod est influentia secundum divinam praesentiam, et sic habet veri- tatis expressam similitudinem , et tali modo unit.

9. Ad illud quod obiicitur ^^, quod caritas facit diiigere Deum. quantum est diligendus etc; dicen- dmn, quod hoc potest intelligi dupliciter: vel quan- tum Deus deberet diligi in se, et sic falsum est, quia cum sit bonum inflnitum , deberet in infinitum diligi, et tah modo Deus solus se ipsum diligit; vel in quantum est dihgendus ab hoc^'\ et sic v^rum est, et tunc dihgit in infmitum, non simpliciter. sed secundum aestimationem habentis caritatem. Tantum enim diligit caritas Deum plus quam bonum creatum, quod, si bonum creatum in infinitum mul- tiplicaretur , adhuc magis diligeret Deum.

Quod autem obiicitur in contrarium, conceden- dum est praeter duo ultima, quae ostendunt Magi- strum errasse.

8. Quod ergo " obiicitur, quia dividit opera Tri- nitatis; dicendum, quod falsum est, quia quod Spi- ritus sanctus sit caritas, qua diligimus Deum, aut dictum est per apjwopriationem , aut per unionem, aut certe per exemplaritatem ; et sic intelliguntur omnes auctoritates. quas Magister adducit pro se.; formaliter auteni loquendo non intelliguntur verae, nec credo, quod Magister sic intellexerit.

9. Et per hoc patet aliud ', quod Magister noii dicit, quod creatum sit increatum, sed quod sufTi- ciat donum increatum sine creato; et in lioc non fuit error, sed defectus tantum.

PrevBack to TopNext