I, Distinctio 17, Pars 1, A. 1, Q. 2
I, Distinctio 17, Pars 1, A. 1, Q. 2
Utrum caritas diligenda sit ex caritate.
1. Augustinus octavo de Trinitate: "Nemo dicat: non novi, quid dihgam: dihgat fratrem et diligit ipsam dilectionem": ergo dilectio est dih- genda; ergo etc.
2. Item, hoc ipsum videtur ralione, c[uia non est perfecta cognitio nisi illa, qua quis novit se nosse sive novit ipsam notitiam , ergo nec perfectus ainor nisi ille , cpio cpiis amat se amare sive amo- rem; sed caritas est perfectus amor : ergo etc.
3. Item, alicjuis diligit proximum et recte, quia videt, eum habere caritatem; sed "propter quod nnumquodque et illud magis^": ergo magis debet diUgere caritatem sive dilectionem.
Contba: 1. .Augustinus in libro primo de Do- n.M. ctrina christiana'' dicit, tantum quatuor esse dili- genda ex caritate, scilicet Deum, se ipsum, proxi- mum et corpus proprium ; sed ctiritas sive dilectio non est aliquod horum: ergo non est diiigenda ex caritate.
2. Item, duplex est dilectio, scilicet concupi- scentiae et amicitiae; si ergo caritas sive dilectio diligitur, aut ergo dilectione concupiscentiae, aut amicitiae. Non amicitiae; constat, quia amicitia est inter simiies et amor, quo aliquis optat alii bonum; caritali autem nemo optat bonum. Item, nec con- cupiscentiae; quia concupiscentia est rei non habitae: ergo cum ex caritate nemo diligat nisi " habens ca- ritatem, ergo ex caritate non potest quis concupi- scere caritatem. — Si tu dicas, quod concupiscit augmentum caritatis , hoc non solvit, quia ego non quaero, nisi utrum caritas habita, secundum quod habita est, possit amari.
3. Item, sicut se habet fides ad credere, et spes ad actum sperandi , ita dilectio sive caritas ad actum diligendi ; sed nuUus habens fidem credit fidem vel in fidem; quia, sicut dicit Augustinus: "Credens scit. se credere , et videt , se credere" ; credulitas autem est de non visis; similiter autem nullus sperat ipsam spem: ergo a simili nec diligit caritatem ; vel si non est simile , quaeritur : quare non ?
4. Item , si diligens diligit dilectionem , aut eadem, aut alia. Si alia, tunc pari ratione et aliam dilectionem diligit alia; et sic erit abire in infmitum. Si ergo stare est et non contingit abire in infini- tum, si diligit, diligit ' eadem. Sed si hoc; contra: nuUa forma specialis siiper se ipsam reflectitur nisi de primis intentionibus , sicut unitas, veritas, boni- tas ; unde nullo modo dicitur albedo alba : ergo nec dilectio dilecta. et sic etc.
Conclusio
Caritas creata non amore amicitiae diligenda est, sed aniore tim comwpiscentiae tum compla- centiae.
Respondeo: Dicendum, quod accipiendo dile- . ctionem, secundum quod Deus dilectio est, constat utique, quod ex caritate est diligenda. Sed accipiendo dilectionem, secundum quod est habitus gratuitus, . sic utique ^ diligenda est, sed non super omnia.
Ad intelligentiam autem obiectorum notandum, : quod triplex est amor, scilicet amicitiae, quo ali- quis optat alicui homm ^ ; concupiscentiae , quo ali- quis sibi desiderat aliquid : et complacentiae , quo aliquis requiescit et delectatur in re desiderata, cum praesens est'.
Dico ergo , quod caritas amore amicitiae nullo . modo est amabilis, quia non est beatificabilis; amore ' comwpiscentiae est amabilis ex caritate, secundum quod diligens desiderat amplius diligere; amore vero" complacentiae , scilicet quod diligens acceptat ipsam dilectionem , qua Deum diligit , hoc " diligenda est caritas, secundum quod iam habetur, eo quod ipsa est bonum valde acceptabile.
1. His visis, patet responsio ad duo prima. Nam - ratio illa ex auctoritate .\ugustini de Doctrina chri- stiana currit solum quantum ad dilectionem aniici- tiae, quia Augustinus loquitur de amabili. cui ali- quis optat bonum.
2. Quod secundo obiicitur ' similiter patet. Quam- vis enim caritatis habitae, secundum quod habila, non sit concupiscentia, nihilominus tamen est com- placentia. — Posset tamen dici , quod spiritualis di- -' lectio * et possessio excitat ad desiderandum , dum reficit, et reficit, dum excitat: ideo simul manent concupiscentia et complacentia.
3. Ad illud quod obiicitur tertio de flde et spe, dicendum , quod non est simile ; quia aclus ° fidei de se dicit imperfectionem , similiter et spei ; alter enim est rei non visae, alter rei non habitae; et ideo si talis actus reflecteretur, diminueret de ra- tione habitus ; unde qui credit credulitatem , non habet eam '" , et spem similiter ; et ideo hae virtutes evacuantur in patria. Sed dilectio est actus comple- tionis et perfectionis, sicut scientia; unde sicut per- fccte scit qui scit, se scire, ita perfecte dihgit qui amat dilectionem.
4. Ad illud quod obiicitur, aut eadem, aut alia etc; dicendum, quod eadem quantum ad habitum, sed alia quantum ad actum.
Et quod obiicitur, quod specialia " iioii refle- ctuntur; dicendum, quod reflexio in forma aliquando i venit ex natura^-; et sic est in generalibus ; ali- quando venit ratione eius, in quo est; et sic est in forrais, quae sunt in potentiis natis supra se con- verti, et in quantum supra se convertuntur. Et quoniam potentia cognitiva se ipsam cognoscit, "et voluntas est instrumentum se ipsum movens '^", ideo per scientiam aliquis se et scientiam novit, ct per caritatem se et ipsam diligit.
Et si quaeratur" ratio, quai'e potenti-i intellecliva . nata est supra se redire et voluntas, alibi dicetur'°:i sed modo tantum sufficiat , quia sunt simplices po- tentiae et in substantia simplici fundatae et organo non alligatae; et ideo patet , quod non est simile illud quod obiici consuevit: in sensibus alia est potentia, quae videt, et aUa, quae '" videt, se videre : quod similiter debeat esse in intellectu.