I, Distinctio 17, Pars 1, Divisio textus
I, Distinctio 17, Pars 1, Divisio textus
Terminata parte, iu qua Magister egit de proces- sione Spiritus sancti visibili, in hac parte agit de invisibiii. Et dividitur haec pars in duas. \nprima determinat Magister Spiritus sancti invisibilem ' mis- sionem secundum suam opinionem. In secunda vero, quia sua opinio habuit multos impugnatores, ponit opinionis suae defensionem , ibi : Hie quaeritur , si caritas Spiritus sanctus est.
Prima iterum pars habet duas : in prima, mis- sionem Spiritus sancti invisibilem noti/icat; in se- cunda confirmal, ibi: Ne autem in re tantaaliquid de^nostro etc.
Item, prima pars, in qua notificat, liabet duas, in quarum prima praedicit suam intentionem, ibi: lani nunc accedamus ad assignandam ; in secunda, supposito, quod Spiritus sanctus sit amor, quo dili- gimus Deum et proximum , ostendit, ipsum invisibi- liter mitti , quando in nobis eflicit hunc effectum ; et hoc facit ibi: Hoc autem ut intelligibilius doceri etc.
Ne autem in tanta re. Haec est ^ secunda pars, in qua posilionem suam confirmat; et dividitur liaec pars in quatuor partes. In prima ostendit, quod amor, quo diligimus Deum, est Deus, et' similiter amor, quo diligimus proximum. In secunda vero ostendit, quod amor ille proprie est Spiritus sanctus, ibi: Cumau- tem fraterna dileclio sit Deus etc. In tertia ostendit , quod Spiritus sanctus est caritas, non causaliter, sed essentialiter et formaliter loquendo, ibi: Sed ne forte aliquis dicat, illud dictmn. Quarto et ultimo con- cludit", tanquam manifestatum iam, quod Spiritus sanctus tunc mittitur invisibiliter, quando nos facit Dei et proximi dilectores, ibi: Ex praedictis clare- scit, quod Spiritus sanctus caritas est etc.
On this page