Text List

I, Distinctio 16, Dubia

I, Distinctio 16, Dubia

Dub. 1

In parte ista sunt dubitationes circa litteram, €t primo dubitatur de hoc quod dicit, quod Filius in quantum missus , icl est factus, niinor est Patre. Contra quod sic obiicitur: omnis actus, secundum quem aliquem contingit fieri minorem, est indigni- tatis. Si ergo Filius ratione missionis est minoratus, ergo missio pertinet ad indignitatem '. Iteni, quan- documque aliquis de aequali fit minor, mutatur; sed Filius ante missionem erat aequalis, et modo est minor: ergo etc.

Respondeo: Dicendum, quod quaedam dicuntur de Filio Dei per essentiam, quaedam per ^ unionem, quae tanta fuit, ut faceret hominem Deum et Deum hominem. Essentialiter loquendo, nullo modo Filius Dei est ininor: sed hoc dictum est per unionem, quia omnia quae dicuntur de homine, possunt dici de Filio Dei; et ita patet, quod nulla ex hoc est indignitas , nulla mutabilitas in eius persona; et sic solvitur utrumque obiectum, quia utraque ratio procedit, intellecto ^ quod secundum eandem naturam fieret minor, secundum quam erat aequalis, et ita desineret esse aequalis. Nunc autem simul est minor et aequalis^

DUB. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod .se ipso etiani minor est Filius. Videtur enim male di- cere, quia maior diversitas importatur per hoc quod est maior et minor , quam per hoc quod esl alius et alius , quia prima non cadit in divina natura^ secunda sic. Si ergo haec est vera: Filius est minor se, ergo et haec: Fihus est alius-et alius, et ita duae personae, quod non conceditur.

Respondeo: Dicendum, quod verum est, quod maiorem diversitatem dicunt maior et minor , quia diversitatem virtutis et naturarum; sed ad hanc^ diversitatem , quamvis sit maior , non sequitur diver- sitas in persona, quia plures naturae possunt esse in una persona. Quoniam ergo in Christo cadit di- versitas naturarum et ita virtutum , non autem per- sonaruni: ideo dicitur maior et minor ratione di- versarum virtutum , non autem alius et alius, cum non habeat diversas personas ^

DUB. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod "mino- ratus est paulo minus ab Angelis". Videtur enim falsum , quia super illud ad Hebraeos secundo ' : "Eum qui modico quam Angeli minoratus est", dicit Glossa: "Natura humanae mentis, qualem Christus assumsit , quae nullo peccato potuit depravari, solus Deus maior est". Item, beata Virgo, quae est pure creatura, est super omnes Angelos exaltata: ergo etc.

Respondeo: Dicendum, quod est loqui de Chri- sto iu comparatione ad Angelos quantum ad quatuor, scilicet quantum ad qratiam et quantum ad natu- ram mentts et quantum ad natwram corporis et quantum ad statum passibilitatis. Quantum ad gra- liam est simpliciter maior; quantum ad naturam mentis saltem non fuit minor, quia, sicut dicit Glossa ' : "Minor Angelis fuit corpore, non mente" ; quantum ad naiuram corporis minor fuit ; quantum autem ad statum ^ passibilitatis fuit minor et modico minoratus, quia status passibilitatis in statum gloriae et honoris paulo post convertendus erat^

DuB. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit Hilarius, quod Pater est maior Filio, quia si verum est quod dicit, cum idem sit in Deo sapientia, potentia, bo- nitas et magnitudo: ergo si* maior est, et est po- tentior et sapientior et melior. Praelerea , in Deo non est magnitudo molis, sed virtutis: ergo si Pater est maior, est potentior; quod stare non potest. Item, maior aut dicit essentiam, aut notionem. Non essen- tiam, quiaessentia sunt aequales; si notionem, quaero: quam ? Si tu dicas, quod paternitatem ; contra: comparalio securiflum raaius et ^ minus non atten- ditur nisi in comparticipantibus , unde non dicitur: cygnus est albior corvo; sed Filius non est com- participans paternitatem : ergo etc. Item quaeritur : quare ^ non dicitur maior Spiritu sancto ?

Respondeo : Dicendum , quod in Patre est aucto- ritas respectu Filii et Spiritus sancti, in Filio respectu Spiritus sancti, et ideo in Patre maior auctoritas et maior fecunditas; et quia nullum nomen ita competit ad exprimendam auctoritatem , sicut hoc nomen ma- gnus : ideo dicit Hilarius , quod Pater est maior Filio. Ex hoc patent obiecta, quia maior non dicit essen- liam, sicul potentia et sapientia , sed dicit notionem. Si quaeras: quam? dico, quod dicit notionem commu- Ad «luaesiio- , niter, sed tamen in ratione principii, sicut subau- ctoritas in ratione emanantis'; et hinc est, quod Pater dicitur maior Filio, quia etsi uterque habeat notionem in ratione principii , Pater tamen in ratione principii tantum * , et ideo plus habet de ratione au- ctoritatis; Spiritus autem sanctus nullius personae est principium, et ideo non comparatur eis secun- dum maioritatem ".

DuB. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Maior itaque donans est, sed minor etc. Videtur enim falsum , quia quocumque modo accipiatur maior, dicitur relative ad minorem: ergo si est ponere Patrem maio- rem, est ponere Filium minorem. Item, Pater di- citur maior, quia habet auctoritatem supra Filium: ergo cum Filius habeat subauctoritatem respectu Patris, debet dici minor. *

Respondeo: Dicendum, quod nihil impedit, quare Filius non dicatur minor Patre ratione subauctori- tatis , sicut Pater maior '", nisi quia nomina indigni- tatis in Deo non debent ad usum trahi; vel quia sancti Doctores , quantum possunt , se elongant ab haereticorum fallacia. Ideo cum Hilarius dixisset Pa- trem maiorem, noluit, quod Filius diceretur minor, ne videretur illa maioritas non tantum auctoritatis , sed etiam inaequalitatis. Et quamvis Hilarius diceret in Patre auctoritatem, non tamen legitur dixisse in Filio subauctoritatem ; sed illud verbum est additum in consuetudinem disputantium ".

PrevBack to TopNext