Text List

I, Distinctio 18, Divisio textus

I, Distinctio 18, Divisio textus

Haec est tertia pars huius partis . in qna Magi- 1 ster agit de processione Spiritus sancti teniporali. Determinato enim principio, a quo Spiritus sanctus procedit, determinato etiani modo, secundum quem procedit, determinat hic Magister proprietalmn, se- cunduni quani convenit ei temporaliter procedere; et haec proprietas est donuni; et de hac in lota praesenti distinctione intendit agere. Dividitur autem haec pars in quatuor partes secundum quatuor quaestiones, quas niovet.

In prima quaerit et determinat, utrum Spi- ritus sanctus sit donum . in quo ^ alia dona do- nantui'.

In secunda quaerit, utrum Spiritus sanctus sit eadem ratione datum et donum, ibi: Praeterea dili- genter considerandum est, cum Spiritus sanctus dicatur donum et daium.

In tertia quaerit", cum non solum Spiritus sanctus . sed etiam Rlius sit datus . quare non dicitur Filius noster, sicut Spiritus noster, ibi: Hic quaeritur, utrum Filius , cum sit nobis da- lus etc.

In quarta et ultima quaerit, cum Spiritus san- ctus sit donum relative, quomodo possit a se dari; si eniin a se donatur', videtur Spiritus sanctus ad se relative dici, et hoc facit ibi: Post haec quae- ritur , utrum Spiritus sanctus ad sc ipsum re- f

eratur.

Ceteris partibus indivisis remaneiitibus , quia specialiter prosequitur quaestiones praedictas, media sive secunda pars, quae est de differentia doni vel ' dati, habet quatuor partes. in prima quaerit et de- terminat, quod non eadein ratione Spiritus sanctus dicitur donum et datum, quia donum est ab aeterno, sed datum ex tempore. In secunda vero contra hoc, scilicet quod Spiritus sanctus sit donum aeternaliter, obiicit, ibi: Sed quaeritur, cui donabilis, utrum Patri, vel Filio. In tertia vero, quia in solutione dixerat quoddam dubium, ideo incidenter raovet et determinat iUud, ibi: Hic oritur quaestio, si Filiu^ nascendo etc. In quarta vero et ullima redit ad pri- mam solutionem, ostendens, quod Spiritus sanctus aeternaliter donum est, quia eo ipso est donum, quo procedit a Patre et Filio et hoc facit ibi: Ex prae- dictis patel, quod Spiritus sanctus sempiterne do- num est.

PrevBack to TopNext