Text List

I, Distinctio 17, Pars 2, Dubia

I, Distinctio 17, Pars 2, Dubia

Dub. I

In parte ista inciduut dubitationes circa litte- ram, et primo de hoc quod dicit, quod Chrislo non ad mensuram datus est Spiritus. Videtur enim falsum, quia omne finitum habet mensuram: ergo si Christo datus est Spiritus non ad mensuram, Christo datus est Spiritus infinitus. Sed contra lioc est, quod omnia creata sunt finitae capacitatis.

Respondeo: Hoc infra melius patebit '; nunc tan- lummodo sufTiciat, quod lioc vel est dictum propter gratiam unionis, quae fecit, quod omnia quaeDei sunt, sint ilUus hominis ; vel propter gratiam capitis , quia in Christo est gratia ad omnes actus non arctata, sicut in capite vigent omnes sensus. Unde illa deternii- natio non privat finitatem, sed privat determinationem ad ahquem actiim sive speciale donum ^.

DUB. II.

Itein quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, quod caritas est animi nostri rectissima affectio. Videtur enim male dicere, quia nullus habitus est affectio; caritas est virtus et ita habitus: ergo non est affectio.

Respondeo: Dicendum, quod affectio dicitur qua- drupliciter : uno modo ipsa vis affectiva ; alio modo dicitur affectio passio vis affectivae, ut gaudium et dolor et huiusmodi; tertio modo dicitur acius po- tentiae affectivae " ; quarto modo dicitur habitus af- fectivus, sicut intellectus uno modo dicitur habitus principiorum , qui * est regula intellectus : et hoc modo accipitur, cum dicitur, quod caritas est affe- ctio; et similiter accipit Bernardus ', cum dicit, quod virtus est affectio ordinata.

DUB. III.

Itein quaeritur de boc quod dicit Magister , quod caritas intus operatur alios actus atque motus, mediantihus aliis virtutibus. Videtur enim dicere contra illud quod dicitur ad Galatas quinto^: Fides per dilectionem operatur.

Respondeo : Dicendum , quod quamvis illud pos- sit sustineri, quod caritas operatur mediantibus aliis virtutibus tanquaiu ministris , et aliae nihilorainus per caritatem adiuvantem et dirigentem; tamen so- lutio Magistri, tpiam hic facit, non valet, quia Ma-soiuuo gister petit principium in solvendo. Supponit enim vaiet. in solutione oppositum eius quod probatur. Cum enim Spiritus sanctus non efficiat in nobis opera aliarum virtutum sine habitibus mediis, qunmodo efflcit in nobis opus dilectionis ? Si tu dicas, quod ipse dilectio est, similiter possum dicere, quod Fi- lius est Sapientia et Verbum, ergo pari ratione sine habitu medio debet illuminare intellectum. Et propter hoc Magistri opinio non est ita ' probabilis nec quan- tum ad rationes nec quantum ad auctoritates. Quod patet, si attendantur praedictae solutiones. In omni- bus enim solutionibus Magister petit quod est in principio ".

DuB. IV.

Iteni quaeritur de hoc quod dicit, quod Spiri- riius sanctus non dividitur. Videtur enim dicere falsum , quia Numerornm undecimo ' dicitur , quod Dominus dixit Moysi: Auferam de spiritu tuo etc. Item, primae loannis qnarto^: De Spiritu suo dedit nobis; si dedit de Spiritu , videtur, quod vel totum dedit, vel divisit in partes.

Respondeo: Dicendum , quocl Spirilus sanctus est in semetipso simplex et ideo in se indivisus ; sed in effeC;tibus est multiplex, et ideo quantum ad effectum dividitur, quia non datur singulis ad omnia. Et hinc est — quia ' plenius datus est Moysi quam aliis — quod ideo dicit: Auferam de spiritu tuo; et quia non ad omnia datur nobis, ideo dicit beatus loannes : De Spiritu suo dedit nobis.

PrevBack to TopNext