I, Distinctio 19, Pars 1, Divisio textus
I, Distinctio 19, Pars 1, Divisio textus
Terminatis duabus partibus, in quibus Magister egit de his quae pertinent ad essentiae unitatem et personarum pluralitatem singillatim, hic incipit tertia pars, in qua determinat personarum aequali- tatem , quae simul respicit ' pluralitatem et unitatem. Et haec pars habet tres partes. In prima proponit. jn quibus consistat aequalitas. In secunda probat spe- cialiter, ibi: Nunc superest ostendere, quomodo etc. In tertia, quia in probando propositiones dubias di- xerat, in quibus dictio exclusiva generat ambiguita- tem, ideo determinat, qualiter dictiones exclusivae .accipiantur in divinis, infra distinctione vigesima prima: Hic oritur quaestio ex praediciis trahens 07iginem.
Prima pars", in qua proponit ea, in quibus aequalitas consistit, habet duas partes. In prima parte proponit, quod consistit in his tribus: aeternitate, magnitudine et potestate. In secunda, ne crederentur haec tria diversa, ostendit, quod haec sunt idem in Deo, secundo capitulo^: Cumque enumermitur ista quasi diversa etc.
Nunc superest ostendere , quod magnitudine. Haec est^ secunda pars, in qua probat aequalitatem, et dividitur haec pars in duas. Supposito enim, quod in divinis sit aequalitas quantum ad aeternitatem, ostendit primo aequalitatem quantum ad magnitudi- nem; secundo quantum ad potestatem, infra distin- ctione vigesima : Nunc ostenderc restat, quomodo ali- qua etc. Prima iterum pars habet duas. In prima probat aequalitatem magnitudinis per essentiae unitatem. Secundo probat aequalitatem, excludendo omnem inaequalitatem, sibi: Sed iam nunc ad propositum redeamus. Prima pars, in qua probat personarum aequalitatem quantum ad magnitudinem, habet duas. In prima probat per essentiae indivionem; in secunda per illam eadem ostendit, esse in personis circumincessionem, ibi: Et inde est, quod Pater dicitur esse in Filio.
On this page