Text List

I, Distinctio 19, Pars 2, Dubia

I, Distinctio 19, Pars 2, Dubia

DUB. 1.

In parte ista sunt dubitaliones circa litteram et pritno cle hoc quod dicit: Oret, ut quod credit intelligat. Videtur enim improprie loqui, quia nuUus orat quod non desiderat, nuUus desiderat quod non considerat , nullus considerat quod non cognoscit vel intelligit: ergo a primo, si oral , ut intelligat , intel- ligit'. Item, nullus assentit rei, quam mente non intuetur sive concipit: ergo nullus assentit rei, quam non intelligit, quia intelligere est mente intueri.

Respondeo: Dicendum, quod intelligere dupli- inteiiigeie citer dicitur: uno modo idem est quod cognoscere, ujiiciter. quid esl' quod per nomen dicitur: alio modo idem est quod ratione comprehendere. Primo modo ante- cedit fidem , quae est ex auditu '; secundo modo consequitur, quia nulla ratio humana sufQcit ad manifestanda credibilia , nisi intellectus fide ^ illu- stretur et captivetur.

DUB. II.

Item quaeritur de hac solutione Magistri, qua dicit: Aliqua differre numero , quae sibi in compu- tatione non adiungunfur. Videturenim male dicere, quia illi computationi aut respondet aliquid in re, aut nihil. Si aliquid respondet: ergo non differt a praecedenti differentia; si nihil respondet: ergo di- stinctio sive computatio nostra super^ vanum fun- ilata est.

Respondeo: Dicendum , quod computationi no- slrae , cum dicimus unus , duo , tres , aliquid re- spondet. Sed illud non est diversitas numeralis , sed distinctio personalis ; unde in divinis non dicitur esse immerus nec differentia secundum numerum, nisi addatur secundum numerum personarum , qui dicit distinctionem in hypostasibus, non in natura; ideo quamvis dicantur tres personae . non tamen est ibi ternarius , sed trinitas''.

DUB. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod cum Deus dicatur trinus, non debet dici triplex. Vide- tur enim conlra illud quod dicitur Sapientiae septi- mo ' , quod Spiritus sapientiae cst midtiplex, ergo duplex vel quadruplex: ergo etc. Item , Isidorus ' dicit, quod "Trinitas est multiplex et numerabilis". Ftem, ratione videtur, quia pannus unus, in sub- stantia duphcatus, dicitur duplex, triplicatus triplex: ergo si una est suljstaiitin iii IimIjus hypostasiljus , videtur triplicari in eis el ita ' triplex ilici.

Respondeo: Dicenduui. ([uod distinctio persona- i-uni non potest signillcari per additionem termiiii nuineralis- ad lioc noinen Dem nisi huius nominis trinm, quod specialiter ad hoc inventum est , ut 1i""°*c''"f significet pluralitatem in suppositis cum unitate for- mae. Quia ergo hoc nomen tripkx dicit distinctio- iiem simpticiter in termino cui additur, vel qnan- tuin ad Ibrmam, vel quantnm ad partium multipli- cationem , et quia * in Deo iion cadit multiplicatio nec quantum ad formam , nec quantum ad partes: ideo nullo modo potest dici triplex.

Quod ergo obiicitur , quod * dicitur mulliplex ; Muiiipie^c iiicendum , quod istud est dictum causalitater , quia aiiier. multorum et vanorum donorum efiectivum est principiimi^ in quibus esl vera diversitas; non sic in personis. — Quod dicit (sidorus, improprie di- ctum est et exponendum est. — Ad illud , quod idem pannus dicitiu- triplex"; dicendum, quod ve- rum est, sed tamen secundum alias et alias partes; et quia in Deo non est alietas partium nec lormae, ideo non potest dici triplex'.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod in rebus corporeis plus sunl duae quam una. Videtur enim instantia esse, quia ignis cum ferro non est ' maius quam ferrum per se, sive lux cum aere. Si lu dicas, quod non sunt corpora; obiicitur, quod corpus glo- riflcatum simul est cum non glorificato, et tantum locum occupat non glorificatum per se, quantum cum glorioso: ergo non sunt maius, quia corpus maius maiorem occupat locum.

Respondeo: Dicendum, quod .\ugustiiius " lo- quitur de rebus corporeis, quarum quaelibet est ^,, J"^*^ corpus; sed ignis in ferro et lux in aere non est ° corpus, sed proprietas corporis. Praeterea notanduni, quod Augustinus non accipit hie" maius extensive, sed accipit plus quantum ad veritatem existentiae vel essentiae. Cum enim non sit summa veritas in qualibet re, plus est de veritate existentiae in dua- bus rebus ciuam, in una , quamvis non sit ibi plus de latitudine distantiae sive de extensione " magni- tiuhnis vel capacitatis contentivae.

PrevBack to TopNext