I, Distinctio 19, Pars 2, A. 1, Q. 4
I, Distinctio 19, Pars 2, A. 1, Q. 4
Utrum in divinis differentia secundum numerum possit poni.
Quarto et ultimo quaeritur , utrum in divinis sit ponere diiTerentiam secundum numerum. Et quod sic, videtur.
1. Damascenus in tertio libro: "Numero, non natura differunt hypostases" ; et loquitur de divinis hypostasibus.
2. Item. omnia quae contingit vere numerari , necesse est differre numero; sed hypostases vere contingit numerari, ut dicantur duae et tres: ergo vere cadit in eis differentia secundum numerum.
3. Item, omnia quae differunt re, aut differunt genere, aut specie, aut numeio, aut nulio motlo difTernnt ". Sed impium est dicere , quod hypostases nullo modo ditTerant : ergo saltem numero diffei'unt.
4. Item , unitas secundum ' numerum non re- spicit unitatem formae, sed suppositi — quod patet: hoc enim album et liic sedens, demtmstrato Petro , est unmTi numero — ergo ab oppositis diversitas se- cundum numerum non respicil diversitatem naturae, sed suppositorum ; sed in Deo est pluralitas suppo- sitorum. quamvis non sit diversitas naturarum: ergo etc.
5. Item, idem el diversum siifficienter dlvi- duiit ens': ergo omne quod est ad alterum com- paratum, aut est idera specie, aut diversum; aut idem numero , aut diversum. Ergo Pater, comparatus Filio% aut est idem numero, aut diuersus.Si idem; sed quandocumque aliqua duo sunt eadem numero , unum vere praedicatur de altero: ergo possum di- cere: Pater est Filius, quod est^ contra fidem. Si diversus numero: ergo in divinis cadit diversitas secundum numeruni.
Sed contra : 1 . Ambrosius super secundam Epi- Fandameuia.stolam ad Corintliios , et Magister recitat inlittera^: "Ibi vere unitas , ubi nulla diversitas": ergo non est ibi diversitas secundum numerum, cum sit aliqua diversitas, scilicet diversitas secundum nu- Tuerum.
2. Item, Boethius in libro de Trinitate capitulo secundo: "Nulla est in Deo diversitas, nulla ex diversitate piuralitas, nulia ex accidentibus multi- tudo": ergo nec differentia " secundum numerum.
3. Item, diversitas secundum numerum solum venit ex parte materiae; unde dicit Philosophus", quod "omnino materia numerabiliter est" ; sed in divinis non cadit materia aliqua: ergo nec diversitas secundum numerum.
4. Item, quaecumque differunt numero, nume- rant' omnia quae sunt in se ipsis, saltem omnia quae sunt ibi ex parte formalis principii. Hoc palet, (juia enim Petrus et Paulus sunt duo, ideo duo ho- mines> duo animalia, duo alba, et sic de singulis: ergo si Pater et Filius* sunt numero differentes, ergo habent duas naturas, et duas essentias: ergo sunt duo dii, quod est contra catholicam fidem.
o. Item, quaecumque differunt numero, sUnt separabilia imaginatione vel intellectu-; sed Pater et Filius nullo modo sunt separabiles, nec re' nec intel- lectu, in divinis, quia una persona est in alia et e converso: ergo nec ditferunt numero.
(). Item, quod non est multiplicabile nec mul- tiplicatum est unumnumero; sed divina natura non est multiplicabilis nec multiplicata : ergo est unum numero "; sed quaecumque sunt ununi numero, non possunt differre numero: ergo si essentia vel natura divina ceteras complectitur personas, impossibile est, quod personae numero differant.
Conclusio
In divinis non est ponenda differentia secundum numerum, licet personae numerentur
Respondeo : Dicenduni , quod in diviois non est concius ponere differentiam secundum numerum. Et huius pSiis!" ratio sumi potest et a posteriori et a priori.
A posteriori: quoniam omnia quae differunt natio ; numero, consequitur ista passio, quae est numerus; "*'"" numerus autem est aggregatio multitudinis , in qua plus est in toto quam in singulis partium ". Haec autem aggregatio est ex his solum, quae habent uni- tatem limitatam, quae plus est cum alio quam per se ipsam. Limitatio autem venit per additionem. Ad- ditio autem perducit ad compositionem cum materia, quae facit esse hic et nunc , et tantum et non plus; et ita non est diversitas secundum numerum nisi in his, in quibus est distinctio per additionem et compositionem et materiam. Et '^ haec distinctio non cadit in Deo, ideo nec diversitas secundum nu- merum.
Alia ratio est a priori: quia in quolibet, quod Rauo a intelligimus ut completum , intelligimus sub ista du- ''"°"' phci conditione, scilicet per modum quo est et quad est; et unitas quidem sive identitas secundum spe- ciem vel genus venit " a parte eius quod est quo, secundum divefsos status sive completionem maio- rem et minorem. Unitas vero, vel diversitas secundum nunierum venit a parte ipsius quod est secundum esse, sive prout est in supposito '^ individuo. Sic autem ista duo coniuncta sunt in onmibus, quod numerato ipso quod est, necesse est , numerari ipsum quo est. Cum ergo in omnibus, quae differunt numero, nu- meretur ipsum quod est, necesse est, quod multi- plicetur in illis ipsum quo est.
Et '" quia ad diversitatem secundum numerum concurrit diversitas ipsius quo est et quod est et qui c.sV, iil ost miliinir. rri iialiinu' i.'l ■tiipposili sive hyiioslasis, sed [irincipaliliT iiisins iiiioil i'.sl; cum in (livinis iiiio f.il sive essenlia propter sumuwni simpli- eilateni nullo modo sit multiplicabilis: icleo necesse est, (|U()(I ipsum (luod est similiter remaneat in(ji- stinctnni: et ideo impossibile est. quod cadat ibi comi«sio2. diversitas secundum nunierum. Nec tamen unum est nimiero: quia ipsum qiiod esl unum numero ' in creaturis non est dicibile de pluribus: sed in divinis ipsum quod est, quamvis sit unum, tamen de plu- ribus est dicibile. Et ratio huius est, quia idem est ibi qiio est et quod est, quantum - ex parte rei. Et ideo. sicut quo esl est communicabile pluribus, quamvis non inultiplicabile. ita ipsum quod est. Unde Coneiiisio 3. possumus diccie . ([uod plnralitas pcrsonarum me- dium tenet inter idem nuuiero et dirersum. Quam- vis enim ipsum quod est non numeretur, numera- tur tamen ipse qui est; unde sunt ibi plures qui.
1. Et hoc vult dicere Damascenus, cum dicit: "Numero. non natura diilerunt hypostases". Per hanc enim additionem: non natura, ipse contraxit differenliam secnnduin lunuerum sive distraxit a propria ralione '. riide ifise dicit primo libro ca- pitulo octavo: "Oportet scire, quod aliud esl dif- lerre re, aliud ratione. In omnibus creaturis hypo- stasum divisio re consideratur, communitas vero ratione; in summa vero et supersubstantiali Trini- tate est e conversn". Unde cum diversitas secundum numerum faciat sive notet diversitatem in re et natura , proprie loquendo , nisi nomen diversitatis se- cundum numerum distrahatur ad distinctionem sup- Noiandnm. positorum, uou est concedenduni , quod sit ibi diver- sitas secundum numerum , sed secundum numerum ' per.mmrum sive hypostasum. Et hoc vult dicere Damascenus, quando dicit, quod hypostases differunt numero, non, inquam, numero, qui dicat" diversi- tatem in re et natura, sed qui dicat differenliam in proprietatibus et relationihus , natura semi)er nia- nente unica et indivisa. Ex hoc patet illud Damasceni.
2. Ad illud quod secundo obiicitur , quod nume- ro differunt ea quae numerantur; dicendum, quod verum est, quod ° eo modo diflerunl, quo numeran- tur; sed non nuinerantur nisi quantum ad personas; et ita non diflerunt nisi numero hypostasum et pro- prietate.
3. Ad illud quod obiicitur, quod quae differunt re etc; distinguendum est in hoc nomine re'', quia^. potest dicere naturam sive essentiam , et potest dicere personam. Si •dicat essentiam et naturam, verum est; si pcrsonam, falsum est, et non habet locum illa divisio.
4. Ad illud quod obiicitur, quod unitas numero respicit identitatem suppositi; dicendum, quod si suppositum dicatur ipsum quod est , tunc habet ve- ritatem. Si aulem dicatur ipse qui est sive persona, non habet veritatem nisi in his, in quibus differt quo est et quod est. Unde proprie loquendo, diver- sitas secundum numerum sequitur ipsum quod est; et ideo ' in divinis non habet locum.
5. Ad illud quod obiicitur ° , quod idem et di- versum sufQcienter dividunt ens, ergo idem numero, vel diversum; dicendum, quod illud verum est in ente , quod natum est numerari , sicut '° ens creatum ; sed in ente increato hoc deficit. Unde Hilarius de Trinitate ": "Deum ex Deo natum nec eundem na- tivitas nec ahud esse permittit": et ita, sicut prae- dictum est, tenet medium inter idem numero et diversum.