I, Distinctio 1, Art. 1, Q. 1
I, Distinctio 1, Art. 1, Q. 1
Utrum uti sit actus voluntatis, an rationis, vel omnis potentiae.
Circa primum ' de lUi, quid sit per essentiam , utrum sit actus voluntatis, an rationis, sic proceditur. Quod sit actus voluntatis ostenditur sic.
1. Ab actu utendi denominatur unusquisque Fnndamcni.-i.boniis ^; sed nullus dicitur bonus nisi ab actu vo- luntatis: ergo actus utendi pertinet ad voluntatem.
2. Item , Augustinus decimo de Trinitate ^ : "Uti est assumere aliquid in facultatem voluntatis": ergo uti est actus voluntalis.
3. Item , hoc videtur per divisionem ipsius uti contra alia , quia decimo de Trinitate ^ dividit Au- gustinus haec tria, ingenium, doctrinam et u^uni , et dicit , quod ingenium respicit , quid homo possit , doctrina , quid homo sciat , usus , quid ^ veiit : ergo usus est actus voJuntatis.
4. Item, "Opposita nata sunt fieri circa idem "" ; sed uti et abuti sunt opposita , ergo cum abuti sit solius voluntatis , quia eius solius est peccare : ergo et uti similiter erit actus solius voluntatis.
CoNTRA : 1. Usus sive assuefactio est via in habi- Ad opposi- tum acquirendum ' ; sed omnis potentia nata est '"" acquirere habitum : ergo uti videtur esse omnis po- tentiae.
2. Item , oranis potentia mediante operatione sua ordinatur in finem * ; sed eo dicitur aliquid utibile sive uti, quo in flnem est ordinabile; sed ordinari in flnem mediante propria operatione est omnis po- tentiae: ergo et uti similiter.
3 Item, sicut Augustinus dicit et habetur in littera °, uti est id quod in usum venerit referre etc. Sed eius est referre , cuius est conferre ; sed conferre est solius rationis, ergo et referre : ergo et uti a de- flnitione.
4. Item , ars utitur suis instrumentis '° ; sed ars est in potentia rationali sive cognitiva, cum sit scientia: ergo cuin habitus et actus sint eiusdem potentiae, si ars est in potentia rationali, et usus similiter erit in eadem.
CONCLUSIO.
Uti quinque modis potest intelligi : si sumilur com- munissime et communiter , est actus omnis potentiae ; si sumitur proprie , magis proprie et propriissime , est actus voluntatis.
Respondeo " : Dicendum , quod uti quinque mo- uii s dis accipitur, et secundum hoc diversiflcatur secun- Ss. dum rem et secundum deflnitionem.
Accipitur enim usus sive uti communissime , secundum quod dividitur contra otium vel otiosila- tem , pro naturali operatione debita cuilibet rei , sive ad quam unaquaeque res ordinatur, et secundum hoc dicit Philosophus ' : "Cuius usus bonus etc.".
Secundo modo dicitur communiler ; et sic usus dividilur contra dissuetudinem. Et hoc modo defini- tur a Victorino': "Usus est actus frequenter ehci- tus a potentia", et hoc modo potest dici , quod est actus omnis potentiae nec addit super actum nisi frequentiam.
Tertio modo accipitur uti praprie; et sic di- viditur contra habitus memoriae et intelligentiae , scilicel^ contra ingenium et doctrinam. Et sic defi- nitur ab Augustino decimo de Trinitate: "Uti est assumere ahquid in facultatem voluntatis", et sic dicit actum vohmtatis proprie.
Quarto modo accipitur magis proprie ; et sic dividilur contra actum quietativum , scilicet con- tra frui. Et sic definitur ab Augustino ^ : "Uti est assumere aliquid in facultatem voluntatis propter ahud", et sic est actus voluntatis ut ad ahud re- latae.
Quioto accipitur propriissime ; et sic dividitur contra actum inordinatum, scihcet coUrd. ahuti. Et sic definitur ab Augustino de Doctrina christiana: "Uti est id quod in usum venerit referre ad id, quo fruendum est", et sic uti dicit actum voluntatis relatum et ordinatum in finem.
Ratio ergo diversarum notificationum est multiplex acceptio eius quod est uti; et ratio multiplicis acceptionis est oppositio eius ad diversa.
Si ergo quaeratur, cuius potentiae est" actus : dicendum , quod, comm.unissime et communiter lo- quendo , est actus omnis potentiae ; et sic non lo- quitur Augustinus ; proprie vero, magis proprie et conciusio % propriissime actus est ipsius voluntatis.
1. Et sic patet primo obiectum in contrarium, soimioop- scihcet quod' sit omnis potentiae. posiiorum.
2. Quod obiicitur secundo , quod omnis potentia referlur in finem per actum suum ; dicendimi , quod illa potentia dicitur uti suo actu, quae est domina sui actus ; et tahs potentiae est referre suum actmii, non tantum referri. Et quoniam sola voluntas est domina sui actus et sola est se ipsam movens, ideo ipsa sola est, cuius est active uti. Aliis autem po- tentiis contingit uti materiahter et passive , quia ha- bent referri, et non referre. Et hinc est, quod ab Augustino dicitur ' : "Uti est assumere ahquid in fa- cuUatem voluntatis" ; facultas enim dicitur eius do- minium , quo faciUter potest in actum sumn tanquam ilhus princeps.
3. Ad illud quod obiicitur, quod rationis est referre; dicendum, quod dupliciter est referre, sci- iicet per collationem et illationem , sicut praemissae referuntur ad conclusionem ; et hoc est rationis , et hoc non est uti. Et est referre per'' incUnationem et ordinationem ad aiiud ; et hoc est proprie volun- tatis, quia potest aiiquid assumere quiescendo ibi, vei aiiud intendendo; et iioc est referre", per quod definitur uti etc.
4. Ad iliud quod obiicitur de arte , dicendum, quod ars dicit quod est operationis, et quod est spe- culationis. Secundum quod dicit " quod est specula- tionis , non habet uti, et sic est rationis ; secundum vero quod dicit quod est operationis , sic extendi- tur ad voluntatem et eam reguiat in utendo.