I, Distinctio 1, Art. 1, Q. 2
I, Distinctio 1, Art. 1, Q. 2
Utrum omni creato utendum sit.
Secundo , viso quid sit nti per essentiam, quae- ritur de utrbiii , utrum scilicet omni creato sit uten- dum. Et quod sic , videtur hoc modo.
1. Proverbiorum decimo sexto ' : "Universa Faninmmu.propter semetipsu77i operatus est Deus": ergo omnia sunt ordinabilia in Deum; sed omne ordinabile in Denm contingit ordinare; sed ordinando ad Deum ordinabile recte utimur : ergo si omnia contingit or- dinare, omnibus est utendum.
2. Item, ens et bonum convertuntur , sicut vult Dionysius -; sed omnia sunt entia: ergo omnia sunt bona. Sed omne bonum diiigendum : ergo omne creatum est diligendum ; sed non est diligendum propter se: ergo propler aliud; sed hoc est uti: ergo uti contingit omni creato.
3. Item , omni virtute contingit recte uti ' : ergo opus omnis virtutis est rectus usus; sed usus ali- cuius virtutis est respectu mali poenae, ut pa- tientiae , alicuius respectu mali culpae , ut poeni- tentiae: ergo malis omnibus, scilicet culpae et poe- nae , contingit recte uti : ergo multo fortius bonis : ergo etc.
4. Item , "Opposita nata sunt fieri circa idem *" ; sed omnibus contingit abuti : ergo omnibus contingit recte uti : ergo ulendum est omni creato.
CoNTRA: 1. Caritas est, per quam recte utimur, Ad opposi- quia omnia ordinantur in finem per caritatem quae- """â– cumque recte ordinantur ; sed sicut dicit Augustinus de Doctrina christiana ^ : "Tantum quatuor diligenda sunt ex caritate et tria tantum creata , ut nos , pro- ximus et corpus propriura": ergo tantuin tria re- feruntur sive ordinantur in finem per caritatem , cum non sit uti recte nisi per caritatem : ergo tantum tribus est utendum, non ergo omni crsato.
2. Item, omnia, quibus utimur, subiacent nostrae voluntati; sed quaedam sunt, quae non subiacent nostrae voluntati , ut necessaria et perpetua : ergo illis non est utendum.
3. Item, omne illud, quo recte utimur, bono fine facimus; sed quaedam sunt, quae nullo bono fine possunt fieri, ut mentiri et talia, "quae mox no- minata coniuncta sunt malo "": ergo talibus non est utendum.
4. Item , virtute non contingit male uti , sicut patet ex eius defmitione ' : ergo ab oppositis malo culpae sive vitiis non contingit recte uti: ergo non omnibus aliis a Deo est utendum.
CONCLUSIO.
Non omni re creata possumus uti ut instrumento necjue ut hahitu tieque ut actu , omni tamen re uti possumus ut obiecto, sed quadrupHciter , â– vel operando, vel acceptando, vel tolerando, vel respuendo.
Respondeo : Dicendum , quod uti aliquo dicitur Q"'?'»»"- . quatuor modis : aut sicut instrumento , quo opera- ^""i^J;,^™ mur , sicut aliquis utitur * instrumento vel organo ; et sic non omnibus contingit uti, utpote potentiis, quae sunt pure naturales, accipiendo uti proprie, sicut accipit Augustinus " ; aut sicut habitu, quo re- gulamur, utpote virtute; et sic non omnibus con- tingit recte uti, ut habitu vitii, quo potius contin- git obliquari ; aut sicut actu, quo movemur; et sic non omni actu contingit bene '" uti , sicut illis quae mox nominata coniuncta sunt malo ; aut sicut obiecto , ad quod inclinamur ; et sic omnibus con- tingit uti et abuti. Omnia enim possunt sumi in fa- cultatem voluntatis ad approLandum yel respuen- dum ; et lioc patet per Augustinum libro octoginta trium Quaestionum ' : "Utimur assumendis vel re- spuendis ad valetudinem, tolerandis ad patientiam, ordinandis ad iustitiam".
Item , Augustinus decimo de Trinitate ' : "Vo- luntas totam intelligentiam capit , dum utor omni eo quod intelligo" ; sed mala intelliguntur : ergo con- tingit uti malis.
Aliter tamen utimur bonis, aliter malis. Ratio Diversiino- euim ordinationis in bonis non tantum est ex parte nisetmaiis. ordmantis, sed etiam ex parte ordmati, quia per se bona sunt utibilia et ordinabilia, et de sui natura; sed in malis ratio ordinationis non est ex parte or- dinatorum , sed potius ex parte ordinantis ; et ideo mala non dicuntur utibilia.
Unde nota , quod , cum uti sit assumere aliquid Aiiadistin- in facultatem voluntatis, hoc potest esse quadrupli- modum u- citer : vel in facultatem voluntatis operantis^, sicut est de his quae proprie pertinent ad usum huma- num ; vel in facultatem voluntatis acceptantis, sicut est dilectio proximi et huiusmodi ; vel in facullatem voluntatis tolerantis , sicut sunt mala poenae ; vel in facultatem voluntatis respuentis, et sic assumuntur mala culpae et ordinantur. Primis duobus modis in- teiligitur illud : "Cuius usus bonus etc.".
1. Ad illud ergo quod obiicitur de caritate, quod soiutioop- tantum tna creata^ sunt diligenda; dicendum, quod diligi aliquid ex caritate hoc est ordinari in sum- mum bonum , qubd per se caritas diligit. Hoc autem contingit duphciter: aut enim contingit ordinare quod natum est devenire in finem ; et sic tantuni tria creata diligenda sunt ex caritate ; aut illud per quod devenire est in summum bonum ; et quia hoc potest esse suo modo per omnem creaturam , omnis crea- tura potest dihgi ex caritate, et omni creatura con- tingit uti.
2. Ad illud quod obiicitur, quod non omnia subiacent voluntati; dicendum, quod aliquid^ dici- tur subesse dominio voluntatis dupliciter : aut quan- tum ad esse ipsius rei; et sic non omnia subiacent; aut quantum ad actum voluntatis, qui est in re- spuendo ipsam rem vel approbando , et hoc " propter se vel propter aliud ; et tali modo omnia subiacent voluntati nostrae, scilicet quantum ad actum appe- titionis vel respuitionis , licet non primo modo.
3. 4. Ad illud quod obiicitur , quod quaedam nullo bono fine possunt fieri, similiter, quod sem- per vitus abutimur ; dicendum , quod obiicitur secun- dum viam , qua contingit uti aliquo ut actu medio ; et sic non contingit ' uti peccato ; vel sicut habitu regulante, sirailiter ; contingit tamen eo uti sicut obiecto recte per motum contritionis et detesta- tionis.