Text List

I, Distinctio 1, Art. 1, Q. 3

I, Distinctio 1, Art. 1, Q. 3

Utrum solo bono creato utendum sit.

Tertio, ostenso, iitrum omni creato sit utendum et ' omni alio a Deo , est quaestio , utrum solo bono creato sit utendum. Et quod sic, videtur.

1. "Omne iionum aut est finis, aut ad finem''" ; Fnndamenia.sed solo bono , quod est ad finem, est utendum, quia ratio utilis est ducere in finem: ergo cum so- lum bonmn creatum sit ad finem , solo bono creato est utendum.

2. Item , omne bonum aut est creatum , aut increatum. Sed si contingit uti bono increato, con- tingit illud referre ad aliud : aut ergo ad creatum , aut ' increatum ; sed non ad increatum , quia non est nisi unum increatum : ergo ad creatum. Sed sic refertur terminus ad viam et causa ad effectum ; sed hoc est abusio, non qsus: ergo solo bono creato sive creatura est utendum.

3. Item, Augustinus in libro octoginta trium Quaestionum ^ dividit lionestum contra utile : ergo nullum utile honestum vel e converso ; sed Deus est honestum per essentiam : ergo Deo non est utendum.

4. Item , videtur quod non solum non sit uten- dum Deo sive bono increato , sed uti eo semper sit peocatum mortale, quia Augustinus in libro octo- ginta trium Quaestionum = dicit : "Summa perver- sitas est frui utendis et uti fruendis" ; sed qui uti- tur bono increato , utitur bono fruendo : ergo etc.

CoNTRA: 1. Contingit Deo recte servire intuitu Ad opposi- mercedis , quia multi sunt boni mercenarii , ut dicit Ambrosius " ; sed non eontingit Deo servire nisi amandq: ergo contingit Deum recte amare intuitu mercedis ; sed sic amans utitur Deo , quia refert ad ahud: ergo etc.

2. Item, sic summa bonitas habet se ad amo- rem , sicut ' summa veritas ad cognitionem ; sed contingit veritatem creatam cognoscere clarius sine praeiudicio summae veritatis et sine errore : ergo similiter contingit aliam bonitatem quam summam ardentius diligere sine praeiudicio summae bonitatis et deordinatione : ergo contingit amore ordinato aliud plus diligi quam Deum : ergo contingit Deum diligi propter aliud ordinate et ita uti eo.

3. Item, videtur quod nullum peccatum sit, cum quis utitur Deo propter suam salutem, quia "cuius flnis bonus , ipsum bonum '" ; sed huius usus bonus est , scilicet nostra salus : ergo usus Dei bonus: ergo non erit peccatum.

4. Item, usus Dei aut est bonus; et sic uten- dum Deo ; aut est malus ; et sic Deus malus , quia "cuius usus malus , ipsum malum '" ; quod si Deus bonus, et eius usus bonus: ergo Deo est utendum.

Conclusio

Solo bono creato est utendum, et bono increato uti est abuti.

Respondeo : Dicendum , quod solo bono creato conciasio. est utendum, quia, si bono increato utimur, semper est abusus , et abusus talis est mortale peccatum propter perversitatem in finem"' cum delectatione , et propter voluntatis inordinationem , quae minus diligit ipsum quo utitur , quam propter quod utitur.

1. Ad illud ergo quod obiicitur, quixi contingit •recte servire Deo intuitu mercedis; dicendum, quod illa merces aut est ipse Deus, sicut dixit Abrabae Genesis decimo quinto ^: Ego merces lua ; et sic intuens mercedem non utitur, quia non refert ad aliud ; aut merces illa est aliud , et tunc potest eam quis intueri aut ut camani moventem; et sic est malus mercenarius ^ ; aut ut rationem inducentem ; et sic bonus, et hoc modo non ulitur.

2. Ad illud quod obiicitur , quod clarior cognitio creaturae non praeiudicat Creatori , ergo etc. ; dicen- dum, quod non est simiie, quia claritas cognitionis non est in nostra potestate , sed ardor affectionis est in nostra potestate ; ideo requiritur a nobis , quod istum ordinemus, non illam ^ Aliquis tamen actus cogni- tionis est in nostra potestate, utpote actus fidei, quo si aliquis assentiat veritati primae propter aliud, bene praeiudicat veritati, sicut amare propteraliud, bonitati,

3. Ad illud quod obiicitur , quod finis usus Dei est bonus; dicendum, quod finis dicitur bonus du- pliciler : aut quantum ad substantiam , aut quantum ad intentionem finiendi ; et propositio illa intelligitur quantum ad intentionem finiendi, et haec ^ consi- stit in recta ordinatione.

4. Ad ultimum dicendum, quod illa proposi- tio ^ intelligitur de habentibus ordinationem ad finem, sed non de ipso fine. — Vel intelligitur de actu Aiia soiuuo. naturali ipsarum rerum et proprio, qui frequentius ab ipsa re elicitur , non de ordinatione in " finem ; et sic non valet propositio ad propositum.

PrevBack to TopNext