I, Distinctio 1, Art. 3, Q. 1
I, Distinctio 1, Art. 3, Q. 1
Utrum Deo sit fruendum.
1. "Eo fruendum est, quod beatos nos facit'", quia in beatitudinB est rect;i fruitio; sed Deo beati efficimur, quia ipse est nostra beatitudo: ergo Deo est fruendam.
2. Item, bonum est amabile; ergo magis bonum magis amabile et summe bonum summe amabile''; sed eo fruimur, quod summe amamus: ergo etc.
3. Item, pulcrum delectat et^ magis pulcrum magis delectat, ergo summe pulcrum summe de- lectat; sed eo fruimur, in quo summe delectamur: ergo etc.
Sed contra: 1. Ubi est fruitio, ibi est dele- ctatio ; "sed deiectatio est coniunctio convenientis cum convenienti *" ; Dei autem ad creaturam nulla est convenientia , immo summa distantia: ergo nec delectatio, ergo nec fruitio.
2. Item, excellens sensibile corrumpit sensum vel saltem contristat, quia delectatio est in mediis^: ergo pari ratione excellens intelligibile corrumpit vel contristat intellectum. Sed Deus est excellentis- sima lux: ergo contristat, non delectat, ergo etc. Si dicas, quod sensibilis potentia est corruptibilis , non intellectus; hoc non solvit, quia intellectus. dum est in carne, fatigatur et impeditur in actu, corpore corrupto.
3. Item, ubi fruitio, ibi quietatio; sed in infmito non est quietatio , "quia semper est aliquid extra accipere"": ergo cum Deus sit infinitus, in Deo non est quietatio, ergo nec fruitio.
CONCLUSIO.
Deo proprie est fruendum.
Responbeo: Dicendum, quod Deo fruendum est, eo quod ipse solus perfecte finit ' et delectat ipsam animam propter se et super omnia.
1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod delecta- tio est coniunctio convenientis etc. ; dicendum , quod ' est convenientia per unius naturae partieipationem vel per comparatioiiem communem ^. Prima conve- nientia facit communitatem univocationis , secunda communitatem analogiae sive proportionis. Et haec est secundum triplicem differentiam : aut secundum similem comparationera duorum ad duo , ut sicut homo ° ad animal , ita albedo se habet ad colorem ; aut secundum dissimilem comparationem duorum ad unum, ut animalis et cibi ad sanitatem; vel secundum comparationem cluorum ad ijwicem, ut puta cum unum est imitatio Yel similitudo alterius. Similitudo enim non convenit cum consimili ' in tertio , sed se ipsa. Sic est in proposito , quia anima est expressa similitudo Dei. Haec convenientia in uno extremo ponit inclinationem et indigentiam, in alio quietationem el sufQcientiam , quia unum factum est propter alterum , unde ' ordinatur ad alterum. Et quoniam ad inclinationis quietationem et indigentiae suppletionem , ubi est sensus^ est delectatio sive sequitur, ideo anima cum tali modo quietatur a Deo, fruitur eo.
2. Ad illud quod obiicitur, quod excellentia sensibilis corrumpit sensum: ergo etc, dicendum, quod non est simile de intelligere et sentire. Et ad inteiiifcre hoc est triplex ratio : una est ex parte virtutis ap- diireruni tri- prehensivae , alia ex parte apprehensi sive ohiecti, tertia est ex parte modi apprehendendi.
Ex parte virtutis apprehensivae , quia sensus potest corrumpi, intellectus autem non. Cuius ratio est, quia sensus dependet ab organo, in quo est quaedam medietas et harmonia , quae non tantum corrumpitur per contrarium, sed^ per excellens; sed intellectus non dependet ab organo , quia est vis immateriahs, ideo non tristatur in excellenti
Ex parte obiecti non est simile, quia obiectum intelligibiel excellens iuvat et confortat, quia in- fluentia talis cognoscibilis procedit ab intimis et in- trat ipsam potentiam, et ideo ipsam confortat et cor- roborat. Sicut si magnus mons daret virtutem por- tandi se, facilius ferretur quam parvus; sic est in intelligibili , quod Deus est. Sensibile autem obiectum tantum extra excitat, et ideo hoc corrumpit, illud autem non.
Ex parte modi apprehendendi similiter est dis- similitudo , quia sensus in apprehensione sui obiecti tendit ad exterius, unde percipiendo ' illud disper- gitur exterius nec fortificatur interius, ideo debili- tatur. Sed obiectum intellectus cum sit intimum ipsi intellectui, in eius perceptione virtus non dispergi- tur, sed colhgitur, et quanto virtus est magis unita, tanto fortior.
3. Ad illud quod obiicitur de inflnito; dicendum, quod inflnitum dicitur dupliciter, scihcet per pri- vationem perfectionis ; et sic materia dicitur infinita , et talis infiniti non est finire , sed potius finiri jndi- get, secundum quod* est possibile. Alio modo infi- nitum dicitur ^ier privationem limitationis ; et quod sic infinitum est , proprie habet finire , quoniam ul- tra ipsum , cum non sit maius cogitare , non contin- git aliquid appetere. Unde tahs inflnitas convenit ultimo flni , quae ° maxime habet flniendi rationem.