Text List

I, Distinctio 1, Art. 3, Q. 2

I, Distinctio 1, Art. 3, Q. 2

Utrum solo Deo sive bono increato fruendum sit.

Ultimo quaeritur , utrum solo Deo sive bono iu- creato sit fruendum; et quod sic, videtur.

1. Illo solo est fruendum , quod est propter se dihgendum; sed illud solum^» est propter se dili- gendum, quod est propter se bouum; illud autem propter se est bonum, quod bonitatem, quam ha- bet, nec habet ab alio , nec bonitas illa est arf aliiul; hoc autem est solus Deus: ergo etc.

2. Item, illo soio est fruendum, quod quietat animae appetitum; sed animae appetitus non quie- tatur sufBcienter nisi in eo quod est illa perfectius et maius bonum; hoc autem est sohis Deus: ergo etc.

3. Item , appetitus non sufBcienter quietatur nisi per aliquid , quod animam implet , quia ex ea parte anima deficit in quiete, qua deficit in plenitudine; sed ' est capax Dei secundum appetitum : ergo si omne creatum est in infinitum minus illo, nullum supplet animae appetitum. Et hoc est quod dicit Augustinus ^ : "Animam totius Trinitatis capacem nihil minus quam Trinitas potest implere".

4. Item, bonum, quod potest cogitari, potest appeti : ergo si aliquo maius bonum potest cogitari , maius illo potest appeli; sed omni fmito maius po- test cogitari : ergo maius potest appeti : ergo nullum finitum terminat animae appetitum sulHcienter: ergo solo bono infinito, quod Deus est, est fruendum, quo habito, non potest amplius cogitari nec desiderari.

CoNTRA: 1. Videtur, quod bono creato contin- Adopposi-gat frui, quia, quamvis appetitus materiae sit infi- nitus, tamen per formam creatam incorruptibilem ^ sufQcienter fmitur: ergo similiter videtur, quod sit aliquod bonum creatum , quod sufQcienter fmiet ani- mae appetitum; sed omni tali est fruendum: ergo aliquo bono creato est fruendum.

2. Item, appetitus humanus est finitae capaci- tatis, ergo non capit nisi fmitum, vel si capiat in- finitum , capit finite ; ergo si finiatur per illud quod capit , finitur per bonum finitum : ergo videtur , quod aliquo bono finito sit fruendum.

3. Item, specialiter videtur, quod homine sit fruendum, quia omni eo est fruendum, quo Deus fruitur; sed Deus homine fruitur, quia hominem amat ; sed amore illo , quo amat se , amat hominem , quia non est in eo* duplex amor; sed primus est fruitionis: ergo et secundus.

4. Item, videtur specialiter de virtute; quia omni eo esl fruendum, quod est propler se appe- tendum; haec est manifesta per se; sed omne bo- num honestum esl propter se appetendum, "quia honestum est quod sua vi nos trahit et dignitate sua nos allicit", sicut dicit TuUius ^ , et Augustinus dividit honestum contra utile; sed virtus cadit in genere honesti: ergo virtute est fruendum.

5. Item , videtur specialiter de beatitudine. Omni eo est fruendum, quo habito animus quiescit et de- lectatur et nihil ultra potest quaerere ; sed beatitudo creata est huiusmodi : ergo etc.

CONCLUSIO.

Solo Deo proprie est fruendum; improprie frui lieet bonis spiritualibus , quae delectant et fini sunt coniuncta.

Dicendum , quod solo Deo est fruen- dum , proprfe accepto fi-ui, prout dicit motum cum delectatione et quietatione. Sed communiter accepto frui, prout dicit motum cum delectatione tantum% omnibus, quae spiritualiter delectant et, coniuncta sunt fini, cuiusmodi sunt fructus, dona et beatitu- dines, potest frui homo non indebite; sed primo modo solo Deo.

Et ratio huius est, quia nihil potest animam sufflcienter finire nisi bonum, ad quod est'. Hoc autem est bonum summum, quod superius estanima, et bonum inflnitum , quod excedit animae vires. Co- gnitio enim animae naturalis ** est cognitio non ar- ctata ; unde nata est quodam modo omnia cognosce- re , unde non impletur cognitio eius aliquo cogno- scibili , nisi quod habet in se omnia cognoscibilia et quo cognito omnia cognoscuntur. Similiter affectio eius nata est diligere omne bonum ; ergo nullo bono sufficienter flnitur affectus, nisi quod° est bonum omnis boni et quod est omnia in omnibus. De quo bono Exodi trigesimo tertio ' : Ostendam tibi omne bonum. Hoc autem est summum bonum: ergo etc.

Item, nihil sufflcientur finit animam nisi bo- num iiifinitum, quia ad hoc , ut flniatur, necesse est, mtum. ipsam finiri secundum aestimationem ; ahoquin non esset beata, nisi se existimaret beatam. Aestimatio autem supergreditur omne finitum, quia omni linito potest maius cogitari aUquid : ergo cum affectio pos- sit^ se extendere ubi et aestimatio, necessario af- fectio animae supergreditur omne finitum ; et si hoc, nullo bono flnito sufflcienter finitur. Fruendum est ergo solo Deo, quia summum bonum et inflnitum.

Et non solum Deo fruendum propter perfectam finitionem, sed etiam propter perfectam delectatio- nem. Ad delectationem enim concurrit^ delectabile et coniunctio eius cum eo quod delectatur. Omne autem , quod delectat animam , delectat in ratione boni et pulcri ; et quoniam solus Deus est ipsa^ bonitas et pulcritudo , ideo in Deo solo est perfecta delectatio.

Item , quia ibi est coniunctio ; solus autem Deus est qui perfectissime coniungitur. Nam coniungitur secundum'' veritatem et intimitatem. Solus enim Deus propter summam simplicitatem et spiritualita- tem illabitur animae, ita quod secundum Yeritatem est in anima et intimior animae quam ipsa sibi.

Omnes enim " hae quatuor rationes ad unam reducuntur , scilicet ad hanc : quia nata est anima ad percipiendum bonum inflnitum , quod Deus est , ideo in eo solo debet quiescere et eo frui.

1. Ad illud vero quod obiicitur de appetitu materiae; dicendum , quod appetitus materiae ordinatur ad formam tanquam ad perfectionem substantialem , ex qua * et materia fit unum ; et ideo necesse est , formam esse eiusdem generis cum materia , nec est omnino supra materiam : ideo finita est omnis talis forma. Talis autem, si sit incorruptibilis , propter i ' unionem arctat appetitum materiae et arctatum fmit; unde non finitur in sua amplitu- dine. Appetitus autem animae non sic arctatur pro- pter unionem cum appetibili, immo dilatalur; et ideo oportet , quod perflciatur aliquo omnino summo.

2. Ad illud quod obiicitur, quod'" non capit nisi finite ; dicendum , quod infinitum bonum flnite capit, quoniam ipsa est finita. Sed qimniam bonum illud est infinitum, ideo ab ipso totaliter absorbe- tur , ut iam eius capacitas undique terminetur. Unde non tantum gaudebit , sed sicut dicit Anselmns " , in gaudium Domini introibit. Quod sl tantum caperet et non vinceretur nec absorberetur , adhuc posset insurgere appetitus ad amplius aliquid capiendum. Patet igitur, quod ad hoc quod anima compleatur, quamvis capacitatem habeat flnitam " , tamen necesse est adesse bonum infinitum.

3. Ad illud vero quod obiicitur de homine; di- cendum, quod Deus diligit hominem, et amor Dei est amor fruitionis ; tamen homine non fruitur, quia difigendo se diligit hominem, id est, fruendo se uti- tur homine. Quod patet sic : quia dilectio Dei ad creaturam non est affectio , sed effectus " communi- catio. Communicatio autem secundum rationem ha- bitualem attenditur secundum bonitatem; quia bo- num est quod natum est se communicare. Secun- dum rationem vero actualem attenditur sive re- spicit voluntatem; quia enim vult, ideo facit. Ratio ergo communicandi venit ex voluntate et bonitate, sicut ratio cognoscendi ab exemplari et intelligentia. Quia igitur ex conversione voluntatis supra suam bonitatem nos diUgit", ideo se fruendo nos diligit.

4. Ad illud quod obiicitur de virtute , quod vir- tus est bonum honestum; dicendum, quod bonum honestum dicitur dupliciter : aut quod est pure bo- nuni, aut in quo relucet eius similitudo. Primo modo honesto est fruendum, proprie accepto frui, quia hoc solum terminat et quietat. Secundo modo non, nisi communiter accipiatur, prout dicit dele- ctationem. Hiiiusmotli enim ' propter assimilationem ad Deum habent pulcritudinem , qua nos delectant et alliciunt; tamen in ipsis non est quiescendum, quia tunc amittunt pulcritudinem , quia "virtutes , cum ad se referuntur , superbae sunt et inflatae'".

S. Ad illud qiiod obiicitur de beatitudine ; di- cendum, quod beatitudo creata non flnit appetitum per se , sed per coniunctionem cum increata : unde anima ipsam ^ diligit propter Deum , non propter se.

PrevBack to TopNext