Text List

I, Distinctio 1, Divisio Textus

I, Distinctio 1, Divisio Textus

In parte ista incipit tractatus libri, qui dividi- tur in quatuor libros partiales. Prima pars habet duas partes. In prima parte venatur Magister ma- teriam huius libri et per consequens aliorum. In secunda exsequitur divisionem suam, quae incipit ibi distinctione secunda ' : Hoc itaque vera ac pia fide etc.

Item prima pars, in qua venatur materiam habet duas ' partes. In prima parte venatur mate- riam per divisiones, et ideo primo ponit divisionem, per quam distinguuntur tres libri a quarto, scilicet per res et sigjia. Secundo ^ ponit divisionem , per quam distinguitur primus liber a tribus aliis, quae est per frui et uti, ibi : Id ergo in rebus consi- derandum *.

Item , p^'ima pars habet tres particulas. In p7-i- ma prnponit divisionem et auctoritate Augustini con- firmat eam, quae est, quod tota doctrina theologica est de rebus, vel de signis, id est, subiectum com- mune theologiae in haec duo dividitur. In secunda membra divisionis explanat, ibi : Proprie autem hic res appellantur, ostendens, quid sit res et quid si- gnum secundum membra praedictae divisionis. In tertia vero particula divisionem ad propositum ap- plicat , ibi : Cumque his intenderit theologorum speculatio, dicens, quod de rebus et signis sit ^ dicturus, primo tamen de rebus.

Item, pars illa, in qua ponit divisionem per frui et uti, per quam primus liber distinguitur ab aliis tribus, habet duas partes. In pi'ima ponit divisio- nem et explanat ipsam ". In secunda quae dicta sunt epilogat , ibi : Omnium igitur , quae dicta sunt etc. Prima igitur pars habet tres partes : in pri- ma ponit divisionem in res, quibus fruendum, et res quibus utendum : in secunda ad maiorem evidentiam assignat quasdam deflnitiones, ibi : Fi-ui autem est amore inhaerere etc. In tertia vero proponit et deter- minat quasdam dubitationes, ibi : Cum autem homi- nes, qui fruuntur el utuntnr etc.

Et in prima particula primo ponit divisionem secundum auctoritatem Augustini, secundo exem- plificat, ibi: Illae, quibus fruendum etc. '.

Frui autem est amore inhaerere. Haec secun- da * particula illius partis , in qua ponit divisionem in qua distinguitur primus liber ab aliis tribus, quae est de quibusdam notificationibus , quatuor habet particulas. Primo enim ponit notificationes frui et uti; secundo applicat eas ad propositum, scilicet ad res, quibus fruendum est ^ et utendum , ibi : Res igitur quibus fruendum ; tertio comparat ad alias assigna- tiones, ibi: Notandum vero, quod idem Augusti- nus ; quarto , quia videntur '° sibi contradicere, movet et determinat quandam dubitationem , ibi : Et attende quod videtur Augustinus dicere etc.

Cum autem homines, qui fruuntur et utuntur. Haec tertia pars, in qua movet et tractat dubitatio- nes quasdam, habet tres partes secundum tres du- bitationes , quarum " prima est, utrum homo homine debeat frui, «ecitnrfa, utrum Deus homine fruatur, vel utatur, et hanc movet ibi: Sed cum Deus di- ligat etc. ; tertia quaestio ^'^ est , utrum virtutibus sit fruendum, vel utendum, ibi: Hic considerandum est, utrum virtutibus etc. Et in qualibet istarumtrium partium primo movet quaestionem, secundo motam determinat , tertio determinationem per auctoritatem confirmat. Et particulae in suis locis sunt manifestae.

PrevBack to TopNext