Text List

I, Dubia

I, Dubia

DIVISIO TEXTUS

Tolali libro praemiltit Magister prologum, in quo tangit causas suscepti operis. Dividitur autem in duas partes. In prima parte ponit rationes, quae moverunt ' ipsum ad aggrediendum praesens nego- tium sive opus; in secunda rationes, quae debent movere discipulos ad benigne audiendum, ibi- circa finem: In quo maiorum etc, ubi incipit alloqui au- ditores.

Prima pars dividitur iterum in duas, quia duplex ratio potest movere aliquem ad opus facien- dum, scilicet amor boni et odium mali. Primo ergo ponit rationes sumtas ex parte amoris boni, scilicet catholicae veritatis. Secundo ex parte odii rmili, scilicet haereticae pravitatis, ibi : Quamvis non ambigamus etc. Priraa pars habet quatuor particulas. In prima tangit' causam excitantem; et haec est desiderimn mercedis et spes auxilii sub exemplo viduae et parabola Samaritani. In secunda ponit causam retrahentem , quae duplex est , scilicet laboris immensitas et propria infirmitas, ibi : Delectat nos etc. In tertia ponit causam ipsum * propellentem , et haec est zelus ipsum accendens, ibi: Quam vin- cit zelus etc. In quarta ponit causam compellentem et praevalentera , ibi : Non vakntes etc. , et haec est petitio fratrum studiosorum, quibus non potest quis iure resistere , sed quodammodo necessario oportet collura subiicere.

DUBIA CIRCA PRIMAM PARTEM PROLOGI MAGISTRI

DUB. I.

Sed quaeritur de hoc quod dicit : '^ Opus agere praesumsimus ; sed praesuratio est peccatum: ergo peccavit.

Respondeo: Est praesumtio confidentiae de di- vino adiutorio , et praesumtio superbiae, quae est de proprio ingenio. Prima non est peccatum, sed est virtutis " ; secunda vero est peccatum ; sed de prima loquitur Magister.

Vel aliter: Est praesumtio secundum veritatem, et est praesuratio secundura propriam aestimationem. Prima est reprehensibilis , quia superbiae, se- ciuida laudabilis, quia humilitatis, nec est culpabihs in aliquo ; vir enim humilis in omnibus ' operibus suis se reputat indigniun et quasi praesumtuosum.

DUB. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit: Prolalis duobus denariis supereroganti ; quae sit ista super- erogatio. Si tu dicas, quod sit magistrorum et San- ctorum superadditio ad sacram Scripturam ; contra, Damascenus^: "Quae tradita sunt nobis per Legem et Prophetas Yeneremur, nihil ultra haec inqui- rentes".

Item , Apocalypsis ultimo ' : Si quis apposuerit super haec , apponet ei Dominus plagas.

Respondeo: Dicendum, quod est addilio distra- hens , et est additio complens. Addens primo modo non supererogat, sed magis diminuit et subvertit; et tales sunt haeretici , quibus datur maledictio. Ad- dens secundo modo supererogat, quia salvo sensu Scripturae* ipsam dilucidat. Per duos igitur dena- rios duo intelhgo Testamenta, per Samaritanum , Christum , per semivivum , hominem gratuitis exspo- hatum et vulneratum in naturalibus, per^ supere- rogationem intelligo doctorem exponentem.

Vel aliter dicendum, quod est additio, in qua Aiia soiuiio. additum est contrarium, et est", in qua additum est diversum, et est, in qua additum est comonum. Prima additio est erroris, secunda praesumtionis; quia praesumtio est dicere in sacra Scriptura ali- quid omnino diversum ab his , quae in ea expressa sunt; tertia fldehs instructionis ; quia quod imphci- tum est explicat.

DUB. III.

Item quaerilur de hoc quod dicit: Quam vincit zelus domus Dei, quis sit iste zelus. Et quare magis hoc zelo accenditur contra animales et carnales quam contra superbos et alios peccatores? Et cum zelus sit amor privatus, non videtur quod deberet zelo accendi.

Praeterea', cuni maius peccatum sit superbia, videtur quod magis deberet accendi contra superbos.

Respondeo: Ad primum dicendum, quod zelus est amor nolens habere consortium in amato. Zelus malus vitat omne consortium , sed zelus bonus vitat tantum malum '; unde veri zelatores domus Dei non possunt videre in Ecclesia vitia, quin insurgant contra ipsa. Unde loannis secundo dicit Glossa': "Zelus bonus est , quo animus , abiecto humano timore , ac- cenditur et eo comeditur, quo quaelibet prava, quae viderit, corrigere satagit, et si nequiverit, tolerat et gemit".

Ad secundum dicendum, quod Magister specia- liter in Ecclesia zelabat fldem; et ideo magis suc- cendebatur '" contra fldei corruptores. Dupliciter au- tem corrumpit quis fldem: aut motus perversitate voluntatis et affectionis ; et hic dicitur carnalis. Nam caro dicitur hic carnalis affectio, secundum illud ad Galatas quinto " : "Manifesta sunt opera carnis etc." Aho modo corrumpit quis, motus j)er- versitate iudicii; et bic dicitur animalis, quasi phan- tasticus, quia phantasiae pervertunt iudicium ra- tionis.

DuB. IV.

Quas higas agitat in nobis Christi caritas.

Contra: Ecclesiastis nono ": Nemo scit, utrum odio, an amore dignus sit.

Respondeo: Dicendum, quod caritas uno modo dicit virtutem gratuitam, alio modo dicit large amo- rem niullum appretiantem amalnm: unde caritas', amor carus. Primo modo sumta caritate, verum esl, quod certitudinaliter nescit alicpiis^ potest ta- men aliquo experimento dulcedinis divinae miseri- cordiae hoc coniicere probabiliter ; secundo modo potest scire. Et si primo modo dicit Magister, non dicit asserendo, sed coniiciendo; si secundo niodo, tunc assertive potest intelligi; et sic patet illud.

DIVISIO TEXTUS SECUNDAE PARTIS PROLOGI.

Quamvis iion amhigamus etc. Supra posuit Magister rationes moventes ex approbatione ' boni ; hic ponit rationes moveiites ex odio et detestatione mali; et hoc est malum haereticae perversilatis. Habet autem haec pars quataor particulas. In prima parte tangit eorum perversitatem, quae consistit in calumniando bonum et verum ex erroris caecitate et invidiae pari malignitate^ In secunda tangil huius perversitatis radicem , quae est suggestio dia- bolica et propria superbia , ibi : Qiiam Deus Imius saeculi. In tertia tangit huius erroris diffusionem^ quae est per falsam superstitionem et mendacem et contentiosam locutionem, ibi: Habent rationem sa- pientiae in superstitione. In quarta infert rationem , quae ipsum movit ad praesentis operis compilatio- nem, ibi : Horum igitur Deo odibilem. Et ratio haec est subversio erroris.

DUBIA CIRCA LITTERAM SECUNDAE PARTIS PROLOGI.

DuB. V.

Quaeritur de hoc quod dicit : Ver-itati non intel- lectae. Videtur enim'', quod dicat male, quia veri- tas est lux intelligibilis , sicut lux corporalis sensi- bilis; sed oculus habens visum non potest ignorare lucem sensibilem : ergo pari ratione nec intellectus ignorabit lucem intelligibilem. Si tu dicas , quod non est simile ; quaeritur , quare non est simile , et quare magis deficit natura intellectui quam sensui ?

Respondeo : Dicendum , quod simile est , si quis attendat. Triplex enim est causa , quare aliquis non videt visibile : aut enim non videt , quia non vuU respicere, aut si vult, impeditur propter defectum or- gani, aut propter absentiam lucis. Hoc manifestum est. Similiter in spiritualibus intellectus ' frequenter aliqua non intelligit, quia non um considerare ; ali- quando vero non intelligit propter impedimentum ex parte corporis, ut patet in phreneticis et stultis ; aliquando propter absentiam lucis. Licet enim lux increata se non subtrahat quantum ad essentiam vel quantum ad qualemcumque influentiam, subtraxit* tamen se homini, cum peccavit, quantum ad influen- tiam perfectam; unde dicitur inllixisse ei ignoran- tiam. Unde sicut oculus in tenebris errat , sic hodie miser humanus intellectus. Cum autem plene resti- tuetur " in lucem , sicut oculus videre poterit omne visibile, sic intellectus omne intelligibile.

DuB. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Veritaii of- fendenti. Contra : "Oinnes homines natura scire de- siderant" '", sicut etiam esse beati ; sed beatitudo ne- minem offendit, quia omnes eam desiderant: ergo nec veritas offendit aliquem.

Respondeo : Dicendum , quod est loqui de veri- tate quantum ad primum effectum, qui est illumi- nare; et quantum ad istum nemo ipsara odit: om- nes enim naturaliter desiderant illuminari. Est iterum loqui quantum ad effectum consequentem , qui est curguere; et hunc habet in malis. Manifestando enim mala redarguit mala facientem " ; et inde est, quod mali odiunt veritatem , quia sicut dicitur loannis ter- tio '' : Qui male agit, odit lucem.

DUBIUM VII

Qui contentioni studentes contra veritatem sine foedere hellant. Contra : Tertii Esdrae quarto '^ : Ma- gna est veritas et fortior omnibus. Omnis terra veritatem invocat, et omms tremunt eam.

Respondeo : Dicendum, quod ' est loqui de veri- tate simpliciter, vel de veritate in hoc sive in spe- ciali. Primo modo veritas est inexpugnabilis , et ideo praevalet; et sic intelligitur illud Esdrae. Est iterum loqui de veritate secundo modo; et^ sic con- tingit eam per rationes phantasticas obumbrari et per contentionem impugnari. Unde Ambrosius super pri- mum ad Romanos ^ : "Contentio est impugnatio ve- ritalis cum confidentia clamoris".

DuB. VIII.

Ex testimoniis veritatis in aeternum fundatis. Contra: primae ad Corinthios decimo tertio^: Scien- tia destruetur: ergo et testimonia.

Respondeo: Quod testimonia veritatis sunt in aeternura fundata, sicut dicitur in Psalmo ^ : Initio cognovi de lestimoniis tuis etc. Quod obiicitur , quod scientia destruetur; dicendum, quod verum est quan- tum ad modum docendi et considerandi , sed non quantum ad cognitum et rationem cognoscendi, Psal- mus * : In aeternum Domine permanet verhum - tuum etc.

DIVISIO TEXTUS ULTIMAE PARTIS.

In quo maiorum exempla. Haec est pars ul- tima , in qua ponit Magister rationes moventes disci- pulos ad audiendum. Et dividitur haec pars in quatuor partes secundum quatuor, quae movent discipulos ad audiendum, duo quorum ' sunt ex parte operis , videlicet auctoritas et utilitas; duo vero ex parte docentis, scilicet humilitas et facilitas. In primo praeparat docilitatem , scilicet in auctoritate. In se- cundo , scilicet * in utilitale, suscitat attentionem. In duobus autem sequentibus , scilicet humilitate et fa- cilitate , captat benevolentiam.

In prima igitur parte ostendit, opus suum esse authenticum , in secunda compendiosum , ibi : Non igitur debet hic labor ; in tertia ostendit , modum docendi esse humilem , in hoc quod vult corrigi , ibi : In hoc autem tractatu etc. In quarta ostendit, esse facilem ad inveniendum et memorandum , ibi : Ut autem quod quaeritur facilius occurrat.

DUBIUM ULTIMAE PARTIS.

DuB. IX

.

Quaeritur de hoc quod dicit: Liberum corre- ctoren^ ; quid vult dicere per hoc nomen liberum?

Respondeo : Dicendum , quod liber corrector di- citur , sicut homo liber , qui "sui tantum causa est", ut dicit Philosophus'; sic corrector liber dicitur qui tantum gratia correctionis , non invidiae vel subsan- nationis corrigit. Hunc desiderat Magister exemplo Augustini secundo de Trinitate'", ubidicit: "Magis amabo inspici a rectis , quam timebo morderi a per- versis. Gratanter enim suscipit osculum columbinum pulcherrima et modestissima caritas ; dentem vero caninum vel evitat cautissima humilitas , vel retun- dit solidissima veritas: magisque optabo a quolibet reprehendi , quam sive ab errante sive ab adulante laudari".

PrevBack to TopNext