I, Distinctio 20, A. 1, Q. 1
I, Distinctio 20, A. 1, Q. 1
Utrum in divinis personis potentia sit aequalis quantum ad extensionem possibilium.
1. Quaecumque habent eandem naturam, habent .eandem potentiam naturalem '; sed quaecumque ha- bent omnino eandem potentiam, quidquid potest unum, et alterum; sed Pater et Filius et Spiritus sanctus habent eandem potentiam: ergo etc.
2. Item, cpiaecumque habent omnino eandem operationem, nihil potest unum operari sine altero; sed Pater et Filius habent eandem operationem: ergo nihil potest Pater sine Filio, loannis quinto': Quae- cumque Pater facil, haec omnia simililer Filius facit.
3. Item, nullus potest plura omnipotente; sed Verbum Dei est omnipotens, sicut dicitur Sapien- tiae decimo octavo': Omnipotens sermo tuus, Do- mine etc. Maior patet, quia qui omne dicit nihil excipit.
4. Item, infinitis non est ponere aliqua esse plura'; sed Filius potest infinita, quia non potest tot, quin plura: ergo Pater non potest plura quam Filius, pari ratione nec quam Spiritus sanctus.
CONTRA : I. Quanto producta sunt magis distantia, M opposi- tanto potentia producens est latior sive amplior; sed potentia Patris se extendit ad creatum et increatum, potentia Filii ad creatum tantum, et magis distat creatum et increatum quam creata ' solum : ergo etc.
2. Item, Filius Dei et creatura sunt aliud et aliud, quia creatura est quid creatum, sed Filius est essentia increata ; ergo si " Filius et creatura sunt aliud et alind, ergo plura: ergo potentia, quae potest in Filium et creaturam, potentior est , quam quae potest in creaturam tantum, sive potens est in plura; sed potentia Patris est talis: ergo etc.
3. Item, tantum vel aeque magnum vel maius est producere personam aequalem, sicut creaturam ; sed Pater potest sine Filio producere personam , ergo etproducere creaturam: ergo videtur, quod potentia in Patre se extendat ad plura.
4. Item , quamvis Spiritus sanctus ' et Filius non sint aliquid plus, tamen plures sunt quam Filius solus: ergo cum in Patre potentia possit in productionem utriusque , in Filio in alteram tantum , in plures ' potest potentia in Patre quam in Filio: ergo exten- sione possibilium est maior.
CONCLUSIO.
Potentia essentialis in divinis personis est aequalis quantum ad extensionem possibilium.
Respondeo: Dicendum, quod loquendo de poten- tia essentiali, quae est respectu actus essentialis sive conciusio. productionis, ad nihil se extendit in Patre, ad quod pariter non extendat se in Filio. Et ideo, quia aequa- litas^ consistit quantum ad potentiam essenlialem, concedendum est sine calumnia, quod Pater et Filius aequaliter sunt' potentes quantum ad extensionem possibilium.
1. Ad illud ergo quod obiicitur in contrarium, soiuiio op- quod latior est potentia, quae potest in magis distan- ''°""'"'"' tia; dicendum, quod istud verum est de potentia eodem modo dicta et quantum ad consimilem modum producendi; sed Patrem posse producere quid crea- tum est potentiae essentialis et operis creationis; Pa- trem vero posse producere Filium est potentiae ut in persona et generationis; ideo ratio illa non valet.
2. Ad illud quod obiicitur, quod creatura et Fi- lius sunt plura; dicendum, quod verum est, quod sunt plura , et ' tamen non sunt plura produeta. Quamvis enim Filius sit aliud quam creatura, tamen non est aliud productum. Filius enim est essentia et natura, sed tamen non est essenlia vel natura pro- ducta , quia producere Filium non est producere ali- quid, sed aliquem. Et ideo non sequitur, quod pro- ducere Filium et creaturam sit posse producere plura quam ' producere alterum.
3. Ad illud quod obiicitur, quod producit per- sonam sine Filio; dicendum, quod non est simile; quia cum producere creaturam sit producere essen- tiam, tam productio quam potentia est essentialis; et quia essentia est indivisa" in Patre et Filio, ideo et potentia et actio, proinde et productio illa. Quia vero producere Filium est producere personam, ideo pro- ductio illa et potentia dicit quid personale; et quo- niam Pater et Fillus non conveniunt in persona, sed in essentia, ideo '^ patet etc.