I, Distinctio 20, A. 1, Q. 2
I, Distinctio 20, A. 1, Q. 2
Utrum in divinis personis sit aequalitas quantum ad intensionem potentiae.
Secundo quaeritur , utrum in divinis sit aequa- litas quantum ad intensionem potentiae. Et quod sic, ostenditur hoc modo.
1. Nihil estpotentius sua virtute; sed Christus Fundamenia.est Dei virtus^: ergo Pater non est potentior Filio; similiter pari ratione nec Filius Spiritu sancto.
2. Item, substantiae aeque nobilis ^ aeque nobi- lis et excellens est potentia; sed substantia est aeque nobilis in Filio ut in Patre, ergo et potentia aeque nobilis : ergo nihil potentius potest Pater quam Filius.
3. Item, ea potentia, qua potest quis supra infl- nitam et summam distantiam, nihil est potentius; sed potentia Verbi potest supra infinitam et summam distantiam, quae est inter ens et non ens, quia oninia per ipsum facta sunt': ergo etc.
4. Item, ea potentia, cui nihil potest resistere nec aliquid potest eam retardare, nihil est poten- tius; sed potentiam Fihi nihil potest retardare nec aliquid potest ei resistere, quia subito facit et libere, Psalmus^: Dixit et facta sunl: ergo etc.
Contra: 1. Potentior est potentia in eo quiAd. solum potest agere, quam in eo qui=^ agere et pati; sed in Patre est solum agere, in Filio agere etpati: ergo etc.
2. Item, potentius aliquid potesl quod est pri- mum principium, quam quod non est primum, quia "omnis causa primaria plus influit quam secimda"" ; sed Pater est primum principium: ergo unum et idem potentius potest Pater quam Filius.
3. Item, potentius potest qui habet potentiam a se, quam qui ab alio; qui enim aliquid a se habet multo melius habet, quam qui ab alio accipit ' : ergo cum Filius habeat posse a Patre, Pater autem per se et a se, ergo etc.
4. Item, plus potest aliquis, qui potest et per se et per alium, quam qui tantum per se; sed Pater potest operari per Filium, Spiritus sanctus non po- test per Filium, nec etiam ipse Filius proprie loquen- do: ergo etc.
CONCLUSIO.
Potentia in divinis personis est aeque intensa.
Respondeo: Dicendum, quod potentia in Patre . et Filio est aeque intensa, quia in utroque summa est et aeque nobilis, quia in utroque una per na- turam non degenerans ^ — similiter et in Spiritu san- cto — et lioc, loquendo de Filio secundum divinam iiaturam, secundum quam est aequalis Patri.
1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod Filius potest pati; dicendum, quod istud- non est secundum po- tentiam divinam, sed secundum infirmitatem huma- nam; et secundum illam inferior est Patre et minus potens; secundum autem divinam non potest pati, sicut nec Pater.
2. Ad illud quod secundo obiicitur, quod pri- mum principium magis potest ; dicendum , quod .primum el^ principium aut solum dicit ordinem, aut subslanliatmn differentiam. Si solum ordinem, cum ununi et idem sit utrobique, non est potentius hic quam ibi. Si autem differentiam substantialem cum ordine, sic verum est, quod potentius est pri- mum quam secundum, quia secundum addit aliquid supra primum, quod dum facit magis ' compositum, magis reddit liraitatum, et ita ininus potens.
3. Ad illud quod obiicitur tertio, iam solutum esl: quia habere ab alio, hoc est aut differente sub stantiahter, aut personaiiler. bi substanliabter , sic " verum est , quia cum habeat ab alio per es- sentiam, non habet essentialiter, sed participatione; sed quando habet ab alio persoiialiter , eodem ta- men essentialiter, tunc habet aeque nobiliter, quia totaliter et essentialiter. Unde loannis quinto " : Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio etc.
4. Ad illud quod obiicitur quarto, quod Pater potest per se ' et per alium ; dicendum , quod posse Posse per per alium est dupliciter : aut per aliam causam piidter. inferiorem simul agentem, aut per aliam joerimam. Primo modo potentius est posse per se et per alium, quam per se tantum; quia posse per alium dicit dominium, et ita potestatem; sed posse per alium uf* per personam consubstantialem non dicit do- minium, sed tantum auctoritatem. Auctoritas autem non dicit majoritatem, sed solum dicit originem, sicut posse ab alio et non ab alio non dicit minoritalem in potentia " , sed solum subauctoritatem et originem ; et sic intelligendum in proposito de posse per alium et non posse per alium.