Text List

I, Distinctio 20, Dubia

I, Distinctio 20, Dubia

DUB. 1.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram, et primo dubitatur de prima ratione, quam ponit Magi- ster: Omnia quae habel Pater , habet Filius: ergo quanlam potentiam habel Pater, habet Filius. Istud argumentum non videtur valere, quia mutatur quid in quanlum: nam (nnnia distribuit pro substantia, quantum autem dicit quantitatem.

Respondeo: Dicendum, quod quamvis taiis mo- dus arguendi non valeret, si differret quantitas et substantia, tamen ubi idem est, omnimodam habet necessitatem ; et quia hoc est" in divinis, ideo argu- mentum bonum est.

Posset tamen dici, quod praedictum argumen- Aiia soiuiio. tum in qualibet materia est bonum. Habere enim non dicitur aliquis solum substantialia, sed etiam pro- prietates: ergo sequitur, cum omnia distribuat pro omnibus habitis * , quod habeat etiam proprietates : ergo cum nullam potentiam habeat unus, quam non iiabeat alter, ergo nihil potest unus, quod non potest alter: ergo si unus omnipotens est, et alter; et ita patet, quod hic non est figura dictionis, quia omnia distribuit hic pro rebus omnium generum.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc (luod dicit: Non polesl qui accepit inaequalis esse ei qiU dedit. Videlui- enim dicere falsum, quia si lioe, cum omnis crea- tura sit accipiens, nulla esset inaequalis Deo; sed lioc * falsum: ergo et primum.

Respondeo: Dicendum, quod .\ugustinus non lo- qnitur generaliter - de quolibet accipiente sive de quolibet niodo, sed de eo qui accipit omnia; et tnlis accipiens non potest esse inaeqnalis.

DuB. III.

Item quaeritur de alia ralione: S« non potuil, crfjo fuit inipotens. Vitletnr enim male arguere, iiuia similiter posset argni de Filio et Spiritu sancto : si non potnit Filiuin aequalem producere : ergo etc.

Respondeo: Dicendum ad hoc, quod non com- petil generatio nisi hypostasi Patris, sicut alibi tactum est ^' ; ideo non valet nec est simile.

DuB. IV.

Item dubitatur de aha parte auctoritatis', quia illud argumentum non videtur valere: Potuit produ- cere aequalem, et non produxit sive genuit: ergo invidus fuit, quia similiter ° potest argui: potuit istam creaturam facere meliorem , et non fecit: ergo invidit. Si tu dicas, quod invidia considerat semper [larem vel superiorem, sicut dicit Gregorius super illud lob quinto": Parvulum occidit invidia; obiicitur tunc , quia si Filium genuisset minorem , non habuis- set ibi locum invidia : ergo videtur quod ista solutio non solvit. Iteni, \n creaturis non valet: iste artifex potuit facere istam rem meliorem et non fecit: ergo fuit invidus; quare ergo ' lenet in Deo ?

Respondeo: Dicendum, quod invidia artificis pro- ducentis non attenditur in productione rei inaequalis vel minus bonae, nisi ^ ubi res de sui natura exigit tale esse; tunc enim necessario concluditui', quod aut producens non potuit, aut invidit, si potuit et non produxit, quia non fecit, ut debuit. Et quoniam fdius, eo ipso quo fdiusest, natus est perfecte imitari, si non genuit fdium in perfecta imitatione , concluditur, quod aut producens impotens fuit, aut invidit. Et ideo patet, quod noii est simile de Creatore et crea- lura, arca et artifice.

Dub. V.

Item tlubitalur de terlia ratione, (|uain facit: Si homo paler potuit gignere filium sibi aequa- lem, ergo ei Deus , quia illud argmnentum non va- let: liomo habet alium hominem sibi aequalem vel habere potest: ergo et Deus similiter; quoniam Deus de sua nobilitate hoc habet, quod nullus po- test ei ae(|uari; et itn videtur ratio Augustini non valere.

Respondeo: Dicendum, quodsi aequalitas poiieret de iiecessitate in aequalibus diversitatem in natura, quod tunc non valeret. Sed supposito, quod Deus generet Filium connaturalem sibi, de necessitate se- quitur, quodsi homo aequalem genuit, quod Deus multo fortius. Quamvis enim imperfectionis sit ae- quari diverso in natura, tamen aequari connaturali perfectionis est; alioquin divina natura esset in ali- quo imperfecte '" ; quod si hoc est impossibile, pa- tet, etc.

DuB. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod quae- stio aequalitatis est qualis aut quantus. Vicletur enim dicere falsum, quia quale dicit qualitatem, et secundum eam attenditur similitudo, non aequalitas, quia "proprium est qualitatis secundum eam simile vel dissimile dici '^".

Respondeo: Dicendum, quod de qualitate est lo qui dupliciter: uno modo, prout dicitur denominans.

PrevBack to TopNext