Text List

I, Distinctio 21, A. 1, Q. 2

I, Distinctio 21, A. 1, Q. 2

Utrum dictio exclusiva vere addi possit termino substantiali a parte praedicati.

Secundo quaeritur, utruni dictio exclusiva vere possit addi termino substantiali a parte praedicati. Et quod sic, ostenditur hoc modo.

1. Augustinus sexto de Trinitate: "Patrem dicimus esse Deum , sed non esse solum Deum, esse autem solum Deum dicimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum". Si tii dicas , quod ly solmi inteliigitur ex parte subiecti; obiicitur expressius per lioc quod dicit Augustinus contra Maximinum ^ : "Ipsa Trinitas est unus solus verus Deus" ; constat quod in hac solus Deus non potest esse dispositio ex parte .subiecti, quia sic esset sermo incongruus: ergo etc.

2. Item, hoc ipsum' videtur per cxpositionem : Trinitas est Deus et non aliud quarn Deus, ergo Tri- nitas est solus Deus; praemissae sunt verae: ergo et conclusio.

3. Item. ratione videtur per simile: quando praedicatum non inest alii quam subiecto, vere haeo dictio soius accipitur ex parte subiecti : ergo quando subiectum non subest alii quam praedicato, vere ac- cipitur a parte praedicati: sed istud subiectum Tri- mtas non subest* alii quam Deo: ergo etc.

Contra: I. Haec dictio solus est dispositio subie- cli, sicut hoc signum omnis ; sed quando omnis' additur ad praedicatum. locutio est falsa et impro- pria: ergo et^ similiter, quando haec dictio solus.

2. Item, haec diclio solus addita alicui termino excludit alium: unde sensus est: solus homo, id est * homo et non alius; sed aliits respicit suppositum, et terminus subiicitur ratione suppositi, et praedi- catur ratione formae : ergo haec dictio solus de sui ratione respicit subiectum: ergo falso el improprie adilitur praedicato.

3. Itein , secuiidum quotl additur praedicato, aut tenetui' categorematiee . aut' syncategorematice. Si categorematioe. tunc est nomen adiectivum et non recipitui- iii diviiiis; si syncategoreinatice , sic im- portat negationein implicitam; sed negatio antecedit quod negat:, ei'go necesse esl, quod antecedat com- positionem, quam negat; sed cum dicitur: Pater est solus Deus , solus ' sequitur coinpositionem : ergo videtur, quod non possit ipsam negare: ergo etc.

4. Item, ego quaero, quid excludat^ quando additur ad praedicatuin. Si aliud a praedicato , ut sit sensus: est sohi^ Deus, id est Deus et non aliud; tunc est ibi superfluitas, quia forina praedi- cati excludit aliam forinam disparatim, quantum est de se — unde sequitur: iste est homo, ergo non est aliud ab homine — ergo videtur, quod dictio exclusiva faciat superfluitatem et nugationem: non ergo tenetur exclusive, et ita videtur , quod teneatur adiective solum et quod importet solitudinem circa istum * terminum Deus; et istae sunt falsae.

Conclusio

Dictio exclusiva potest in divinis addi praedicato termini substantialis vere, sed non proprie, nisi cum determinatione et adiunctione ter- mini partitivi.

Ad hoc volunt ' aliqui dicere, quod soiniio qno- haec dictio solus proprie non debet addi ad prae- dicatum, sed tantum ad subiectum ; et cum additur praedicato, impropriae sunt locutiones, et tunc idem Non appro- est dicerc soliis et tantum. Sed tamen , si aliquis inspiciat, non tantum cum hac dictione solus, sed etiam ^ cum hac dictione tantum videbit improprie- tatein et superfluitatem. Quid enim est dicere: Tri- nitas est tantum Deus, nisi est Deus, et non aliud quam Deus? Sed' hoc improprie satis dictum est, quia hoc ipso, quod Deus est, excluditur, quod non sit aliud a Deo. Si enim Deus est, ergo non est aliud a Deo, et nuUus haereticus unquam dixit, Trinitatem esse Deum, qui diceret, aliud^ esse a Deo. Unde non videtur inagnum quid Augustinus dicere, si hoc voluit dicere.

Et " propterea aliter dicendum est, quod haec soiuiio ao- dictio solus dupliciter potest addi termino substan- disiincSr tiali a parte praedicati: aut per se, aut cum ter- inino numerali sive partitivo. Per se improprie conciusioi. additur; et si addatur secundum vocem, tamen se- cundum intellectum stat a parte subiecti. Idem eniin est dicere: est hoino albus , et est albus homo '°. Unde sensus est: non dicimus, Patrein esse solum Deum, id est, non dicimus, solum Patrein esse Deum. Si autem aliter ponatur, videtur sermo ha- here superfluitatem et improprietatem, quia hoc ex- cludit, qiiod excludebatur ex natura ipsius praedicati.

Aliquando " additur haec dictio solus termino substantiali cum termino nmnerali , sicut cuin hoc termino unim; et tunc excludit pluralitatem, et hoc inodo bene additur praedicato; et ita accipit Augu- conciusio 3. stinus contra Maximinum, cum dicit: "Trinitas est unus solus verus Deus", ita quod non plures; et tunc est verus serino et proprius et contra haereti- cos, qui dicebant, Trinitatem plures esse deos. Et importatur per istum terminum solus privatio mul- titudinis, et ita discretio ", et magis proprie dicitur conciusio^. de Trinitate, quod Trinitas sit unus solus Deus , quam de Patre, cum tamen possit dici de utroque, quia Pater est unus Deus, et nullus unquam dixit, Patrein esse plures ; sed de Trinitate sive de tribus aliqui dixerunt; et ideo congruentius dicitur: Tri- nitas est unus solus Deus. Concedendum est igitur, Epiiogus. quod solus potest addi ad praedicatum termini sub- stantialis vere in divinis, sed non proprie, nisi cum determinatione et adiunctione termini partitivi.

1 . Ad illud ergo quod obiicitur , quod solus est dispositio subiecti, sicut hoc signum omnis; di- cendum, quod non est ita propria dispositio subiecti, sicut hoc signum omnis ; quia omnis distribuit pro _^neguia lo- suppositis, pro quibus terminus subiicitur, non pro " ' quibus" praedicatur, saltem simul sumtis; solus autem non solum dicitur ratione supposili, verum etiam ratione formae, quia excludit alium et etiam^* potest excludere aliud.

2. Et per hoc patet sequens, quia non semper excludit alium masculine, sed eliam potest exclu- dere aliud neutraliter , vel etiam pluralitatem, quan- do additur termino luimerali, ut visum est.

3. Ad illud quod quaerilur, utrum teneatur syncategorematice, vel categorematice ' , prout est nomen importans formam denominantem , ut idem sit solus quod solilarius; dicendum, quod syncate- gorematice. Quod obiicitur, quod sequitur composi- tioneni; dicendum, quod snlus importat duo in se, scilicet intellectum huius nominis alius et intelle- ctum negationis. Quantum ad intellectum huius no- minis alius, respicit terminum, circa quem ponitur, et sequitur actum; quantum ad intellectum nega- tionis praecedit; et hoc non est inconveniens quantum ad diversa praecedere et sequi. Et ^ hoc patet ex- ponenti. Si enim dicam': video solum Petrum, sensus est: video Petrum et non video alium a Petro. Simi- liter intelligendum est in proposito.

4. Ad illud quod quaeritur, quid excludit, cum Aa quae- additur praedicato-; dicendum , quod quando addi- cidentem. tur sine determinatione, excludit aliam formam; et lunc revera est ibi superfluitas et improprietas, ta- men ^ nihilominus veritas. Sed quando additur cum termino partitivo, tunc excludit pluralitatem ; et tunc potesl locutio habere veritatem. Pater enim et Fi- lius sunt unus Deus et non plurgs, et ita unus so- lus Deus.

PrevBack to TopNext