I, Distinctio 22, A. 1, Q. 1
I, Distinctio 22, A. 1, Q. 1
Utrum Deus sit nominabilis.
Circa primum, quod Deus sit innominabilis, ostenditur auctoritatihm et rationibus. Auctorita- tibus sic:
1. Dionysius de Divinis Nominibus: "Deum neque dicere neque intelligere possibile est". Et iterum: Dei neque nomen est neque verbum neque ratio neque opinio neque phantasia » : ergo Deus est omnino innominabilis.
2. Item, Philosophus in libro de Causis: "Pri- ma causa superior est omni narratione" ; sed quod est superius omni narratione est inenarrabile , et omne tale innominabile: ergo etc.
3. Item, ratione ostenditur sic: nomen propor- tionem et similitudinem aliquam habet ad nomina- tum, ut vox ad significatum; sed Deus est inflnitus omnino , vox autem omnis finita : ergo cum nuUa sit proportio', nulla per vocem erit expressio: ergo nec nominatio.
4. Item, omne nomen imponitur a forma aliqua ' ; sed in Deo non est ponere certam formam; unde Augustinus ' : "Deus , qui omnem formam subter- ftigit, intellectui pervius esse non potest": ergo etc.
5. Item, onine nomen significat substantiam cum qualitate °; sed in Deo est substantia mera sine quan- titate et qualitate: ergo non contingit Deum signifi- care per nomen.
6. Item, quod nec ' per pronomen. Pronomen enim non habet significationem determinatam nisi per demonstrationem vel relationem °. Demonstra- tio autem fit mediantibus accidentibus, quae possunl oculis conspici; sed haec non sunt in Deo: ergo videtur, quod Dei neque sit nomen, neque pro- nomen.
Contra: i. In Psalmo': Dominus nomen illi. Etiterum'": Quam admirabile est nomen tuum in universa terra: ergo Deus habet nomen.
2. Item, Dionysius fecit librum de divinis noniini- bus : aut ergo Deus est nominabilis , aut scientia ibi tradita cassa" est et inutilis.
3. Item, ratione videtur: quia omne quod se exprimit verbo , potest se exprimere signo verbi ; sed signum verbi est vox '' : ergo cum Deus se suo verbo exprimat, potest exprimi voce; sed quod po- test voce exprimi, potest nominari: ergo etc.
4. Item , quod contingit intelligere contingit significare sive enuntiare; sed contingit Deum a nobis cognosci ; hoc eertum est et supra probatum ^ : ergo etc.
5. Item, quod contingit laudare contingit et nominare; sed Deum contingit laudare, immo ipse est' summe laudabilisr ergo et nominabilis.
CONCLUSIO.
Deus est nominabilis, sicut est intelligibilis, non quidem perfecte, sed imperfecte.
Respondeo: Dicendum, quod sicut intelligere dicitur dupliciter , sic ^ effabile et nominabile. Uno -enim modo intelligere dicitur per perfectam com- prehensionem ; alio modo per semiplenam cognitio- nem. Sic ' effabile dupliciter dicitur : uno modo per perfectam expressionetn, alio modo per semiplcnam narrationem. Sic etiam nominabile.
Si dicatur effabile sive nominabile secundum perfectionem expressionis , sic dicendum, quod sicut . Deus sibi soli est intelligibilis, sic sibi soli est effa- bilis et nominabilis, non "â– alio nomine, quam ipse sit, nec alio verbo, quam ipse sit; et sicut nobis est incomprehensibilis, ita et ineffabilis, ita etiam et in- nominabilis ; et per hunc modum loquitur Dionysius et Philosophus.
Si vero dicatur effabile et nominabile secundum qualemcumque narrationem " , sic, quemadmodum a.Deus est nobis cognoscibilis, ita et effabihs et nomi- nabilis; et qui melius cognoscit melius effatur et melius nominat el expressius. Unde expressius nomi- nat fidelis quam infidelis", et scriptura, quae fldei suffragatur, ut sacra Scriptura, quam ratio vel phi- losophia. Et hoc modo procedunt rationes et aucto- ritates ad secundam partem.
1. 2. Ad illud ergo quod ' obiicitur de Dio- ^ nysio et Philosopho, iam patet responsio per hoc quod loquuntur de nominatione, in qua est perfecta expressio.
3. Ad illud quod obiicitur, quod vox in nomine ' est proportionabilis verbo interiori sive significato; dicendum, quod hoc intelligitur de nominatione, quae totam rei significationem includit; aliter non habet veritatem, nisi intelligatur esse proportio ad rem sub ratione cognoscibilis; et sic potest esse nominabilis. Quamvis enim Deus sit infinitus , tamen finite cogno- scitur a nobis.
4. Ad illud quod obiicilur, quod Deus non habet formam; dicendum, quod non habet formam perviam nostro intellectui, cuiusmodi est forma, cuius est'° imago in seusu; habet tamen formam, quia ipse est forma, quae est ratio cognoscendi, quam ^' etsi nos non cognoscimus in se , ipse co- gnoscit se in se , et nos eum in forma creata. Unde a forma creata nos nomina imponimus , quam intel- ligimus et videmus.
5. Ad illud quod obiicitur, quod nomen signi- ficat substanfiam et qualitatem; dicendum, quod substantia et qualitas non accipiuntur ibi '^ proprie, sed communiter; substantia dicitur^itod cognoscitur, qualitas dicitur quo cognoscitur '", et hoc per modum quietis; et hoc dico propter verbum et participium et adverbium, quod est dispositio verbi. Et quoniam in creaturis, ut plurimum differt quod cognoscitur et quo , ideo nomen in creaturis ut plurimum haec '* importat per diversitatem. In Deo vero idem est cogni- tum et ratio cognoscendi quantum est de se: ideo significat nomen divinum illa duo per indifferentiam secundum rem; et ita salvatur ibi ratio substantiae et quafitatis, ut congruit nomini".