Text List

I, Distinctio 22, A. 1, Q. 2

I, Distinctio 22, A. 1, Q. 2

Utrum Deus habeat unum solum nomen, an plura.

Secundo quaeritur, utruni Deus habeat unum solum nomen, an plura. Et quod plura, videtur:

1. Aitctoritate Scripturae, quae ipsum diversis nominibus appeliat. Exodi sexto ' : Nomen meum rnagnum Adonai non indicavi eis. Exodi decimo quinto^: Omnipotens nomen eius. Et Psalmo': Do- minus nomen illi. Si ergo isla sunl diversa nomina, patet auctoritate Scripturae, quod Deus habet plura nomina.

2. Item, Dionysius in Hbro de Divinis Nomini- bus * plura assignat nomina Dei; Ambrosius similiter in libro de Trinitate ° , et Magister similiter in littera.

3. Item, hoc ipsura ratione videtur; quia nuUum nomen sufficienter exprimit esse divinum nec in se nec in comparatione ad nostrum " intellectum. Quod patet, quia oranis perfectio et est et intelligitur esse in Deo; et nuilum nomen exprimit omnis conditionis perfectionera : ergo cum non possit fieri per unura, indigemus pluribus.

4. Item , illud in quo res conveniunt et in quo differunt, aut necesse est pluribus nominibus ' dicere, aul necesse est unum aequivocari; sed aequivocatio generat ambiguitatem et toUenda est: ergo congruum est diversis exprimere norainibus. Cum ergo in divinis sit comraune et propriura et hoc in pluribus, necesse est, plura nomina esse.

5. Item, quamvis una sit priraa veritas ', taraen articuli fidei sunt raulti: si ergo fides de Deo raul- tos articulos credit, et quod corde creditur ad iusti- tiam oportet ore confiteri ad salutem " , multos potest et debet articulos ore confiteri; sed multi arti- culi uno nomine non expresse et explicite expriraun- tur: ergo oportet habere plura nomina.

Contra: 1. Hilarius": "Non serraoni res, sed rei sermo est subiectus": ergo cuni in Deo sit omni- moda realis unitas, ergo et vocis et nominis.

2. Item, omne quod est in Deo, est Deus, ergo quod significat aliquid quod est in Deo, est Deus; sed Deus unus est : ergo omnia ^ divina nomina habent unum significatum; sed omnia talia sunt synonyma , nominibus autem synonymis non plus dicilur pluri- bus quam uno: ergo videtur, quod omnia alia ab uno sint praeter necessaria.

3. Item, multiplicatio divinorum nominum aut venit a parte rei, aut a parte mlellectuum , aut a parte effectuum. Si a parte rei, tunc bonitas et veri- tas non sunt nomina diversa, quia res omnino una ; si a ^SiTte effectuum , tunc ergo unitas et aeternitas non sunt diversa, cum non connotent effectum; si a parte intellectmm solum: ergo videtur, quod huius- modi nomina cassa sint et vana, cum non habeant aliquid respondens^ in re.

4. Item, in Scriptura nomen Dei singulariter proponitur, sive addatur uni, ut cum dicitur: Domi- nus nomen illi", sive pluribus, ut cum dicitur: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: ergo cum eadem sit ralio rei et unius rei , et nominis et unius nominis*, ergo Deus tantum unum habet nomen.

Conclusio

Deum nominamus modo uno nomine, modo pluribus, iuxta diversos modos, quibus nomen accipitur.

Respondeo: Dicendum, quod in nomine tria sunt, scilicet vox et significatio et ratio innotescendi. Unde et nomen multipliciter accipitur: aliquando pro voce significante, ut cum dicitur: Petrus est noraen Apostoli; et sic constat, quod in Deo sunt plura nomina. Aliquando nomen accipitur pro re significata , ut cum dicitur: bonum et honestum sunt idem nomine; et sic in divinis quodam modo est dicere nomen unum. quodam modo plura. Si enim res significata dicatur essentialiter, sic omnia unum; si personahter, sic plures et plura nomina correspondentia. Aliquando nomen accipitur pro ipso notamine sive ralione inno- tescendi; et sic dicendum, quod'^ quodam modo no- men unum, quodam modo plura.

Si enim accipitur ratio innotescendi ex parte Dei, sic innotescit per virtutem, quae una et magna est; et sic unum nomen Dei est et magnum sive maxi- conciusio j. mum. Unde Jeremiae decimo": Magnus es tii, et magnum nomen tuum-, quantum ad rationem inno- tescendi sive virtutem, per quam innotescit, secun- dum quod dicitur in Psalmo': Notus in ludaea Deiis, in Israel magnuni nomen eius.

Si autem accipiatur ratio innotescendi ratione^ effectimm sive creaturarum , sic diversa sunt no- conciusio '.. mina. Nam Deus innotescit nobis triphciter, scilicet per causalitatem , per ablationem et per excellen- dous inno- tiam^; et secundum hoc est multitudo nominum. Si piic' via. enim nominetur per causalita.tem, multa sunt nomina, quia multos habet effectus; si per ablationem, multa sunt nomina , quia multa removentur , scilicet omnia creata; si per excellentiam, multa, quia in multis, in omnibus scilicet conditionibus nobilitatis, excedit creaturas '°.

4. Ex praedictis patent obiecta. Quod enim obii- cit, quod Scriptura nomen Dei exprimit singulariter ; dicendum, quod Scriptura, ut plurimum nomen Dei praedicat magnum, admirabile ", sanctum et lau- dabile; et sic non loquitur de nomine, secundum quod vox, sed secundum quod ratio innotescendi a parte Dei; et sic unum. Tamen non sequitur: lo- quitur singulariter , ergo unum solum, quia fre- quenter quod dicitur singuiariter dicitur et uni- versaliter, ut patet in multis exemplis in Lege, cum dicebatur: Imno de domo Israel'^, vel homo qui fecerit hoc vel illud, intelligeliatur de quolibet homine.

3. Ad illud quod obiicitur, quod unitas " est a parte rei; dicendum, quod pluralitas a parte rei est. ut accipiatur res pro persom. Si autem pro natura, etsi non sit pluralitas in se, tamen ' in quantum innotescit. Et ideo plura nomina.

2. Ad illud quod obiicitur, quod nomina talia sunt synonyma; dicendum, quod timc sunt nomina^ sy- nonyma, cum difierunt a parte vocis solum. Hic autem est differentia secundimi rationem innotescendi, et ideo non sunt synonyma. Alia ratio dicta fuit supra, distinctione octava in primo problemate '.

3. Ad illud quod obiicitur , quod si venit a parte Ad s, inteUigendi solum , ergo talia nomina sunt vana ; 1^11â„¢" dicendum, quod non venil ab hoc solum, quoniam illi rationi innotescendi respondet pluralitas in crea- turis, et in Deo respondet vera unitas^ complectens illam totam pluralitatem. Unde quia intelligimus Dei potentiam et sapientiam per diversa, diversi- mode nominamus; et quia in Deo est vere sapientia et potentia , ideo non est ibi vanitas.

PrevBack to TopNext