I, Distinctio 22, Diviso textus
I, Distinctio 22, Diviso textus
Supra egit Magister de sacra Trinitate, secundum quod catholice credilur et intelligitur. In hac parte agit de ea, secundimi quod credita et intellecta per catholicos sermones exprimitur. Unde, sicut ipse Ma- gister dicit in littera, intendit hic agere de nominum divinorum diversitate. Et haec pars hahet duas par- tes. In prima parte determinat ' de nominibus divinis in generali ; in secunda in speciali, et hoc dislinctione vigesima tertia: Praedictis tamen adiiciendum est, quod cum omnia nomina etc.
Prima pars dividitur in duas. In prima parte ponit Magister multiplices nominum divinorum dif- ferentias; in secunda omnes reducit ad duas, secun- dum iliud Boelhii in libro Divisionum^, quod omnis divisio est bimembris vel ad bimembrem reduciliilis, et hoc ibi: Sciend.um estigitur, quod illa quae proprie pertinent.
Item, prima pars dividitur in duas. In prima ponit Magister differentias nominum divinorum secun- dum Augustinum et secundum Ambrosium. In se- cunda ad maiorem explanationem superaddit ahas tres differentias, ibi, secundo capitulo^: His adii- ciendum est, quaedam nomina etiam esse etc.
Similiter secunda pars, in qua reducit haec raembra ad duo, habet duas partes \ In prima osten- dit, quod nomina in divinis quaedam dicuntur rela- tive , et haec pertinent ad personas ; quaedam ad se , et haec dicuntur de omnibus simul. In secunda osten- dit, hoc esse verum, ibi: Dcus enim non est ma- gnus ea magnitudine.
On this page