Text List

I, Distinctio 21, Dubia

I, Distinctio 21, Dubia

DUB. I.

In parte isla sunt dubitationes circa litteram, et primo dubitatur de hoc quod dicit Magister, quod proprie tota Trinilas est soliis Deus, quia videtur velle negare istam: "Pater est solus Deus" ; sed haec videtur esse vera per expositionem , quia Pater est Deus et non alius a Deo vel aliud: ergo etc. Item, praedicatum, quod dicitur de tota Trinitate, non potest esse nisi praedicatum essentiale; ergo cum solus Deus sit praedicatum essentiale ' — quia aliter non diceretur de tota Trinitate — et essentiale prae- dicatum dicitur de qualibet persona singillatim: ergo Pater est solus Deus.

Respondeo: Dicendum , quod quando solus per se additur ad praedicatum, ita quod non intelligitur a parte subiecti, improprius est serrao, sive dicatur de Trinitate tota , sive de Patre. Nec vult dicere Au- igustinus, quod solus Deus praedicetur de tota Trini- tate, ita quod non de Patre. Sed in illis locutionibus : soli Deo honor et gloria "^, et consimilibus solus Deus non accipitur pro unica persona, excludendo alias personas, sed pro tota Trinitate, excludendo alias naturas; et Magister ita accipit, ac si Augustinus vellet dicere', quod hoc, scilicet soliis Deus, praedi- caretur de Trinitate, et non de Patre. Sed ipse vult, quod supponat pro ipsa Trinitate; pro Patre vero si supponat, non tamen praecise supponit pro solo Patre ; et ideo Augustinus concedit, quod sola Trinitas est so- lus verus * Deus, non tamen solus Pater. Unde et Ma- gister non dicit, quod Pater non sit solus Deus, sed quod non proprie dicilur. Et illud manifestum est, si inspiciatur, qualiter solus debet addi ad praedicatum ^

DUB. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit: Trinitatem dicimus solum Deum, quamvis semper sit cum Sanctis, cum inseparabilis sit a rebus aliis et inti- mus omnibus: propter quid magis dicit" esse cum Sanctis quam cum aliis ?

Respondeo: Dicendum, quod quamvis Deus sit in omnibus et cum omnibus, tamen speciahter dicitur esse cum Sanctis propter effectum gratiae inhabitan- tis , per quam ipsi conformantur et cari et similes ei fiunt. Unde Proverbiorum octavo': "Deliciae meae esse cum filiis hominum", dicit Sapientia Dei. Unde Dominus vobiscum dicitur hominibus, non bestiis.

DUB. III.

Item quaeritur de hac locutione: Nemo no- vit Filium nisi Pater , quia, cum nemo compo- natur ex non et homo, ergo 'iiemo idem est quod nullus homo; sed dictio exceptiva non excipit nisi contentum sub termino ». Unde nihil est di- ctum: nullus homo currit nisi asinus. Cum ergo Pater non contineatur in suppositione huius nomi- nis honio, patet etc. Si tu dicas , quod ampliatur ex usu distributio importata per istum terminum nemo ultra quam ad homines; tunc ego quaero: pro quo stat ? aut pro creato , aut pro increato ? Si pro creato, nuUa est exceptio, quia simpliciter vera; et praeterea, Pater non est ibi contentum. Si pro increato, simpliciter el totaliter esl' falsa: ergo per exceptionem non potest verificari. Si tu dicas, quod pro utro- que; quomodo potest hoc esse, cum nihil habeant commune? Et si habent commune, aut hoc quod'" est nemo distribuit pro essentiis, aut pro personis; si pro essentiis: ergo non debet excipi Pater; si pro personis: ergo debet excipi Spiritus sanctus, sicut el Pater; alioquin locutio est" falsa.

Respondeo: Dicendum, quod nemo distribuit communiter pro omni '^ cognoscente sive habente vim cognitivam, et distribuit nemo non pro suppo- sito tantum sive persona, sed pro natura. Unde Pater non excipitur, quia persona, sed quia eiusdem na- turae cum Filio; et ideo implicatur in illa exce- ptione Filius et Spiritus sanctus, et ideo locutio habet veritatem.

Vel dic, quod nemo distribuit pro hominibus '^ * et nisi tenetur non exceptive, sed adversative, sicut dicitur secundae ad Timotheum secundo ": Ad nihil valet nisi ad subversionem audientium.

PrevBack to TopNext