I, Distinctio 23, A. 1, Q. 1
I, Distinctio 23, A. 1, Q. 1
Utrum nomen personae convenienter ad divina translatum sit.
Primo ergo quaeritur, utrum debuerit ibi ' trans- ferri nomen personae ad divina. Quod autem nomen personae non debeat dici in divinis, ostenditur sic:
1. Augustinus quinto de Trinitate, et habetur in littera: "Dictum est: tres personae, non ut illud diceretur, sed ne taceretur": ergo videtur, quod solum ad fugam haereticorum et non secundum veritatem et proprietatem dicatur persona in divinis.
2. Item , hoc ipsum videtur ratione , quia "per- ^ona nominat particulare el non quodcumque, sed rationalis naturae ; sed a quocumque removetur su- perius , et inferius : ergo cum in divinis non sit dicere particulare ', similiter nec erit dicere per- sonam.
3. Item, particulare rationalis creaturae est com- positissimum inter omnia creata. Nam compositum est ex substantia corporali et spirituali, et rursus cor- poralis inter omnes videtur maiorem compositionem habere: %Ygo mm persona sit nomen particularis, et hoc summe compositi , et in divinis est summa sim- plicitas, patet quod in divinis non debet' dici no- men personae.
4. Ilem, vocabula nostra debent respondere Graecis, ut unitas fidei ostendatur; sed Graeci non utuntur vocabuJo prosopon in divinis, quod est idem quod persona: ergo cum ipsi proprius habeant vo- cabula quam nos", nec nos debemus uti.
Contra: 1. Persona dicitur quasi per sesonans, sive per se unum*; sed per se unum propriissime recipitur in Deo: ergo et persona secundum suum nomen.
2. Item, persona dicitur habens suam naturam i^tellectualem ab aliis distinctam; sed in Deo est ponere habentem naturam intellectualem et ab aliis distinctam, sicut supra ostensum est de pluralitate personarum: ergo etc.
3. Item, persona nominat mihi ultimum in ge- nere rationalis naturae; sed rationalis sive intelle- ctualis natura est nobilior inter creata^ et rursus, ultimum in illa est completissimum , quia ei nulla potest fieri additio: ergo si quidquid completionis est, ponendum est in Deo propriissime, patet etc.
4. Ilem, persona dicit dignitatem. Unde in eccle- siasticis personae dicuntur habentes dignitatem ali- quam notabilem": ergo cum dignitas propriissime sit in Deo, nomen personae propriissime in Deo ponendum est.
Conclusio
Nomen personae convenienter et proprie in divinis dicitur ad significandam distinctionem et pro- prietatem nobilissimam suppositorum.
Respondeo: Dicendum, quod persona de sui ratione dicit suppositum* distinctum proprietale ad dignitatem pertinente. Et hoc patet in sua etymologia, et in aequipolle^iti suo.
In etymologia, quia persona dicitur quasi per Pai^e' j se unum ". Per se autem unum proprie dicitur unum, quod est omnino distinctum ab aliis el in se indi- stinctum ". Rursum , persona dicitur a personando , quasi a se resonando; resonare autem dicitur quod in sono praeeminet aliis ; et ideo persona dicitur sup- positum distinctum habens dignitatem, et ratione huius dignitatis, cum deberet per naturam vocabuli dici persona , penultima correpta , dicitur persona , penultima producta".
Similiter ratio huius significationis accipitur ab siminter aequipoUenti in lingua Graeca, quod est prosopon. le"''- Apud Graecos prosopon dicebatur, sicut narrat Boe- thius '-, homo larvatus, qui quidem solebat fieri in tragoediis: et hoc fiebat propter duo: una ratio erat ad distincte repraesentandum eum, de quo fiebat sermo; alia ratio erat ad meliiis resonanduiii vel per- sonandum. Et ista duo conveniunt diclis ' duabus proprietatibus: et ideo ab hoc mmme prosopon apud (iraecos tractum est hoc nomen persona apud Latinos.
Et quia in ecclesiasticis maxime attenditur distin- ctio dignitatum, tractum estprimo ad significandum honorem in ecclesiasticis. Deimle, quia individuuni rationalis naturae distinctum est ab aliis, et hoc pro- prietiite dignitatis inter creaturas, hinc est, quod extensum est ad significandum suppositum rationalis uaturae. Demum ^ , quia in Deo est reperire suppo- situm distinctum proprietate nobilissima , Spiritu san- • cto dictante, translatum est^ad divina, quia ibi res nominis propriissime invenitur, quamvis ipsum no- men prius aliis sit impositum. Concedendum est ergo, ((uod in dlvinis proprie et convenientei' nomen per- sonae accipitur.
1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod dictum )op-est, non ut diceretur; dicendum, quod Auguslinus loquitur pro ' tempore illo, in quo nomen personae secundum usum aequivalebat substantiae; et ideo di- ctum est, non ut diceretur quod persona comueve- rat significare , sed dictum est quasi translatum , ne taceretur, id est, ne confessio fidei diminuta esse probaretur.
2. Ad illud quod obiicitur, quod persona no- minat particulare: dicendum, quod particulare de ratione sui nominis importat partem et imperfectio- nem; sed persona de ratione sui nominis importat completionem ; ideo ponitur in divinis, quamvis non particulare; et bene, quia in divinis nomen spe- ciei proprie dicitur , et nomen generis improprie.
3. Ad illud quod obiicitur, quod persona nomi- nat compositissimum; dicendum, quod hoc accidil, quia individuum rationalis naturae creatae est in genere et ideo multis differentiis distat, cum distin- guatm- qualitate; sed in divinis est distinctio sola origine, et praeterea ° non est in genere; et ideo non oportet, quod sit ibi aggregatio differentiarum.
4. Ad illud quod obiicitur, quod apud Grae- cos" non utuntur aequipollenti, scilicet prosopon; dicendum, quod ratio utendi apud Latinos non tam fuit proprietas quam penuria, quia non habebant quid responderent. Et ratio huius fuit, quia substantia secundum communem usum idem sonat quod es- sentia; Graeci autem habebanl proprium vocabulum, scilicet hypostasis, quo utuntur: et ideo non sunt coacti transferre, ut nos.